Monasticon Praemonstratense
Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis
- Praefatio
- Visitatores et Vicarii Abbatis Generalis
- Domi:
- Chateaudieu
- Diksmuiden
- Douai
- Drongen
- Harchies
- Hof Ten Vrouwen
- Licques
- Macquincourt
- Mont St. Martin
- Peteghem
- Thérouanne
- Tusschenbeek
- Vermand
- Veurne (Bethania)
- Veurne (St. Niklaas)
- Vicogne
- Dubia et Praetermissa
- Notae
PRAEFATIO: <<ELENCHUS MATERIAE>>
Incipit hic Haec Circaria, quae complexa est partes dioecesium Cambrai, Tournai, Arras, Noyon et Thérouanne (postea etiam Ieper, St. Omer et Boulogne), eandem fere sortem habuit circa omnia quam praecedens. Saeculo XII totum territorium, in quo canoniae eius sunt sitae, lato sensu appellabatur "Flandria", et pertinebat ad regnum Galliae, etsi tres tantum canoniae (Licques, Veurne et Drongen) fuerint linguae flandricae. A saeculo XIV, hae regiones paulatim factae sunt independentes, et considerabantur ut partes Belgii, sub tutela Sacri Romani Imperii. Licques pedententim fit linguae gallicae. Tamen omnes abbatiae, verbi gratia Vicogne, Chateaudieu, Mont St. Martin, Thérouanne, immo et aliquae abbatiae Circariae Ponthivi vicinae -- etsi ipsae linguae gallicae -- arctes semper habuerunt relationes cum Flandria, in qua possedebant bona, prioratus et ecclesias, et ex qua semper pars communitatis earum erat oriunda. Circa vitam internam, parum differt Circ. Flandriae a Brabantica, de qua consule praefationem hic supra, sicut et ea quae dicemus infra, ubi de Circariis Galliae in genere, de canoniis in hoc regno sitis. Moniales in hac abbatiam, ibique paulatim sunt exstinctae. Numerus parochiarum erat conspicuus, longe maior quam alibi in Gallia. De cetero, laudabilia et gloriosa sunt dicenda de plerisque canoniis huius Circariae. Si praetermittimus Vermand, omnes erant insignes, florentes, zelo disciplinae et studiorum ferventes, artem quoque colentes. Vicogne erat e pulcherrimis et praecipuis abbatiis totius Ordinis.A saec. XVI, Artesia revertit ad Galliam, saeculo sequenti etiam regio circa Valenciennes. Separatio rigorosa efficitur inter canonias belgicas et gallicas. Duae tantum abbatiae huius Circariae superant in Belgio, Veurne et Drongen, quae abhinc de facto Circ. Floreffiae sunt addictae [FLA-001], canoniae vero in Gallia sitae unitae sunt Circariae Ponthivi, de qua infra. Initio designabatur haec nova Circaria tamquam "Ponthivi", vel "Ponthivi et Flandriae", postremo autem praevaluit nomen "Circ. Flandriae", quae, etsi immania fuerat perpessa in bellis saec. XV/XVII, facta est florentissima totius Galliae. Quatuor enim canoniae (Vicogne, Thérouanne, Dommartin et St. André) semper manserunt regulares, et omnes habuerunt communitates longe maiores quam mos erat in reliquis Circariis Galliae.
Hodie, proh dolor, Ordo est exstinctus in hisce regionibus. Totius circariae subsistunt duae ecclesiae tantum: Drongen et Licques, et hac quidem mutilatae. Hoc excepto, interitus omnium ecclesiarum, et omnium fere aedium est plangendus. Archiva pariter quoad magnam partem sunt amissa.
Quoad bibliographiam, fontes et archiva, consule elenchos supra apud Circarias Frisiae, Brabantiae, et Floreffiae. Pro Gallia, vide infra apud "Circarias Galliae in genere".
VISITATORES ET VICARII ABBATIS GENERALIS (ACG Laon):
Abb. Cuissiacensis 1498
Abb. Laudunensis 1499-1500, 1535-38
Abb. Generalis, cum aliquo praelato 1501-02
Abb. Generalis, 1503-04, 1506-08, 1510-11, 1513-34
Idem, sed Thérouanne et Licques visitantur ab abb. Cuissiac, 1509
Abb. de Séry et Sélincourt, 1512
Abb. Generalis 1574-75, 1619-22
Abb. Bonae Spei 1584
Abb. Floreffe, sed monasteria gallica: Abb. Generalis 1657
Abb. Bonae Spei, sed Mont St. Martin Abb. Generalis 1663
Ceteroquin abhinc ut in Circ. Floreffiae, pro Gallia nihil invenire potuimus
DOMI:
NOMEN:
CHATEAUDIEU <<ELENCHUS MATERIAE>>
St. Martinus
ANTIQUITUS:
Castellum, Castellum Abbatiale, -Dei, -Mauritanie, -Mortanie, -Sti. Martini; Casa Dei; Mortuorum Stagnum, Sti. Martini de Castello. Chateau-l'Abbaye, -Mortagne, St. Martin du Château-lès-Mortagne; -près-Mortagne; Mortagne. Hodie appellatur: Château-l'Abbaye.
LOCUS:
Non longe a limitibus Belgii, ubi fluvii Scaldis et Scarpe confluunt, prope St. Amand-les-Eaux, Dép Nord, dioc. Tournai, dein Arras, nunc Cambrai. Haec regio ante annum 1312 fuit territorium dominorum de Mortagne, annis 1314-1526 et ab anno 1668 spectat ad Galliam, 1526-1556 vero ad Imperium, dein 1556-1668 ad Hispaniam.
FUNDATIO / HISTORIA:
Abbatia. Fundatio anno 870 pro canonicis vel monachis, per Ludovicum Pium est spuria. Saeculo XII fuit aut antiqua ecclesia parochialis, aut parva collegiata, quam Radulphus dominus Mortaniae studuit vertere in coenobium post annum 1141. Iam tractaverat cum Cisterciensibus de Dunis, cum anno 1155 rem decidit pro Ordine Praemonstratensi, et Castellum factum est filia Viconiae vicinae. Fundator factus est primus abbas. Inter religiosos huius domus semper multi fuerung stirpis flandricae. Ecclesiae incorporatae: Château-l'Abbaye, Bruille St. Nicaise, Mortagne, et capella N.D. au Bouis. Interdum etiam Flines-lez-Mortagne a canonicis fuit administrata. Abbates, qui omnes fuerunt regulares, anno 1681 sunt mitrati. Canonia possedit refugium in Tournai. Reditus annui 9124 Librarum. Anno 1768: 15 religiosi, anno 1790 in bibliotheca fuerunt 553 volumina. Eo anno suppressum est, sed an. 1793, mense Septembris, ab Austriacis irruentibus restauratum. Versus finem anni sequentis. Galli victores definitive canoniam suppresserunt. Nihil omnino de aedibus superest, loco canoniae nunc est pratum.
ARCHIVALIA:
Arch. Dép. du Nord, Lille H 58, I-438, continens 8 capsas, 78 registra, 28 fasciculos. 3 Cartularia (saec. XVI-XVIII), Chronicon auct. C. OUDIN (1680) 58 H 109
Ibid. Sér. B. cf. ISAD (1939) nr. 445, et Rép. Numér. B (1921) 19 710, idem H (1943) 233-54
BN Paris Coll. Moreau t. 97 f. 123, t 100 f. 45
Arch. Et. Mons 2 chartae, 1 fasc. 1308-1790
AGR Bruxellis: Fonds des Pap. d'Etat 909, 929, 932 (electiones). Cf. etiam LEFEVRE Arch Jointe de Valenciennes (v. infra apud Vicogne) p. 20
ACG Laon 636
BMunDouai MS 820: 44, 822: 6, 966 (Epitaphia)
Arch. Dép. Calvados H 24
BMunNancy MS 992 (1752) 166-80
FONTES ET LITTERATURA:
HUGO I 489, pr. 380-82
WAEFELGHEM 57
AUVRAY 357
BERLIERE Coll. Pont. cfr. ind. (erronee OSA)
BRONTIN v. Vicogne
BROUWERS 349
CatMSSBDep VI cf. ind.
CHEVALIER 668
COTTINEAU 724
DARAS ANF 54
DEMAY, Flandre 6727, 6964/66
DERAMECOURT I 146, 163, 174
DEVILLERS Cart. Comt. Hainaut (1896) VI 789
DHGE XII 578
DUPRE 13
DUTEMS IV 194/195
DUVIVIER Actes 411
Gall. Chr. nova III 468/469
GOOVAERTS I 213, 556, III 27
JAFFE 12 244
LAUER II 169
LECESTRE 46
LEFEVRE Inv. C. S. C. Fr. 33, 93, 140, 268, 269, 295, 301, 325, 346
LEGLAY Cam. Chr. (1849) 194, 336/38
LONGNON Pouillés VI 250, 378, 414, 718
MIGNE t. 200 c. 924
MIRAEUS/FOPPENS II cf. ind. p. iiij
OMONT 8
PETER/POULET (v. Vicogne) cf. ind.
RAMACKERS PUrkN 155
Reg. Léon X 3822
Reg. Urbain IV t. IV 86
STEIN 899
TCCD II, IV, X 1860, XI 2
VALVEKENS Chap. Gen. Despr. cf. ind.
M. LEGLAY, Mémoire sur les Archives du monastère de Château-l'Abbaye, AHNFMB 1857 (Se sér. VI) 39/45
BENEZECH DE ST. HONORE, Notice abrégée sur les archives de l'ancienne abbaye de Château près Mortagne (BCH du Nord III 1847, 61-69)
A. BOCQUILLET, Les origines de Château-l'Abbaye, (Revue tournaisienne IV 1908, 157-63)
A. DINAUX, Rapport sur les archives de Château-lez-Mortagne, leguées au depot central des Arch. Dép. du Nord (AHNFMB 3e sér. I, 1850, 227-38)
J. GENNEVOISE, L'Abbaye de St. Martin du Château (BSECambr XXXVIII 1938-40, pp. 57-131, cf. Anal. Praem. XVIII, 1942, 152-53)
IDEM, in SEt de Cambr. XXXVI (1937) 126
E. HAUTCOEUR, Cartulaire de l'Eglise Collégiale de St. Pierre de Lille, s. 1. 1894, II 1172
d'HERBOMEZ, Histoire des chatelains . . . de la maison de Mortagne, MSH Litt. Tournai XXIV 51, 320, XXV 283-94
V. Van GENECHTEN, Rond de afzetting van den abt van Château l'Abbaye, Hermes du Pont 1625-29 (Anal. Praem. IV, 1928, 154-172).
SERIES ABBATUM (GENNEVOISE, emend. sec. Rep. Numér 1921, auct. PIETRESSON)
Radulphus 1155-
Adam 1162
Radulphus 1173
Robertus ca. 1180
Heribertus 1o 1183-90
Radulphus 1191-97 (dein abas in Viconia)
Heribertus 2o 1197-99
Raynardus 1199-1205 (dein abbas in Bona Spe)
Guarinus 1208-15
Odo 1221
Everardus 1229-36
Balduinus 1240?
Robertus 1240-48
Stephanus 1250-72
Joannes 1290
Petrus 1298-99
Nicolaus de Montigny 1308
Michael 1311-17
Jacobus 1332
Walterus de Templemars 1354-55
Jacobus le Musit 1355-56
Walterus 1380
Jacobus Cornut 1401
Gerardus Foucquart 1410 res.
Joannes Hanouze 1417- ca. 1430
Goswinus Corbizon ca. 1430, res. 1445
Gerardus Caron 1445-
Joannes Gourdin 1473-1500
Joannes Auffroit 1500-209 res.
Judocus Pasquier 1520/22-1558
Petrus Brassart 1558-65
Oliveriuis de Bouchagem 1565-80
Wilhelmus Monart 1580-90
Jacobus Thierry 1590-1603
Hermes du Pont 1603-26 depos.
Goswinus van Waert 1626-28
Arnoldus Baudouin 1628-40
Joannes Magnet 1640-56
Michael Roguet 1636-75
Joannes Gerard 1676-84
Basilius Wéry 1684-1711
Basilius de l'Espierre 1711-46
Godefridus Gaillard 1747-85
Antonius Delvigne 1787-90, + 1842
NOMEN:
DIKSMUIDEN <<ELENCHUS MATERIAE>>
St. Caecilia
ANTIQUITUS:
Dixmuden, -muiden, -mude. 't Collegie der Norbertinen.
LOCUS:
Oppidum in flandria Occidentali, in Belgio. Dioc. Yprensis, nunc Brugge.
FUNDATIO / HISTORIA:
Anno 1629, abbas Furnensis fundavit in ea civitate collegium, in quo quatuor, postea tres canonici suae canoniae docebant humaniora. Anno 1670 Capitulum Generale hanc domum evexit in prioratum conventualem, quod vero non videtur fuisse in praxim deductum. Aedes, quae discernuntur in imagine civitatis apud Sanderum, sunt spectabiles. Circa annum 1772 abbatia hunc prioratum cum collegio cessavit Ordini Fratrum Minorum. Ultima residua aedium deleta sunt in bello 1914-1918.
LITTERATURA:
WAEFELGHEM 62
SANDERUS F. I II. III 347, 349
Cetera, vide apud Veurne.
SERIES PRIORES (sec. Necrol. Sti. Nicolai Furn.) [FLA-002]
Martinus de Coker 1646-56
Hermannus Vermeersch ante 1660
Augustinus Hardevuyst 1668-72
Joannes Morel + 1679
Carolus De Brauwer ante 1682
Philippus Carlier ante 1682
Maximilianus De Cauwere 1702
Hermannus Jos. Leroux obiit 1722
Andreas Clynck + 1707
Freedericus Codron + 1772
NOMEN:
St. Joseph
ANTIQUITUS:
Collegium Duacense
LOCUS:
Civitas in Gallia, Dép. Nord, Dioc. Cambrai
FUNDATIO / HISTORIA:
Christianus Druyve, abbas Sti. Nicolai Furnensis emit in parochia Sti. Albini, a comite de Montmorency, anno 1623, domum quae erat magnificentissima, ad instituendum studium theologicum pro circaria [FLA-003]. Non diu floruit, et praeter studentes, unus tantum canonicus furnensis generatin ibi residebat. Anno 1662 abbatia Sti. Nicolai hanc domum vendidit Carthusiensibus, qui loco eius nova erexerunt aedificia. Collegium cessavit existere.
LITTERATURA:
WAEFELGHEM 63
COTTINEAU 993
GOOVAERTS I 170, 206, 486, 560, II 91, III 37, 99, IV 296
ARCHIVALIA:
Vide Veurne. Cf. etiam BMun Douai MSS 979, 1021
PRIORES (Necr. Sti. Nicolai Furn., GOOVAERTS):
Adrianus Roels 1623-38
Godefridus Corteville 1639-46
Nicolaus de Lameter ante 1660
Hermannus Jos. Vermeersch 1660-62
NOMEN:
B.M.V.
ANTIQUITUS:
Trunchinium, Troncinium -- Dronchen, Dronghen, Droenghen, -ene, Tronchen, Gallice: Tronchiennes, Trunchiennes.
LOCUS:
Ad flumen Leie (Lys), prope Gandavum versus austro-occidentem, in Belgio, Dioc. Tournai, ab an. 1560, Gent.
FUNDATIO / HISTORIA:
Abbatia, fundata anno 1136 ab Iwano de Gent, domino de Aalst et Waes, pro canonicis OSA in Saleghem (Com. Vracene, O. VI.). Ab initio monasterium duplex (v. infra sub Peteghem). Biennio post transierunt ad Ordinem nostrum, sub paternitate Sti. Martini Laudunensis, simulque transtulerunt sedem suam in Drongen. Ibi iam saeculo IX fuerat ecclesia collegiata, cuius canonici nunc locum derelinquerunt. Moniales lictae sunt in Peteghem, unde annis 1148-55 partim translatae sunt in Cherscamp. In quod asceterium, postea translatum in Tusschenbeek, abbates Trunchinienses paternitatem exercuerunt usque ad annum 1705. Curias possedit canonia in Nevele [FLA-004], Hengstdijk (Zeeland) usque 1645, Spinoit Wisbeck, et praesertim Hulsterloo, de quo vide infra sub dubiis. Parochiae incorporatae: Nevele, Hansbeke, Drongen, Landeghem, Zonneghem, Ursel, Peteghem, Astene, Verrebroek, Cherscamp. In Neerlandia: Pauwelspolder, Hulsterloo et Hengstdijk. In ecclesia abbatiali fuit magna peregrinatio ad Stum. Gerulphum [FLA-005]. Praeter Tusschenbeek, abbas paternitatem exercebat in canoniam Dieleghem (Circ. Brabantiae), et in prioratum cisterciensem Waarschoot. Reditus annui: 1767: 5482 Librae, postremo 10864. Abbates anno 1540 infulantur. 1564: 11 canonici residentes. Devastatum in bellis an. 1452, 1566, et 1578. Sub abbate Livino Baes 1558-1584 conventus aufugit a facie Calvinistarum, abbatiam funditus evertentium, in Gandavum, ubi in refugio suo sedem fixit. Gubernium acatholicum anno 1579 abbatiam dono dedit Principi Arausicano, cuius filius anno 1609, bonis istis renuntiavit. Dein refugium Gandavense mutatum et ampliatum est in claustrum, anno 1608 consecratur ecclesia. Tamen aedes Trunchinienses paulatim restaurantur, anno 1636 ibi incipitur constructio novi monasterii, quae ob bella cum Gallis retardatur. Anno demum 1698 conventus reversus est Trunchinium de novo constructum. Anno 1797 suppressum est. Restauratio intenta non successit, anno 1837 Patres S. J. novitiatum ibi instituerunt. Anno 1800 chorus, sive ipsa ecclesia abbatialis fuerat destructa, reliqua pars ecclesiae nunc est parochialis. Aedes monasterii, quae sunt modestae, supersunt.
ARCHIVALIA:
RAGent 211 documenta: scil. registra, manualia, processus, rentalia, chartae. Chronicon Trunchiniense 1640, contin.
1698 (ed. De SMEDT): alter Codex in Arch. S. J. Drongen, alter in RAGent
S. J. Drongen: 2 cartularia (saec. XIII et XIV), registra, manualia, rentalia saec. XV-XVIII, et 26 alia documenta XIII-XVIII, et 26 alia documenta (XIII-XVIII s.). Historia abbatiae MS auctore P.J.B. GOETSTOUWERS S.J. (+1945)
AAG: Copia obituarii 1775, rentalia
BMun Douai MS 818 fol. 623-51 (notae histor. saec. XVI)
Arch. Dép. du Nord, Lille Sér. B., cf. ISAD (1939) 445, 1505, Rép. Numér. (1921) 169
AGR vide D'HOOP III 265
Ibid Pap. d'Etat nr. 898, 911, 919, 929 (electiones) AAPa VII 65, XVII 2, XLIV 4.
FONTES ET LITTERATURA:
HUGO II 987, pr. 602-12
WAEFELGHEM 298
BERGER 1099
BERLIERE Inv. Cam. cf. ind.
IDEM, LOblSol cf. ind.
IDEM, Notes Hugo, passim
IDEM Prov. Abb. 155-66
Biogr. Nat. XXIX 20
BROM OBStUtr I nr. 415, II cf. ind., III p. 340-41
IDEM Reg. Utr. 414, 433
IDEM Reg. Utr. 1301-40 cf. ind.
BROUWERS 237
CANIVEZ III 97?
CatMSSBDep VI cf. ind.
Chambre Ap. Martin V I nr. 366
CHEVALIER 929, 3174
CLAESSENS 530
Corresp. Phil. II, II 697
COTTINEAU 3223
DEMAY Flandre 6803, 7185
DUBRULLE, Les bénéficiers des diocèses d'Arras, Cambrai, Thérouanne, Tournai pendant le pontificat de Martin V, s. 1. 1905, 699, 732
IDEM, Bull. Prov. Reims cf. ind.
DUCHESNE pr. 75, 209, 211, 212, 215, 217, 218, 225, 272, 462, 512
Form. Pr. 124, 125
Gall. Chr. N. V 233
GOOVAERTS I 56, 72, 80, 141, 172, 290, 307, 315, 403, 500, 583, II 191, 201, 204-06, 208, 275, 346, III 65, IV 21, 33, 89, 106, 338, 340, 358
Invent. Archéol. de la Flandre Orient. (1912) VII
Inv. Cart. B I 113
JADIN Actes 606-07
JAFFE 8152, 9106, 9989
Lettr. com. Jean XXII cf. ind., item ed. AVB
Lettr. com. Urbain V 1068
LONGNON Pouillés VI cf. ind.
Matr. Univ. Lov. II cf. ind. II xij
POST Eigenk. 91, 119, 120, 134, 141
De POTTER/BROECKAERT I r, 2e éd. Drongen pp. 66-106
POTTHAST 21 775, 24 474
RAMACKERS Urk. Nancy 136
Rég. Urbain IV I 448
de ST. GENOIS cf. ind 565
SANDERUS Flandria III I 308-12
STEIN 3959
TCCD II/V, VII, X, XI 1
VALVEKENS Doc. Prém. I 168, 177, 181, 221, 225-26
IDEM Vis. Can. II 115, 226
VAN DEN GHEYN IX 202
De WACHTER II 732-33
WAEFELGHEM Abbés XXII 25-29
A. FRUYTIER De Norbertijnen of Premonstratensers te Hengstdijk, Pauluspolder en Hulsterloo 1578-1600. (Sta. Maria te Breda III nr. 28-30)
P. SCHEPENS, Le Manuscrit de la Chronique de l'Abbaye de Tronchiennes, BCRH XCIX (1935) 1-8
SCHOORMAN, Inventaire sommaire des Archives de N. D. de Tronchiennes, s. 1. et d.
De SMET, Chronicon Trunchiniense 517-1640, Appendices 1084-1630 in: RCF (1837) pp. 589-734
J. WALTERS, Geschiedenis der Zusters der Byloke te Gent, Gent 1930 II 258, 259, 264, 266, 267
Martyriologium Trunchiniense, AA. SS. Belgii V 228
Zegbrief van den abt van Drongen 1360 (Belgisch Museum voor Nederduitsche Tael- en Letterkunde VI, Gent 1842, 179-181)
AARAB 1872, 312
Anal. Praem. XIII 161-63, XXVII 169, XXX 256
BBH 1888 176
BCRH Ind. III 137, V 423, VI 387
MSHB 1878 129-33, 1879 1-4.
Oostvlaanderen IV (1955) 27-29.
Antiqua delineatio vel imago abbatia hactenus inventa est nulla, praeter specimen ligneum saec. XVIII in Bibliotheca PP. S. J. in loco.
SERIES ABBATUM (MS. GOETSTOUWERS [FLA-006]:
Goswinus 1138-52 res.
Clemens 1152 res
Joannes 1152-60
Walterus 1160-69
Absalon 1172-77
Walterus 1180-90
Hugo 1190 res.
Gerardus 1192 res.
Giselbertus 1193-1226 res.
Sigerus 1226-28
Solkin 1234 [FLA-007]?
Sigerus 1235
Simon 1235-50, res. ante 1254
Gerardus 1254-63 [FLA-008]
Arnulphus? 1269?
Wilhelmus 1267-74
Gerardus 1279-84
Mathias +1284
W . . . 1288
Joannes 1289-90
Arnulphus van den Ecke (1o?)
Gerardus van Nevele 1304-23
Henricus van Sevenberghe 1323, 1327?
Arnulphus van Hecke (2o?) 1327
Raimundus de Vos 1331
Sigerus v. Kortrijk + 1336 [FLA-009]?
Joannes Walaerts 1341-47
Sigerus van Hamme 1358-89
Joannes Kimpe 1389-98 [FLA-010]
Joannes Colynszoon 1398-1417
Oliverius Stappinck 1417-45
Joannes Voet 1445-70 res.
Walterus Bollyn 1470-85
Raso Goetghebuer 1485-90
Wilhelmus Huyghs 1490-1514
Petrus De Block 1514-40 res.
Egidius Baes 1540-59
Livinus Baes 1559-84
Franciscus Schautheet 1584-1602
Livinus van der Meulen 1602-25
Jacobus Goethals coadj. 1624, abb. 1625-47
Augustinus Merlyn 1648-61
Norbertus van den Kerckhove 1662-72
Augustinus Mackoen 1672-93
Claudius Steuperaert 1693-1731
Petrus De Caesemaecker 1731-40
Antonius De Stoop 1740-67
Reinerius Heye 1767-91
Adrianus De Coninck 1792-97, +1810
NOMEN:
HARCHIES <<ELENCHUS MATERIAE>>
St. Blasius
ANTIQUITUS:
Archies, Harchia
LOCUS:
Prope Bohain, arr. St. Quentin, Dép. Aisne, Dioc. Noyon, nunc Soissons, Gallia
FUNDATIO / HISTORIA:
Parthenon, ortus probabiliter circa annum 1140 per translationem sororum Viconiensium. Necrologium Viconiense meminit Agnetem priorissam de Harchies [FLA-011], quam domum combustam reconstruit abbas Simon [FLA-012], sed de caetero, historia asceterii est omnino ignota. Hugo appellat Harchies praeposituram virginum, quae postea venit sub iurisdictione abbatis de Vermand. Post exstinctionem monialium fit prioratus simplex ad nutum abbatis dictae canoniae, quem conferre non poterat nisi canonico Ordinis. Parochia loci, ab anno 1702 unita parochiae de Bohain, etiam spectabat ad abbatiam de Vermand.
LITTERATURA:
HUGO I 799
IDEM SAM Ep. Gerv. nr. 109
WAEFELGHEM 246
COTTINEAU 1377
LONGNON Pouillés VI 208
MATTON Dict. top. Aisne (sub "Archies").
NOMEN:
HOF TEN VROUWEN <<ELENCHUS MATERIAE>>
ANTIQUITUS:
Curtis Dominarum, Tenvrouwen, Hem, Terra apud Hem, De Hem, s'Heerwillemscapelle (in qua parochia erat situm).
LOCUS:
Non longe a civitate Furnensi, de qua vide infra apud Veurne, Dioc. Thérouanne, dein Ieper, nunc Brugge, in Belgio.
FUNDATIO / HISTORIA:
Parthenon, fundatus per translationem monialium Furnensium sub abbate Hugone inter annos 1167 et 79, in "villam de Hem", quae inde appellata est "Curtis Dominarum" sive Hof ten Vrouwen. Sorores occurrunt adhuc anno 1218, cum enim hoc anno ;s Heerwillemscapelle erigatur in parochiam, abbas expresse capellam sororum a jurisdictione parochiali exemit. Nomina trium priorissarum noscuntur: Luwildis, Mathildis et Christianae, ad quam postremam scripsit Urbanus PP. III, eamque vocat priorissam Sti. Nicolai [FLA-013]. Quando desierint moniales, nescitur. Saeculo XV locus adhuc vocabatur nomine supra dicto, sed nihil probat sorores tunc adhuc extitisse.
FONTES et LITTERATURA:
HUGO I 589, prob. 479
WAEFELGHEM 73
LESCOUHIER I 99, II 221, III 538
BN IV 37.
De cetero, vide infra apud Veurne St. Niklaas
NOMEN:
B.M.V.
ANTIQUITUS:
Liska, -scae, -sces, -schae, -skia, -sches, -scha, -skezs, -sques, -squez, -skes. Lysches, Liesceae, Liisques, de Lickis.
LOCUS:
Non longe ab Ardres, cant. de Guines, Dép. Pas de Calais, Dioc. Thérouanne, ab an. 1560 Boulogne, in Gallia. (Usque ad saec. XIII, haec regio fuit adhuc linguae flandricae).
FUNDATIO / HISTORIA:
Abbatia insignis, ex qua processit ramus Ordinis in Anglia. Condita est inter annos 1071 et 78 pro 5 canonicis saecularibus. Fundator fuit, secundum Lambertum de Ardres [FLA-014], Robertus de Licques, cognominae barbatus, laicus uxoratus, qui seipsum fecit praepositum; secundum Anonymum Furnensem autem [FLA-015] Robertus Friso, comes Flandriae. Quae ecclesia collegiata probabiliter cohaeret aliquo modo cum illa in Ardres, de qua vide infra sub dubiis. Intervallo quodam temporis elapso, ecclesia haec deserta vel diruta, versus annum 1130 a filio fundatoris tradita est canonicis O.S.A. in Watten, sed frustra. Anno 1132 a Milone episcopo Taruanensi constituuntur ibi canonici Ord. Praem. Filia Sti. Martini Laudunensis, mater de Newhouse. Confirmationes pontificiae an. 1164, 1173, 1183. Moniales fuisse translatas in Serques, non videtur esse certum [FLA-016]. Ecclesiae incorporatae: Licques [FLA-017], Bouquehault, Serques, Herbinghem, Leubringhem, Hocquinghem, Mentque et Norbécourt, Moringhem, Boisdinghem [FLA-018], Longueville, capella et curia in Vincelles. Canonia, quae refugium habuit in St. Omer, saepius devastata est in bellis, ita ab Anglis s. XIV et an. 1544, et funditus ab Hispanis an. 1674. Anno 1541 fit commenda, an. 1680 separatio mensarum. Reditus annui an. 1751: 13222 Libr. Ab an. 1702 reconstruitur canonia, ecclesia autem annis 1717-47. An. 1719: 18 religiosi, ca 1740: 12, an. 1766: in abbatia 9 canonici, 1 novitus, 1 conversus, 11 canonici in parochiis. Ultimus commendatariius rapacitate sua tantopere exsploliavit et oppressit abbatiam, ut tres tantum religiosi ibi vix potuerint vivere. Anno 1790 suppressa est, se collocandi in aedibus derelictis, sed mense Augusti an. 1792 et illi sunt ejecti. An. 1794 monasterium solo aequatur, praeter unam alam, quae hodie continet scholam, domum parochi et officia publica. Ecclesia spectabilis, choro et turri an. 1805 orbata, hodie est parochialis.
ARCHIVALIA:
Arch. Dép. Pas de Calais, Arras: Maior pars (11 reg. et 21 fasc.) igne combusta est anno 1915. Supersunt ibi tamen sequentia: 2 voll. "Procès verb. de visite des Bâtiments de l'Abbaye 1783-85" (Sér. H, non coté). ibid. Fonds St. Just MSS 71 et 82 (2 rentalia saec. XVIII), Fonds Le Cat du Bresty Rentale saec. XVIII
Coll. Rodière MS 85 et MS 192
In eodem archivo Sér. A nr. 8, 14, 23, 48, 54, 68, 72, 86, 482, 498; Sér. 1B: 115, 121, 240, 307, 738, 908; Sér. 1C: 208, 213, 222, 241, [FLA-018a]; Sér. 1G: 55 f. XIX. Sér. 1L: questionnaire de 1790, Licques; Sér. 1Q: décomptes des acquéreurs 7 doc.
II L, Distr. de Calais (en dépot aux Arch. Mun. de Calais) 1 fasc. an. 1791
Arch. Dép. du Nord, Lille Sér. B 112, et nr. 546, 1486 (cf. Rép. Numér. et ISAD)
BN Coll. Moreau t. 55 p. 109, t. 60 p. 47, t 76 p. 190, t.80 [/ 120, t. 86 p. 229, t. 88 p. 162, t. 93 p. 22, t. 97 p. 73, t. 118 p. 36, t. 125 p. 8, t. 132 p. 84, t. 133 p. 126, t. 179 p. 198, t. 188 p. 14, t. 235 p. 120
Ibid. Coll. de Picardie t XXVIII
BMunBoulogne MS 103: Inventarium Archivorum Abbatiae an 1734, 10 voll. (partim publ. a LA GORGUE ROSNY), MS 213 f. 91-93, MS 443 t. IV, MS 502, MS 578
BMunCalais: Inventarium archiv. an. 1776 (MS 13)
BMunDouai: MS 818 n. 37, 822 f. 7, 482
BMun Nancy MS 992 (1757) f. 151, 175
BRB MS 7750, f. 400-02
LITTERATURA:
LEPAIGE 1074-79
HUGO II 57, pr. 29-32
WAEFELGHEM 149
BERLIERE Coll. Pont. 346-47
Cart. Egl. Therouanne (Cf. Therouanne St. Aug.) cf. ind.
CatMSSBDep VI XLI cf. indd.
CHEVALIER 1676
COTTINEAU 1602
DARAS ANF 69
DARSY Bénéf. II 26
DEMAY Artois 2606-07, 2675-78
IDEM, CClair nr. 5235
DERAMECOURT IV 578
Dict. Hist. P. de Cal., Arr. de Boulogne III 128-64
Dict. Top. P. de Cal. 223
DRAMARD 448
DUCHESNE pr. 124, 128
Epigr. P. de Cal. III 626, 1068
Form. Pr. 277
Gall. Chr. N X 1617
GOOVAERTS I 38, 70, 142, 175, 265, 501, II 138, IV 157
HELYOT II 398
JAFFE 11075, 12342
LECESTRE 46
Lettr. Clém. VI (AVB) 186, 434
LONGNON Pouillés VI 720
MIGNE t. 200 c. 315, 971
de PAS (cf. Thérouanne St. Aug.) cf. ind. 971
POTTHAST 12657
Reg. Ben. XI cf. ind.
Reg. Urbain IV 2038
STEIN 2100
A. COURTOIS, Quelques mots sur l'ancienne abbaye de Licques, â propos d'une note et d'un plan, trouvés dans les papiers de Mr. Dufaitelle (BSAnMorinie II 1861, 682-88)
D. HAIGNERE, Chartes de N. D. de Licques (MSAcArr. de Boulogne XV, 1890, pp. 34-175)
E. HAMY, Les sac de Licques en 1674. Revue Littér. de Boulogne I p. 30
A. de Loisne, Le Cartulaire du Chapitre d'Arras, Arras 1897, pp. 100-01
L.E#. de LA GORGUE ROSNY, Recherches gènéalogiques sur les Comtés de Boulogne, de Guines, et pays circonvoisins. Documents inédits. Boulogne 1877, pp. 53-59
IDEM L'Etat ancien du Boullonais, Boulogne 1873, pp. 185-88
A. de POUCQES d'HERBINGEM, L'Abbaye de L. (BSAnPic XIII, 1877-79, pp. 57-62)
J. F. ROZE Notice historique sur l'ancienne abbaye de Licques, Boulogne s. M. 1882
LAMBERTI ARDENSIS, Historia Comitum Ghisnensium, ed. J. HELLER, MGH SS XXIV cf. ind. p. 879.
SERIES ABBATUM (nisi aliter notetur, sec. ROZE):
Henricus 1132-49 [FLA-019]
Godescalcus 1149-57 [FLA-020]
Godefridus 1162-63
Robertus 1164-83
Roger 1184 (96?)
Goswinus 1159
Wilhelmus 1192-1203 [FLA-021]
Wilhelmus 1226-27 [FLA-023]
Philippus 1270-76 [FLA-025]
Balduinus Hircus 1285-88
Jacobus [FLA-026]
Gilbertus [FLA-026]
Andreas 1299-1304 [FLA-027]
Joannes de Laon 1304-ca. 1319
Jacobus de Vie 1319-29
Jacqueminus -- 1332 (idem ac praecedens?)
Joannes 1332-
Joannes 1362-78
Joannes -- ca. 1407 (idem ac praecedens?)
Aegidius du Bilch ca. 1407-20 [FLA-028]
Gulielmus ca. 1420
Nicolaus 1423-47 [FLA-029]
Joannes Fabri 1464 [FLA-030]
Joannes Loysse [FLA-031]
Aegidius Marchand res. 1500
Carolus de Récourt ca. 1500-05
Dominicus Carnisien 1505-29
Franciscus d'Averoult d'Helfaut O.S.B. 1529-41
Gabriel de Calonnes 1541-58
Giraldus de St. Paul de Vidossan 1558-1609
Claudius Hureau 1612-32
Aegidius Legrand 1633-39
Alexander Legrand 1639-48
Gilbertus de Clérambault de Palluau 1648-80 (simul abbas de Lieu Dieu)
N. de Mégrigny 1680 [FLA-032]
Franc. Renatus de Bruc de Monplaisir 1682-1702
Martinus Gravelle de Revesseaux 1702-25
August. Jos. de Monthullé 1725-48
Alexander Lebrun d'Inteville 1748-82 (antea abb. Blancalandae)
N. Mazade de St. Hilaire 1782-83 [FLA-032]
Ludov. Henricus de la Fare 1783-90
NOMEN:
MACQUINCOURT <<ELENCHUS MATERIAE>>
ANTIQUITUS:
Maken-, Makin-, Machin-, Maquincourt, -cort
LOCUS:
Non longe ab abbatia Montis Sti. Martini, Dioc. Cambrai, dèp. Aisne, in Gallia.
FUNDATIO / HISTORIA:
Parthenon. Sorores abbatiae Montis Sti. Martini, primitus degentes in Bony, anno 1212 inde sunt translatae in Macquincourt. Quando desierint, nescitur.
ARCHIVALIA et LITTERATURA (vide sub sequenti, specialia):
HUGO II 125, quen descripserunt
WAEFELGHEM 157
COTTINEAU 1734
Cf. MATTON Dict. Top. Aisne 160.
NOMEN:
MONT ST. MARTIN <<ELENCHUS MATERIAE>>
B.M.V. et Sti. Martini
ANTIQUITUS:
Boena, Bony, Boheni, Boani, Boeny, Mons Sti. Martini, Notre-Dame-du-Mont-St. Martin, Mont-St. Martin-les-Goi
LOCUS:
Prope Le Catelet, cant. Gouy, in ipso origine Scaldis fluvii. Dép. de l'Aisne, Dioc. Cambrai, nunc Soissons, Gallia.
FUNDATIO / HISTORIA:
Abbatia insignis, primaria in circaria. fundata est in Bony, sub invocatione B.V.M., et SS. Cassiani et Nicolai, a B. Garemberto, pro canonicis O.S.A. ad normam canoniae Sti. Auberti Cameracensis, anno 1118. Circa annum 1130 fit monasterium duplex. Soror fundatoris fit abbatissa parthenonis. Anno 1134 [FLA-033] aggregata est abbatia Ordini Praemonstratensi, sub paternitate Sti. Martini Laudunensis. Abrogatur dignitas abbatissae, Garembertus abdicat, et translato coetu virili in Montem Sti. Martini, suscipit administrationem asceterii de Bony ad instar abbatis. Radulphus Strabo, qui ab obituario loci vocatur fundator, fuit benefactor tantum, sed et Capitulum Collegiatae Sti. Quintini titulum fundatoris sibi vindicavit. Mons Sti. Martini, qui exercuit paternitatem in abbatiam de Vermand, semper arcte fuit connexus cum Flandria, ubi habuit bona et ecclesias, et in cuius lingua multae chartae eius sunt redactae. Ecclesiae incorporatae: Stripen et Oudenhove prope Aalst, Soteghem, Grootenbergen, St. Géry, Erweteghem, Estrés, Ronsoy, Forenville, Verden. Vordes, Savy, Monbrehain, Brancout, Hautcourt, Gouy, Joncourt, Magny-la-Fosse, Bellenglise, Nauroy. Refugia habuit abbatia in St. Quentin, quod fuit insigne [FLA-034], et in Cambrai. Saepius fuit destructa atque combusta, ita an. 1556, et tantopere in bellis an. 1635/64, ut plane derelicta fuerit a religiosis, an. 1690 inventa est vacua. Proventus pingues -- ambae mensae coniunctim valuerunt 32000 Libras -- excitaverunt cupiditatem, ideo an. 1556 cecidit in commendam, anno 1621 separatio mensarum est peracta, anno 1668 archiepiscopus Senonensis [FLA-035] obtinuit unionem mensae abbatialis cum sede sua. Unio mensae conventualis cum Collegio Parisiensi, quam machinatus est Abbas Generalis Colbert annis 1674/78, propter reclamationes religiosorum non successit [FLA-036]. Prioratus simplex de Bony anno 1698 mensae conventuali est unitus. An. 1701 prior Laurentius Carbon introduxit reformationem, quae austeritate superavit illam quam induxit Lairuelz, et quae an, 1704 iterum est abrogata. Status personalis 1719: 15 ca., 1766: 13, quorum 8 residebant, an. 1790: 11. An. 1795 demolitio quatuor turrium ecclesiae abbatialis [FLA-037], anno 1741 eriguntur novae aedes claustrales in colle vicino. Constructio novae ecclesiae incipitur, sed nondum erat perfecta in actu suppressionis anno 1790. Antiqua abbatia juxta praedium partim extitit anno 1877, novae aedes in colle partim subsistunt usque hodie.
ARCHIVALIA:
Arch. Dép. Aisne Laon H 1113-15, 1 cart., 13 reg., 48 fasc. (1456-1789, priora perierunt an. 1556) ex quibus perierunt in bello an. 1914-18 nr. 1121, 1124, 1126-28 et 1141. Superest mangum cartularium saec. XVIII
Ibid. Coll. Peitte fasc. 343
Cf. B, E Suppl. t. V, H 534 et Q
ArchNatParis Sér. G 8, 641
Arch. Dép/ Nord, Lille Invent. chartarum (1 G 101-251, cf. NELIS), et Sér. B 445, 1497, 41 f. 156 (cf. ISAD Nord, 1939, et Rep. Num. H (1943) II 678)
BN Paris Cartularium saec. XIII (FL nr. 5478). Copia eiusdem an. 1740, ibid. nr. 9128
Ibid. Coll. Baluze 74 f. 232, Coll. Moreau t. 83 p. 166, t. 84 p. 136, t. 96 p. 141, t. 99 p. 77, t. 114 p. 28, t. 122 p. 211
BMun Nancy MS 992 (1759) 299
BMun St. Quentin MS 215 (33)
BMun Soissons, Coll. Périn III 1792, 1793.
FONTES ET LITTERATURA:
HUGO ii 321, pr. 154-59
WAEFELGHEM 173
BEAUNIER BESSE VI 7
BERLIERE Coll. Pont. cf. ind.
IDEM, Inv. Cam. cf. ind.
IDEM, LOblSol cf. ind.
CatMSSBDep XLIII
CHEVALIER 1982
COLLIETTE III 449
COTTINEAU 1897
DARAS ANF 72
DELISLE CA PhilAug 626, 1747
DEMAY Flandre 6779, 7123-27
DUVIVIER Actes Belg. 434, item Nlle. Sér. 157, 214, 215
de la FONS I 435-40, 454
DUCHESNE pr. 351, 537
Form. Pr. nr. 123, 576, 633, IV 43, 62, 131, 208
GRENIER 45, 472, 481
GUERIN XIV 648
ISAD Pas de C. III 164-76
LECESTRE 46
LEFEVRE Inv. C.S.C. Fr. 38
Lettr. Benoit XI (ed. AVB) cf. ind.
Lettr. Innoc. VI 520
LONGNON Pouillés VI cf. ind.
MATTON Dict. Top. Aisne 186
Perin II 175, III 46-47
Rec. Act. Clergé II 54-70
RODIERE cf. ind.
SANDERUS Fl. Ill. III 414-16
STEIN 2009
Suppl. Innocent VI (ed. AVB) cf. ind.
Vita B. Garemberti edd. LEPAIGE 473-75, DEVILLERS (Cambrai 1769), SANDERUS 1. c. et I. v.; SPILBEECK, Namur 1890
CALONNE (cf. Dommartin) cf. ind.
Ch. GOMART, Borne de juridiction de l'abbaye de Mont - St. Martin (Bull. Mon. 1861, p. 369)
L. JADIN, Réunion de l'Abbaye du M. St. M. à tes sous forme de rouleau interessant la Flandre du XIIIe siècle, ABMB II (1924) 97-102
A. OGNIER, Notice historique et statistique sur Gouy et Le Catelet, St. Quentin 1863
St. PRIOUX, Notes Archéologiques sur le Mont St. Martin (BSAr Soissons, XVI, 1862)
Chirographum Balduini Abbatis Sti. Quintini, edd. MARTENE/DURAND, Ampliss. Coll. I 750-51
ASEB LXVIII, 1925, 144-51
BCRH Ind. II 552
SERIES ABBATUM (Gallia, aucta et emend. sec. Arch. Dép. Laon, H 1113):
Garembertus 1134-37
Oderannus 1137-40
Godescalus 1142-50
Gillebertus 1151-74
Herbertus 1174-96
Gerhardus de Hargival 1197
Adam 1197-1209
Joannes 1210-17
Jacobus de Arras 1220-25
G . . . 1225
Aegidius 1228
Ponsardus 1237-39
Haymo ca. 1240-50
Petrus 1264-72 [FLA-038]
Nicolaus Bachier 1282
Richerius (Richardus) 1283-91
Gobertus 1299-1307
Galterus 1310 [FLA-039]
Nicolaus de Huareles 13... [FLA-040]
Petrus 1332
Joannes de Montbrehain 1338-62
Laurentius 1436-45
Joannes de l'Ecluse 1489-97 (postea abb. Praemonstr.)
Thomas de l'Ecluse 1513-24 (antea abb. Sti. Joannis Ambian.)
Nicolaus de Lagrené 1524-40 (simul abb. Sti. Joannis Ambian.)
Matthaeus Canterel 1573-85
Tristan Guillemier 1586-92
Antonius d'Estrées 1593?
Bertrandus Leprevot 1602-22
Jacobus Lenormand 1628-33 res.
Petrus Payen 1661-63
Abhinc archiepiscopi de Sens:
Ludov. Henr. de Pardaillau de Goudrin 1668-72
Joannes de Montpezat de Carbon 1674-85
Harduinus Fortin de la Hoguette 1685-1715
Dionys. Franc. Bouthillier de Chavigny 1718-30
Joannes Jos. Languet de Gergy 1731-53
Card. Paulus d'Albert de Luynes 1753-88
Card. Stephanus Car. de Loménie de Brienne 1788-90 (simul abb. in Basse Fontaine)
NOMEN:
PETEGHEM <<ELENCHUS MATERIAE>>
ANTIQUITUS:
Pitineghem.
LOCUS:
Ad flumen Leie, prope Gandavum, in Belgio, Dioc. Cambrai, nunc Gent. Vitetur confusio cum asceterio Ord. Stae Clarae in Peteghem prope Oudenaarde.
FUNDATIO / HISTORIA:
Parthenon. Fundatus est tamquam sectio feminea canoniae Saleghem (Drongen), anno 1137 a Simone Episcopo Tornacensi. Forsitan antea ad breve tempus ibi fuerant canonici Ordinis. Anno 1148, pars sororum tetendit in Cherscamp, de quo vide infra sub Tusschenbeek. Asceterium in Peteghem adhuc floruit anno 1197, sed paulo post annum 1200 videtur desiisse.
LITTERATURA (fontibus ordinis est ignotum):
M. de MEULEMEESTER, Een Norbertinessenklooster te Peteghem in de XIIe eeuw (Jaarboek van den Kunst-en Oudheidkundigen Kring Deinze 1941, cf. fusam recensionem in Anal. Praem. XVII, 1941, 170/72)
Vide articulos eiusdem auctoris de asceterio Tusschenbeek.
NOMEN:
THEROUANNE <<ELENCHUS MATERIAE>>
Stus. Augustinus
ANTIQUITUS:
Sanctus-, Beatus Augustinus Tervanensis, -Taruanensis, Morinensis, Eccl. Sti. Augustini juxta Morinum, Sainct Augustin encosté Terewane, Saint-Austustin-leiz-Thérouenne. Flandrice: Terwaan vel Terenburg.
LOCUS:
In com. Clarques, non longe ab oppido Thérouanne versus austrum, in regione antiquitus dicta Morinia. Dép Pas de Calais, Gallia (ante finem saec. XII Comitat. Flandriae). Dioc. Thérouanne, post cuius exstinctionem an. 1559 St. Omer, nunc Arras.
FUNDATIO / HISTORIA:
Abbatia praeclara. Fundata est, ut fertur, anno 544 in honorum Sti. Martini a Radegunde regina Francorum, pro monachis vel pro canonicis. Saeculo IX a Normannis diruta est. B. Milo, episcopus loci, anno 1131 hanc domum reconstruxit in honorum Sti. Augustini, pro Ordine nostro. Filia Sti. Petri Selincurtensis, ab anno 1164 sub paternitate Sti. Nicolai Furnensis. Confirmatio pontificia an. 1147. Moniales occurrunt in obituario Furnensi, sed de sorte earum nihil scitur, nec de loco, quo forte sunt translatae post annum 1140. Ecclesiae incorporatae: Nielles-lez-Thérouanne, Coquelles, Bayenghem-lez-Eperlecques, Rincq, Glominghem, Stavele, Winnezeele, Rebecques, Morbecque et praepositura Proven [FLA-041]. Annis 1163, 1553, 1614 devastata et combusta. Abbatia ditissima (proventus: 16431 Libr.) semper fuit regularis. Annis 1553-59 conventus degit in Proven, ab anno 1614 per aliquot tempus in refugio St. Omer. Anno 1766: 24 canonici, quorum 17 residebant. Ecclesia abbatialis, in stylo romanico. ob thesauros et reliquias praeclara, post suppressionem anno 1791, una cum claustro, solo est aequata. Hodie est praedium, subsistunt magnus murus cinctorius, pars domus abbatialis et aliquae aliae aedes nullius momenti.
ARCHIVALIA:
Ea quae supererant Atrebati in Arch. Dép. Pas de Calais (1 reg. 2 fasc. XVI-XVIII saec.) combusta sunt anno 1915. Extant duo cartularia, unum saec. XIII (150 chartae) in Bibl. Roy. Bruxelles MS II 1572 (cf. v. d. GHEYN VI 467), alterum saec. XV (1379-1486) in BMun St. Omer MS 572. Chronicon abbatiae auct. M. BONVARLET, et Catalogus abbatum (1719, 112 pp.) apud Bibl. Soc. Ant. Morinie St. Omer
Delineatio abbatiae 1790: Arch. Dép. Arras, plan 68
Ibidem Inventarium Chartar. Sti. Augustini, Sér. II L, Distr. de St. Omer
Ibid Sér. 1B 158, 425, 682, 740, 1C 259, 279, 389, 568, 695 (Originalia combusta sunt)
Coll. Rodiére MS 192
Arch. Dép. Nord Lille Sér B (cf. ISAD 6939) 478, 490, 356, 1485, Rép. Numér. (1921) p. 155
Arch. Eveché Bruges MS 288
Arch. Com. Aire-sur-la-Lys, bb (1 fasc. 1629-32)
BMun Nancy MS 992 (1749) f. 96-192
BMun Douai MS 8181, 45
LITTERATURA:
HUGO I 223, pr. 130-44
WAEFELGHEM 219
BERLIERE Coll. Pont. cf. ind.
IDEM, Div. Camer, nr. 84, 148, 275, 300, 311, 342, 371
IDEM Prov. Prael. 1410-32, 445
CatMSSBDep VI 467
COTTINEAU 2601
DEMAY Artois 2612, 2613, 2701
IDEM Flandre 6798, 7179
DENIFLE I 15-16
DERAMECOURT IV 586
Dict. Top P. de Cal. 339
DEBRULLE Bull. Prov. Reims cf. ind.
DUCHESNE p. 262, 272, 289, pr. 149
Epig. du P. de Cal. II 290, V 50, 621, 642, VIII 919
Form. Pr. nr. 89, 91, 100-02, 107, 114, 234, 277, 309
Gall. Chr. Vet. IV 111, N.V. 539
GAZET 290
GOOVAERTS I 103, II 399, III 191, IV 98, 325
GOUSSET II 299, 389
GRENIER 6
JAFFE 9161, 11859, 14575, 16449
LECESTRE 46
LEFEVRE InvCSCFr 43
Lettr. Ben. XI (Ed. AVB) cf. ind.
Lettr. com. Jean XXII 17418, 24678, 57820, 62147
LONGNON Pouillés VI cf. ind.
MALBRANCQ I 242, III, 338, 363, 486, 520, 521, 556, 717
MARTENE/DURAND Voy. Litt. I 181
MIRAEUS/FOPPENS cf. ind. II ij, IV ij
POTTHAST 11448, nr. 77, 170
IDEM Urk. Nancy 130, 141, 143
Rég. Ben. XII 933, 974, 5481
Du TEMS IV 233
SANDERUS Flandr. Ill. II 392
STEIN 3314-15
WITASSE ADPic 96
O. BLED, Regestes des Evêques de Thérouanne, St. Omer 1904 (permulta continet de abbatia, sed caret indice)
E. BROUETTE, Le Cartulaire de St. Augustin-lés-Thérouanne et ses chartes contales inédites (BSEtCambrai XLIII, 1950, pp. 15-22 et 1953, pp. 21-26)
IDEM Cartulaire de St. Augustin de Th., Inventaire analytique des chartes et documents (BSAn Morinie XVIII, 1953, 97-154)
CALONNE (cf. Dommartin) cf. ind.
H. COPPIETERS, Regestes de Philippe d'Alsace (AnnSHArch. Gand VII, 1906-07, pp. 20, 71, 75)
B. DARD, Bibliographie historique de Philippe August pour St. Augustine de Th. (Rev. Belge de Philol. et Hist. XXIV, 1945, 170-71)
HAIGNER/BLED, Les chartes de St. Bertin, St. Omer 1895, I nr. 353, III nr. 1925
C. De LOISNE, Chronologie des abbés de St. Augustin de Th. (BSEt. Cambrai VIII, 1906, 178-222)
H. NELIS, Chartes inconnues de Philippe d'Alsace, ASEB LXVIII (1925) 144-54
J. De PAS, Notes pour servir à la statistique féodale dans l'étendue de l'arrondissement actuel de St. Omer, 2 voll., MSAn Morinie 1921-24, et 1925-26, cf. ind.
H. PIERS, L'Abbaye de St. A.-les-Th., ibidem II (1834) 199-204
J.M. RICHARD, Deux plans de Thérouanne (BCP. de C. V. 106. Delineatio an. 1544)
H. Van WERVEKE, Het Bisdom Terwaan van den oorsprong tot het begin der vertiende eeuw, Gent 1924. Cf. Anal. Praem. I 1925, 222
Cartulaires de l'Eglise de Th., edd. Th. DUCHET et A. GIRY, St. Omer 1881 cf. ind.
Anal. Praem. XXII (1946-47) 189
BSAnMorinie (1897) 726-29, XII (1908) 400-01, XIII (1921) 614-15
MSAnMorinie XVIII (1882-83) 240
ASEB (Flandre Occ.) 2e sér. I 1843, 334
Scriptorium V 1951, 116-117
SERIES ABBATUM (nisi aliter notetur, sec. De LOISNE, emend. sec. BROUETTE):
Alelmus 1181-56 dep.
Drogo 1152-63 dep.
(nomen ignotus) 1163-64 dep.
Absalon 1164-77
Radulphus 1177-87
Gulielmus 1187-1206
Guido 1206-18
Aegidius 1218-21 (postea abb. Sti. Foillani)
Joannes de Lillers 1222-34 [FLA-42] res.
Thomas 1234-40 [FLA-043]
Godefridus 1240-51
Waltherus 1251-75
Jacobus de Frasques 1275-80
Joannes de Witternesse 1280-1310
Gerardus 1310-14 res.
Balduinus Partit [FLA-044] 1314-32
Joannes de Rebreuve 1332-48 res.
Adam 1348-62
Joannes de Vermans 1362-77 res [FLA-045]
Joannes Rogier 1377-1411
Otho de Crocq 1411-44
Joannes Robbe 1444-65
Apollinaris 1466 [FLA-046]
Jacobus de Senninghem 1466-78
Joannes Lippens 1478-86
Christianus Dupuis 1486-97
Nicasius Rhedys [FLA-047] 1497-1526
Joannes Beaucherel 1526-42
Robertus Picavet 1546-59
Benedictus Beaucherel 1559-69
Michael Wallart 1569-71
Petrus Smet 1571
Adrianus de Neuville 1572-96
Wilhelmus de La Haye 1596-99
Balduinus Pauchet 1599-1602
Jacobus Corbeau 1603-42
Augustinus de Pary 1642-51
Hugo Ducamp 1651-77
Augustinus Willeron 1677-1708
Ferdinandus d'Auchy 1708-32 [FLA-048]
Claudius Stérin 1732-48 [FLA-049]
Hugo Bourdrel 1748-55 [FLA-050]
Carolus Marche 1755-77 [FLA-051]
Emmanuel d'Auchy 1777-91 +1807
Inseri nequeunt:
Jacobus (Necr. Tongerloo 24. VIII)
Nicolaus (item)
NOMEN:
TUSSCHENBEEK <<ELENCHUS MATERIAE>>
St. Blasius
ANTIQUITUS:
Monasterium de Lede, Intertorrentinum, -intra amnes, -Tusschenbecanum. Cercamp, Cerscamp, Serskamp, Tusschen-Beken
LOCUS:
In Com. Schellebelle, non longe ab Aalst, in Flandria Orientali, in Belgio, Dioc. Cambrai, ab an. 1559 Gent.
FUNDATIO / HISTORIA:
Asceterium, Anno 1147-48, Robertus decanus de Schellebelle dedit ecclesiam suam de Charscamp ad fundandum asceterium [FLA-052], abbatiae Trunchiniensi quae collocavit ibi turbam sororum e parthenone Peteghem, de quo supra. Anno 1256, propter invasionem reptilium, ubique in aedibus repente pullulantium, conventus translatus est in Tusschenbeek. Praepositus erat insimul parochus de Cherscamp, priorissa fuit "Domina" eiusdem loci, in cuius parochiam habuit jus patronatus. Abbas Trunchiniensis practice asceterium gubernavit, praepositus, qui erat ad nutum illius, pauca tantum habebat jura. Ecclesia definitiva consecrata est anno 1556. Capitulum Nationale Belgii anno 1572 commisit paternitatem asceterii abbatiae Ninivensi, quod fuit revocatum ab abbate Generali J. Despruets biennio post. Anno 1578 a Calvinistis diruta est domus. Bommunitas se adunavit partim Gandavi, partim Alostae, anno demum 1599 reversa est ad sua. Anno 1590: 12 moniales. An. 1624 videtur habuisse scholam. Saec. XVII magnis laborabat aerumnis, et quia neque pater abbas potuit adiuvare, anno 1705 parthenon subditus est paternitati abbatis Grimbergensis, et transiit ad circariam Brabantiae, quod a Capitulo Generali an. 1718 est sancitum. Abbates Grimbergenses exinde efficaciter succurrerung sororibus. Anno 1783 suppressus est parthenon. Tentamen restaurationis an. 1793 non successit. Aedificia, quae fuerant modica, fere omnia sunt rasa.
ARCHIVALIA:
8 fasciculi diplomatum in AAG, obituarium saec. XVII-XVIII ibidem, alterum saec XVI-XVII in Bibl. Bolland. Bruxellis
RAG: 2 registra 1789-93
Examina professionum AAMech
Delineatio monasterii MS 16823 BRB (cf. Anal. Praem. V 193)
Alia archiva consulenda cf. Anal. Praem. IV 30
FONTES ET LITTERATURA:
HUGO II 999
WAEFELGHEM 301
BROUWERS 238
D'HOOP III 265
SANDERUS Fl. Ill. III 246
VALVEKENS Vis. Can. II 126
IDEM in Anal. Praem. XXX 1954, 255
N. De MEULEMEESTER, Le monastére des Norbertines de T. (Ann. Cercle Archéol. Termonde XVII, 1914, 1 et 2)
IDEM eandem historiam asceterii succincte praebet in serie articulorum in Anal. Praem. IV (1928) 30-44, 242-65, 337-50; V (1929) 192-99, 306-19; VI (1930) 270-80
BCRH Ind II 145, IV, VI 1296
SERIES PRAEPOSITORUM (Arch. Abb. Grimbergen):
Wedericus ca. 1173
Ingelbertus ca. 1190
Lambertus 11 . . .
Henricus Boers 1202
Wilhelmus 1229
Franco +1256
Walterus 1259, +1270
Robertus +1300
Cornelius Wulfs 1332
Norbertus van Assche +1368
Joannes De Laet +1372
Jacobus Rogiers +1406
Joannes Pirwake dep. an. 1417
N. van den Abeele +1448
Martinus de Gavere +1473
Nicolaus Gheerts 1473-87
Joannes Scorrels 1487-93
Rolandus Sanders 1493-1501 (postea abb. in Dieleghem)
Joannes Roeffens 1501-08
Adrianus Adriaens 1508-14
Gerardus van de Bergen +1528
Ludovicus Coitthem +1540
Aegidius Baers +1546
Arnoldus Brecht +1556
Vincentius Crops 1557-67 dep.
Petrus Claes 1567-73
Joannes De Sadelere 1573-81
Aegidius Christiaens 1585-96
Franciscus De Moor 1596-1605
Franciscus De Knuyt 1605-22
Laurentius Goethals 1622-25
Augustinus Morbesius 1625-26
Wilhelmus Gruninx 1626-37
Wilhelmus De Stroopere 1637-38
Georgius van Snick 1638-61
Franciscus De Grave 1661-72
Amandus Anné 1672-77
Philippus Rome 1678-82
Claudius Steuperaert 1682-93 (postea abbas in Drongen)
Paulus Droesbeke 1693-1705
Wilhelmus Vos 1705-20
Siardus Cosijn 1720-29
Balthasar van den Elsken 1729-31
Melchior Penninckx 1731-53
Bernardus Viron 1753-75
Bartholomaeus Heymans 1775-80
Milo van Haelen 1780-90
(Petrus De Clerck 1790-1801)
NOMEN:
B.M.V. et St. Quirinus
ANTIQUITUS:
Ver-, Vero-, Viromandua, -mandum, -mendum, -mensum, -mans
LOCUS:
Oppidum prope St. Quentin, Dép. Aisne, Dioc. Noyon, nunc Soissons.
FUNDATIO / HISTORIA:
Abbatia. In loco, quo secundum traditionem non satis probatam, fuerat sedes episcopalis postea translata in Noyon, Rabodo episcopus Noviomensis fundavit ecclesiam collegiatam anno 1068, quae postea evasit canonia O.S.A. Anno 1144 Simon, eiusdem sedis episcopus, canonicis normam Praemonstratensium vi imposuit, et quidem sub paternitate Montis Sti. Martini. Toties in bellis est destructa haec domus, ut iam tempore abbatis Hugo, saeculo XVIII ineunte, vix superessent archiva, ideoque historia eius parum est nota. Possedit prioratum in Harchies, de quo supra, ecclesias parochiales Stae. Margaretae in Vermand, Holnond, Pontru, Castre et Retonville. Habuit etiam refugium in St. Quentin. Equites de Bohain, toparchae potentes illius regionis, sponte se subdiderung dominio abbatum Viromanduensium, quibus homagium praestiterunt usque ad annum 1491. Anno 1607 fit commenda. Redditus annui: 4000 Librarum. Anno 1766 fuerunt ibi 8 religiosi, quorum sex residebant, cum uno novitio. In actu suppressionis an. 1790 in bibliotheca inventa sunt 2234 volumina. Communitas tunc erat 8 canonicorum, qui omnes declaraverunt se velle reverti in mundum. Vix aliquid de aedibus superest.
ARCHIVALIA (fere nihil subsistit e medio aevo):
Arch. Dép. Aisne, Laon: H 1107-1205 fasc. et 1 reg. (216 doc. an. 1573-1789). Cf. ISAD Sér. B, C, E suppl. t. V; et Rép. Numér. I (1943) II 737, et Sér. Q
Coll. Piette, fasc. Vermand
Arch. Dép. Somme (Amiens) H 109-110. Ibid. 9 fasc. saec. XVII-XVIII, cf. Rép. Numér. Somme H.
LITTERATURA:
HUGO II 1121
IDEM SAM Ep. Gerv. 45
WAEFELGHEM 311
COLLIETTE II 449, 485
COTTINEAU 3337
DARAS 87
DARSY Bénéf. I 310
DELISLE CAPhil Aug 2102
DOUET D'ARCQ ISAN cf. ind.
DUVIVIER Actes NS 157
De La FONS I 442
Form. Pr. nr. 10, 67, 109
Gall. Chr. IX 1139
GOOVAERTS I 567, IV 82,
GOUSSET II 397
LECESTRE 46
MATTON Dict. Top. Aisne 287
PERIN I 342, II 355-56, III 514-15
STEIN 4070
VALVEKENS Chap. Gen. Despruets cf. ind.
C. LECOCQ Histoire de l'Abbaye de V., St. Quentin 1875
E. LEMAIRE, Archives anciennes de la Ville de St. Quentin, St. Quentin, 1888 I 49, 450, 451
Ch. GOMART, Etudes St. Quentinoises I, St. Quentin 1844-51, p. 48
CHEVALIER 3274
SERIES ABBATUM
Joannes 1144-51 res.
Gilbertus 1152-66
Adam 1167-72
Gilbertus 1181-84
Joannes 1193-1200
Gulielmus de St. Omer 1203-04 (antea abb. in Cuissy, postea Praemonstrati)
Joannes 1204-20
Parisius 1222
Balduinus 1229
Wibertus 1258
Henricus 1270
Petrus 1305-06
Martinus 1338?
Joannes 1357
Joannes 1395 [FLA-053]
Joannes 1431
Joannes 1478
Thomas de l'Eglise 1510 [FLA-054]
Joannes de Luxembourt 1544-48
Nicolaus Dany 1569-75
Claudius Novallery 1576-86 res [FLA-055]
Franciscus Mosnier 1586-1607
Philippus de Longueval de Manicamp 1607-10
Renatus de Longueval 1610-17
Ludovicus Belin 1617
Hector de Lette +1649
Carolus F. des Essarts de Lignières 1649-1719
Joannes Ch. de Ségur 1721-48
Henricus Hachette des Portes 1748-90
Inseri nequeunt:
Tomas (11 . . . )
Elias (12 . . . )
Robertus (12 . . . )
Martinus (12 . . . )
Bartholomaeus (13 . . . )
Florentinus (13 . . . 4. X)
Joannes d'Aubigny 13 . . . Necr. Sti. Joannis Ambian. 29, IX
Nicolaus ibid 20 X
Aegidius de Biache ibid. 8. VIII [FLA-056]
Willardus Necr. St. Just.
NOMEN:
VEURNE (Bethania) <<ELENCHUS MATERIAE>>
St. Joseph
ANTIQUITUS:
Witte Jongvrouwen, Dames Blanches.
LOCUS:
In civitate Furnensi, de qua vide sub sequenti.
FUNDATIO / HISTORIA:
Parthenon, fundatus in Wulpen, vico non longe distanti a Furnis, versus orientem, tamquam hospitale, fratribus et sororibus "griseis" commissum, anno 1252 (Chron. Bethaniae), vel 1277 (Sanderus) per Herbertum virum quendam nobilem [FLA-057]. Secuti sunt regulam Sti. Augustini, sed nulli Ordini erant addicti. Ab anno 1486, cum superessent sorores tantum, de jure habitae sunt illae tamquam "Ordinis Sti. Augustini", subditae directioni abbatis Sti. Nicolai Furnensis. Anno 1553 igne combustum est asceterium, an. 1577 funditus fuit devastatum, sorores vix reversae in ruinas an. 1583, per novum incendium coactae sunt an. 1590 derelinguqere locum suum definitive. Dein tetenderung in civitatem Furnensem, ubi duae sorores superstites an. 1600 vitam communem continuarunt, adjecto nomini "Bethaniae" novum patronum Stum. Joseph. Anno 1618 aggregatae sunt Ordini Praemonstratensi tamquam sorores Tertii Ordinis Regularis, absque clausura papali, albis indutae, et ad Officium Marianum tantum obligatae, sub arctiori tutela abbatis Sti. Nicolai. Fuit primus casus aggregationis huiusmodi in Ordine [FLA-058]. Abhinc se voverunt directioni scholae et xenodochii senium. An. 1624 tandem in loco definitivo se stabilierunt, an. 1641-42 construitur monasterium, an. 1666 consecratur capella. Cum anno 1783 parthenon suppressus est, erant ibi 10 sorores. Superest domus priorisse.
ARCHIVALIA:
Arch. De Spot [FLA-059]: I Capsa, praesertim de suppressione an. 1783, et Manuale priorissae ab an. 1692
Ibid. "Recueil des Inscriptions" (vide infra sub sequenti) pp. 202-06, descriptio ecclesiae
BRB: Fundatio virginum de Bethania 1618-29, MS 4448
AGR Conseil de Finances nr. 8441
RABrugge Acq. 6885
LITTERATURA:
HUGO I 339
WAEFELGHEM 34
COTTINEAU 366
GOOVAERTS III 17
LESCOUHIER I 99, 145, II 221, II 598
SANDERUS Fl. Ill. III 18, 128
V. de PUTTE/CARTON, Bethania, Xenodochium Wulpense, ASEB 1849 pp. 268 sq., etiam tamquam appendix cartularii Sti. Nicolai, ab ipso editi
(J. De SPOT), Episode de l'histoire des religieuses Norbertines de Furnes, BN XII (1910) 26-28.
SERIES PRAEPOSITI (Necrol. Furnense [FLA-060] et Arch. De Spot):
Joannes Waterleet ca. 1635-44
Norbertus des Trompes ca. 1644-46
Adolfus des Trompes 1646-66
Philippus Carlier ca. 1670
Joannes Morel + 26. III. 1680
Lambertus Paradys + 20. IV. 1680
Ferdinandus Mol ca. 1690
Philippus Claeysen + 4. II. 1703
Norbertus Langetee --1705
Gulielmus Abordyn + 5. II. 1713
Julianus Vandermeersch --1718
Nicolaus Tollet + 8. II. 1723
Martinus Allart + 18. IV. 1735
Petrus Rybens 1735-55
Emmanuel den Duytsch + 3. I. 1782
Franciscus Laurenz 1782-83, +1798
NOMEN:
St. Niklaas
ANTIQUITUS:
Bitten-, Buiten-, Butten-, Butenburch, -burg, -- Sti. Nicolai in Furnis, -de F., -- Sint-, Sinte-, Sunte Nicolais, -Niclaeys, -Niklaas te Veurne, -Veuren, -Voerne, -Voerene, Vuerne. -- t'Clooster van Sinter Nicolaus neffens Veurne, Abdie-, Abdye van den heyligen Nicolaus binne de Stad V.
LOCUS:
Civitas in Flandria Occidentali, in Belgio (medio aevo tamen dieu spectavit ad regnum Galliae), Dioc. Thérouanne, 1559 Ieper, 1802 Gent, 1834 Brugge -- Gallice: Furnes.
FUNDATIO / HISTORIA:
Abbatia insignis, fundata intra muros civitatis anno 1120, pro canonicis O.S.A. Circa 1135 transeunt ad Praemonstratenses, per Joannem episcopum Taruanensem, Filia de Grimbergen. Anno 1170 translata est canonia exxtra muros ubi deinceps pluries vocabatur "Buitenburg" id est "extra castra". Confirmationes pontificiae an. 1147, 1164, 1171, 1188 et 1190. Moniales an 1179 castrametatae sunt in Hoftenvrouwen, de quo supra. Filia: Thérouanne St. Augustin. Abbates infulantur anno 1458, Parthenon dependens a saec. XVIII: Veurne Bethania. Tunc etiam Fratres Alexiani in Furnis erant sub iurisdictione abbatis Sti. Nicolai. Una ex praebendis collegiatae Stae. Walburgis in eadem civitate dari solebat uno "canonico albo" ad nutum abbatis. Ecclesiae parochiales: Veurne St. Niklaas (ab abbatiali distincta) 1120, St. Joris a.d. Yzer 1240, Ramscapelle 1135, Veurne St. Denys 1120, Pervyse 1120, Boitschoek 1189, Wulpen 1135, Houthem 1155, 's Heer Willemscapelle 1218, Oostduinkerke 1135, Nieupoort B.M.V. 1165, Sti. Laurentii ibidem 1338, Moerkerke 1645. (Hae duae parochiae non diu extiterunt). Quibus accesserung capella de Ostuut in Veurne, et patronatus in St. Catherine-Capelle. Curias possedit canonia in Noordhof, Westhof et in Fockeverwe. Anno 1578 aedes et ecclesia monasterii, quae fuerunt extensa et pulchra [FLA-061], a Calvinistis solo sunt aequatae. Conventus, primo exul variis in locis, anno demum 1583 domicilium fixit in refugio suo Furnensi, anno 1465 constructo non longe ab ecclesia parochiali ad Stum. Nicolaum. Annis 1603/08 construitur ecclesia valde modica, quae extitit usque in finem, annis 1620-29 domitorium, praelatura; refectorium et bibliotheca ab anno 1637. Reditus annui fuerunt spectabiles: 15000 Librarum, tamen abbatia diu laboravit inopia. Nihilominus excelluit subomni respectu, praesertim in condendis scholis. Direxit nempe "Scholam Latinam" Furnis annis 1617-1713, fundavit gymnasia in Diksmuide, de quo supra, et in Nieupoort, de quo infra sub dubiis. Anni 1624-62 direxit Collegium Ordinis in Douai, de quo supra. Vix alia abbatia in Ordine tanta fecit pro scholis et studiis quam illa. Status personalis: 1646: 7 religiosi, 1675: 25 DD. residentes, 1713: 24. Annis 1790-96 ad tempus plus quam triginta aluit sacerdotes fugitivos e Gallia [FLA-062]. Anno 1796 suppressa est canonia, ecclesia et maior pars aedium mox sunt deletae, residua earum modica sunt dicenda.
ARCHIVALIA:
RABrugge: Cartularium 1124-1408 (Acqu. 3468) reliqua videntur periise
AGR Brussel: Necrologium (1641) MS 731 b, aliud in AAG
Arch. Decani Sti. Nicolai Furn.: Liber professionum 1632-1796
AAPa XVII 2, XI 4 (4 num.)
Arch. De Spot [FLA-63]: Catal. Librorum Bibliothecae (saec. XVIII) 160-147 pp. delineatio abbatiae an. 1644, elenchi religiosorum 1583-1839, et archivalia varia saec. XVIII. Recueil des inscriptions publiques et particulières, qui existaient avant 1799 dans les églises de ... Furnes (MS auct. J. VANDERMEERSCH) pp. 180-97
Arch. Munic. Furnense: acta saec. XVI-XVIII
Kasteel Kooleghem (M. Vandevyvere, Mariakerke): Rentalia et manualia saec. XVIII
Bibl. Seminar Brugensis: Oorsprong van diversche abdijen (MS auct. A. VANDECRUYSSE) saec. XVIII, fol. 105 sq.
Cf. ISAD Nord. Ser. B 445, 1368, 1374, 1465, 1508, et Rép. Numér.
LITTERATURA:
HUGO II 341, pr. 213-19
WAEFELGHEM 243
BERLIERE InvCam cf. ind.
IDEM, Cat. Obit. B 26
IDEM Coll. Pont. cf. ind. 783
IDEM LOblSol cf. ind.
IDEM Notes Hugo 134 et passim
IDEM Prov. Abb. 159-66
IDEM Prov. Prael. 1410-32 445, 447
de BETHUNE 253-57
BROUWERS 213
CatMSSBDep VI 726
CHEVALIER 1254, 2742
COTTINEAU 1233
DEMAY Flandre 7036
DHGE VII 344-45
DUCHESNE pr. 189, 214, 222, 228
DUVIVIER Actes NS 93
Form. Pr. nr. 119, 127, 224, 234, 331,
Gall. Chr. Vet. IV 448, N V 364
GOOVAERTS I 44, 55, 81, 90, 92, 94, 120, 169, 170, 184, 206, 213, 267, 310, 485, 486, 560, 579, 583, 622, II 13, 22, 75, 91, 97, 160, 229, 314, 336, 337, 356-59, 362, 400, III 17, 37, 158, 185, IV 15, 22, 64, 81, 87, 221, 296, 307
d'HOOP III 8270
JAFFE 9076, 11027, 21238, 15133, 15787, 16182, 16533
LESCOUHIER 98
Lettr. com. Urbain V nr. 982
Matr. Univ. Lov. II cf. ind.
MIRAEUS/FOPPENS cf. ind. II vj
POTTHAST 5017, 9580
RAMACKERS PUF III 170
Reg. Benoit XII 5540
REIFFENBERG MHistProv II 77
SANDERUS Fl. Ill. III 111/18
de ST. GENOIS cf. ind. 564
STEIN 1460
TCCD II/XI 2 cf. ind. (Furnes)
VALVEKENS Doc. Prém. I 169
IDEM Vis. Can. II 72
Van ISACKER/BERLIERE Clém. VI nr. 55, 68, 545, 617, 991, 1353, 1830
V. WAEFELGHEM, Abbés XIII 23-28
de WACHTER, IV 81-82
J. De COUSSEMAKER, Un cartulaire de l'Abbaye de N. D. de Bourbourg, Lille 1882-91, pp. 116-17, cf. ind. (notes diverses) p. 61
O. DELEPIERRE, Précis analytique des documents que referme le dépot des Archives de la Flandre Occidentale à Bruges (Bruges 1841) le sér. tom 2 pp. ix, x, xxx
P> HEINDERYCX, Jaarboeken van Veurne en Veurnambacht (1567-98) uitgegeven d. E.RONSE, 4 dln. Veurne s. d., II 206, III 19-21, 126-27, IV 25, 69, 79, 95
P. LENAERTS, L'Abbaye de Furnes, BN 1902 31 sq.
L. PLETTINCK, Furnes Illustré, Furnes 1898 pp. 97-98
F. De POTTER, E. RONSE, et P. BORRE, Geschiedenis der stad en kastelrij van Veurne, Gent 1873-75, II 310-39
E. de SAGHER, Notice sur les Archives communales d'Ypres et les documents pour servir à l'histoire de Flandre du XIII au XVIe siècle, Ypres 1898, pp. 99-101
(G.F. TANGHE) Geschiedenis van Iseghem, Roeselare 1852, pp. 309-310
F. Van den BERGHE, Geschiedenis van de Latijnsche School en van het Bisshoppelijk College te V., Veurne 1952, pp. 29-42, 81 sq.
F. Van de PUTTE, et C. CARTON, Chronicon et cartularium abbatiae Sti. Nicolai Furnensis Ord. Praem., et Chronicon Bethaniae seu domus Sti. Joseph Furnensis, Brugis 1849 (RCF)
F. Van de PUTTE, Beknopte geschiedenis van de St. Niklaas Abdij (Brugsche Almanak 1857, pp. 179-86)
A. VERCAUTEREN, Les Actes des Comtes de Flandre (CRH) cf. ind.
Anal. Ecclesiast. X (1912) 80-84
Anal. Praem. II (1926) 320, IX (1933) 330-34
ASEB XIV 1855) 143-228, XXX 335-54, LXI (1911) 327
BCRH Ind. I 70, III 124, IV 642, V 391, VI 1152
De Biekorf 1938, 282-83
BGHB V 445, 447
BN X 132
Fragmenta (Tielt) IV 1890, pp. 55-56, V 1891 pp. 165-69
MSAPicardie XLVII (1937) 379-461
Rond den Heerd IV 310, VII 141-42, XVI 273-77, XXII 250, 257, 270.
SERIES ABBATUM: (nisi aliter notetur, sec. Cartularium, ed. T. d. PUTTE)
(Nicolaus, O.S.A. 1124)
Balduinus de Belle 1130
Godefridus 1135
Erlebaldus 1139
Simon 1142
Wilhelmus 1147-64
Hugo 1167-80
Paulus 1183-88
Wilhelmus 1190
Joannes 1200
Henricus 1206, +1233
Joannes 1235-43
Paulus de Nieuwpoort 1243-44
Gilbertus 1246-50 res. [FLA-064]
Laurentius 1252-58
Aegidius 1261-88 [FLA-065]
Lambertus 1293-96
Jacobus 1304-14
Walterus 1314
Arnoldus 1316-32
Theodoricus van der Pale 1335-59
Dankardus van de Steene 1360-67
Everardus 1368-70 [FLA-066]
Petrus Weedaerde 1371-79 [FLA-067]
Joannes 1384-1409
Medardus Grimminc 1409-13
Petrus Wyckaert 1415-20
Lymannus van Waas 1425-57
Antonius Vanderdonck 1458-65
Walterus Olerius 1465-92 res.
Joannes Heysacke 1492-94
Joannes Buerse 1494-1512
Aegidius De Grave 1512-25 res.
Petrus Stevin 1525-40
Martinus Praet 1540-41
Antonius Lefebvre 1541-49
Joannes van Schore 1549-54 (antea abb. in St. Feuillien)
Antoniius Rataller 1555-58
Robertus Duflocq 1559-88 res.
Philippus van Damme 1588-1616
Christianus Druyve 1616-36
Paulus de Gomiécourt 1636-53
Godefridus Courteville 1654-67
Judocus de Brauwere 1667-88
Judocus Liebaert 1688-94
Milo Abordyn 1694-1723
Matthaeus van Cappele 1723-31
Reginaldus Beele 1731-49
Ignatius Amerlinck 1749-62
Matthaeus van Troeyn 1762-80
Godefridus Ryckx 1781-97
Inseri nequeunt:
Basilius (ca. 1135?) 9. V. Necr. Heylissem
Petrus 20. IV. Necr. loci
Richardus (11. . .) 8. II. Ob. Praem. I
Balduinus (11. . .) 10. II. Necr. loci
NOMEN:
B.M.V. et SS. Blasius et Sebastianus
ANTIQUITUS:
Casa Dei, Casa Dei in Silva; Vicoigne, Viconia, Viconium -- Flandrice: Vicoyngen.
LOCUS:
Com. Raismes, arr. Valenciennes, Dép. Nord, in limitibus Belgii. Antiquitus pertinuit ad Belgium, an. 1678 facta est Gallica, Dioc. Arras, nunc Cambrai.
FUNDATIO / HISTORIA:
Abbatia praeclara. Fundata est versus annum 1125 ab eremita quodam Guidone, ex Anglia oriundo, qui fuit sacerdos et pradicavit in eremo sua. Primo advocavit canonicos O.S.A. ex Arrouaise, qui cum non mansissent, adiit Walterum abbatem Sti. Martini Laudunensis, qui misit Praemonstratenses, et sub cuius paternitate Viconia abhinc stetit. Anno 1132 abbatia definitive est stabilita. Confirmatio pontificia an. 1138, anno sequenti consecratio ecclesiae et monasterii. Moniales videntur fuisse translatae in Harchies, de quo supra. Filia Viconiae fuit vicina canonia Châteaudieu. Advocati erant domini de Raismes, dein nobiles de Avesnes, postremo comites Hannoniae. Parochiae incorporatae: Raismes 1170, Aubry 1170, Rumalcourt 1170, Curgies, Bouresches, et Stuyvekenskerke prope Furnas. Praeposituram possedit in Denderwindeke in Brabantia [FLA-068]. Possedit multa refugia, vulgo vocata "Vicognettes", in omnibus fere civitatibus regionis Reditus annui: 32913 Libr.. Primis saeculis, multi Flandri et Germani fuerunt in conventu, saec. XIII/XIV egregie ibi floruerunt studia. Anno 1613 infulantur abbates, annis 1678-1710 fuit commenda. Ceteri abbates fuerunt omnes regulares, et magnas partes egerunt semper in Ordine. Ecclesia, coepta an. 1260, terminata an. 1518, fuit verum musaeum artis, et vocabatur "venustissima totius Belgii". Adhuc an. 1789, canonia dependit 50000 Libras ad eam exornandam. Videbantur ibi thecae religuiarum. Bibliotheca ingens, saec. XVI erecta, percelebris fuit et quoad structuram, et quoad tenorem. Thesaura eius laudant D. Marténe [FLA-069] et Hugo [FLA-070], qui vocat Viconiam veram "sedem sapientiae". Refectorium abbatiae fuit pariter perpulchrum, ecclesiae instar. An. 1766 fuerunt ibi, praeter abbatem, 27 religiosi, quorum 22 residebant, an. 1778: 30, an. 1789: 29 religiosi. An. 1790 est suppressa haec canonia florentissima, vere decus Ordinis. Anno sequenti, religiosi translati sunt in abbatiam vicinam Hasnon OSB, dum monachi illius venerunt in Viconiam. D. Carolus Ochin, canonicus Viconiensis, obiit martyr die 19a Oct. an. 1794. An. 1795, omnia aedificia sunt venumdata et eversa. Stalla chori, speciosa nimis, nunc sunt in musaeo municipali Valencenis. De abbatia nihil superest nisi pars turris portae.
ARCHIVALIA:
Arch. Dép. Nord, Lille: H 59, 1-169 (7 reg., 9 capsae, 6 fasc. qui continent, inter alia, 2 cartularia saec. XIII et saec. XIII-XVI, et diplomata 1129-1789) Cf. Rép. Numér. Nord H (1943) II 254-70
AGR Bruxelles 1 fasc. (1794). Cf. etiam F. LEFEVRE, Inv. des Arch. de la Jointe de Valenciennes, p. 22
Arch. Et. Mons (partim combusta an. 1940): 23 chartae 1129-1689, 2 registra et Cartularium teritorii de Chièvres 1688
BMun Douai MS 820:43, 822:6, 966 (Epitaphia)
BMunNancy MS 995-III, p. 253: Obituarium
BMun Valenciennes: MSS 530 (Historia canoniae 270 pp. 1540-41); 531, 645, 762, 1018
BBolland, Bruxellis: Index Librorum Viconiensium
Cf. ISAD Aisne, E Suppl. t. V 250.
LITTERATURA:
LEPAIGE 475, 528-29
HUGO II 1073, pr. 682-86
IDEM, SAM 191-221, Ep. Gerv. Nr. 111
WAEFELGHEM 313
BERLIERE Mon. Belge I 568
IDEM Coll. Pont. 301, 315
BRASSEUR Origines 189
BROM Arch. Italie 1995
IDEM, OBStUtr III 84, 85, 154
Cart. Comt. Hain. VI 1010
Cat. MSSBiblDep III, VI, XIX 222, 294, XXV 634, XLVI 382
Chart. Ste. Waudru IV 179
Corresp. Phil. II, I 167, IV 306
COTTINEAU 3361
DARAS ANF 88
DEMAY Flandre 6811-12, 7214-20
DERAMECOURT IV 587
DEVILLERS Ap. Coll. AE Mons 66
DUBOIS Granges 555
DUBRULLE Benef. ACTT 144
IDEM Suppl. 166
DUVIVIER Actes 124, 126, NS 457
Form. Pr. 126-28, 222
Gall. Chr. III 468
GISELBERTUS de MONS 414
GOOVAERTS I 23, 43, 47, 140, 169, 373, 496, 504, 595, 601, II 45, 62, 243, 257, 314, III 42, 134, 200, 203, IV 41, 101, 163, 204, 208, 348
HAUTCOEUR (cf. Chateaudieu) III 561
d'HARBOMEZ (item) passim
d'HOOP V 45
JAFFE 7925, 9194, 9959, 11770-72, 12057, 12064, 12791, 14997, 16169
LACROIX 107, 108, 279, 280
LAENEN Arch. Et. Vienne 46, 261
LAUER II 135
LECESTRE 46
LEFEVRE InvCSCFr 43, cf. ind.
LEGLAY Cameracum 329-36
Lettr. Ben. XI (AVB) cf. ind.
Lettr. Ben. XII (AVB) 563
Lettr. com. Jean XXII cf. ind.
LONGNON Pouillés VI cf. ind.
MARTENE/DURAND Vet. Scr. Mon. VI 282-311
IDEM, Voy. litt. I 212-24, II 100-01
MIGNE PL t. 220, c 1162
MIRAEUS/FOPPENS cf. ind. II xiij, IV xxi
Ob. Praem. I cf. ind., II 24, I
OHZ Suppl. 237
OMONT 9, 10
J. d'OUTREMEUSE VI 321-22
PRESSUTTI 228, 4214
RAMACKERS PUrkN 126, 132, 133, 179, 252, 286, 300
IDEM Urk Nancy 134
Rég. Ben. XII 964-65
Reg. Léon X 3821, 3833, 8923
REIFFENBERG MHist Prov. I 406, 784, II 1015, III 888
Suppl. Innoc. VI (AVB) cf. ind.
STEIN 4081-84
TCCD II, V, VII-IX, XI1, XI2 cf. ind.
DU TEMS I 192-94
VALVEKENS ACG 1498 (Anal. Praem. XV, 1939) 31, 35
IDEM Chap. Gén. Despr. cf. ind.
IDEM Doc. Prém. I 122
IDEM Vis. Can. II 115
van den GHEYN X 55 (Imago inedita canoniae Sanderi)
Van ISACKER/BERLIERE, Clem. VI nr. 1760
VINCHANT 226-27
A.M. BROUTIN, Un nécrologe de dix-huit abbayes de la région du Nord, (BSEtCambr XV, 1910, 29-37, 181-88)
G. CARDON, La fondation de l'Université de Douai, 1892, pp. 169 sq.
A. DAVID, Triomphe et entré glorieuse des sacrées reliques de l'Abbaye de Vicogne, faictes en la ville de Valenciennes, le 3 sept. 1634. Valenc. 1635
IDEM, Thrésor sacré de plusieures belles et précieuses reliques conservées . . . en l'abbaye de Vicoigne, ibidem 1634
Ch. DEHAISNES, Histoire de l'art dans la Flandre, l'Artois et le Hainaut, Lille 1886, 2 voll. cf. ind.
J. DEHAUT, Prêtres victimes de la révolution dans le Diocèse de Cambrai 1792-99, Cambrai 1909, cf. ind.
I. DESILVE, Dernier compte de l'Abbaye de V. 1785-91, (BSEtCambr I 1899-1900, 269-70)
A. DINAUX, Histoire des monuments, Abbaye de V., AHNFMB Nouv. S. I (1837) 46-71
P. FAIDER, Catalogue des MSS de la Bibl. de Mons, 1931, nr. 358, 770
J. GENNEVOISE, Catalogue de la Bibl. de Vicogne d'après un MS du XVIIe siècle, (BSEtCambr XXXVII, 1937, pp. 86-118)
IDEM, L'Abbaye de V. I: La paroisse de Raismes 1129-1789, II: Sa dotation, monographie. Exposé analytique de ses archives. Lille 1929, rec. Anal. Praem. VIII (1932) 270-71
IDEM, Les bas-reliefs de V. (Vies de SS. Augustin et Norbert) in (BSEtCambr XXVI, 1926, 5-80)
IDEM, Les derniers jours de l'abbaye de V., (Anal. Praem. III, 1927, 203-15)
IDEM, Les sculptures de l'abbaye de V. conservées à l'église de St. Géry de Valenciennes, (BSEtCambr 1925)
IDEM, Vicognettes et les refuges des Prémontrés de V. du XIIe au XIIIe siècles, ibid. XXI (1921) pp. 49-73
IDEM, Le regime des pensions à l'abbaye de V., ibidem 21-23
IDEM, Documents sur le frère Charles Ochin de l'abbaye de V., (Anal. Praem. II, 1926, 82-87)
G. HANSOTTE, Inventaire des archives de la ville de Chièvres 1404-1918, Bruxelles 1948, nr. 1574-76, 1580
M. van HAUDENARD, Histoire de la ville de Chièvres, (Ann. Cercle Arch. Ath X, 1923, 161)
M. HENAULT, Les boiseries de l'abbaye de V. et les Schleiff, sculpteurs Valenciennois, 1897
LEGLAY, Memoire sur les archieves du monastère de V., AHNFMB 3e sér. I (1854) 277-93
S. LEBOUCQ, Histoire ecclésiastique de la ville et du comté de Valenciennes, 1844, pp. 286-87
J. PETER/Ch. POULET, Histoire religieuse du département du Nord pendant la Revolution 1789-1802, Lille 1930-33 2 voll. cf. ind.
L. QUARRE / REY-BOURBON, Pierre Louis Jacops d'Hailly, voyageur au XVIIe siècle (Bull. Géogr. Hist. et déscriptive 1897 II, p. 1516, et Paris 1898)
J. v. SPILBEECK, Jean de Leeuw St. Pierre, abbé de V. (Préc. Hist. 1891, 545-63)
Fundatio coenobii Viconiensis, sive brevis historia canonicorum OSA 1125-40, d'ACHERY Spicil. XII 533-43
Historia Monasterii Viconiensis 1119-1301, edd. MGH SS XXIV pp. 291-313, pp. 304-313 etiam apud HUGO SAM 191-221, et MARTENE Ampl. coll. VI 281-312, item apud LELONG Bibl. Hist. I 13578, et BONGARS, Recueil Hist. des Gaules XIV 488
Annales ecclesiae Viconiensis, in: JACQUES DE GUISE, Hist. du Hainaut XII 106
BCRH Ind. IV 697, V 431, VI 1329
BSEtCambr V (1903) 214-43, XVII 287, 290, XXI (1921) 56, XXVIII (1928) 167-69, XXXVIII (1938) 337-38
Rond den Heerd III (1868) 235.
SERIES ABBATUM (GENNEVOISE):
Guarinus 1129-51 (postea abb. Sti. Martini Laudun.)
Gerardus 1151-68 depos.
Waltherus 1168 [FLA-071]
Stephanus de Orsainval 1169-76
Daniel Bérenger 1176 depos. [FLA-071]
Joannes en Asta, sive le Gascon 1177 [FLA-071] (ante et post abb. in Etoile)
Godefridus de Tongres 1177-84 dep.
Arnoldus 1184-97
Radulphus 1197-1211 (antea abb. in Chateaudieu)
Walterus de Quesnoy 1212-30
Aegidius de Lovanio 1230-35 (antea abb. in Middelburg)
Gerardus de Chèvres 1235-58
Wilhelmus de Verchain 1258-79
Joannes de Bavay 1279-90
Nicolaus Pastorel 1290-94 res.
Joannes de Pons 1294-1301 dep.
Joannes de Tongres 1301-03 (transit ad O.F.M.)
Jacobus Marlet 1303-07
Joannes de Prisches 1307-12 res.
Godefridus de Baval 1312-44
Aegidius de Manse 1o 1344
Richardus Taillefer 1344-45
Richardus de Manse 2o 1345-80
Petrus de Bleumortiers 1380-90
Joannes Copin 1390-1409
Joannes Wauket 1410-23
Alexander Petit 1423-51 res.
Otho Hoston 1451-64 res.
Ludovicus Hoston 1464-1504
Joannes Lecarlier 1504-13
Joannes Le Bracq 1513-50
Gilbertus de la Couture 1550-59
Robertus Thiévelin 1559-71
Antonius Vermans 1571-91
Joannes Six 1591-1603
Joannes Hiron 1603-12
Noel Carré 1612-24
Mathias Bar 1624-42
Christophorus Labbe 1642-60
Claudius de la Rue 1660-77
Card. Emmanuel Th. de la Tour d'Auvergne 1677-1710, +1715
Augustinus Bertin 1716-35
Hieronymus Boudu 1735-60
Joannes Bapt. Duplessis 1760-78
Henricus Dubois 1778-81
Joannes Grenier 1781-94, +1812
<<ELENCHUS MATERIAE>>
DUBIA ET PRAETERMISSA: [FLA-072]
CARDRES -- St. Audomarus
Ardeia,
oppidum non longe a Boulogne, Dèp. Pas de Calais, Gallia. Dioc. Thèrouanne, ab an. 1559 Boulogne
Ecclesia collegiata, fundata versus annum 1070 ab Arnoldo de Ardres, condisciplulo Roberti Barbati, fundatoris de Licques, de quo supra. Sicut ille, Arnoldus licet fuerit laicus, fecit seipsum praepositum ecclesiae suae collegiatae. De iis, quae postea acciderint, auctores dissentiunt. Sunt qui dicunt, Balduinum haeredem Arnoldi, anno 1144 canonicos Praemonstratenses ibi subrogasse saecularibus, Milone Taruanensi episcopo incentiore [FLA-073]. Atqui constat, Ardeiam de facto transisse ad monachos OSB, tamquam prioratum abbatiae de Capella. Apud annalistam Hugo legere est diploma, vi cuius Balduinus -- reticito omnino transitu ad Praemonstratenses -- collegiatam suam languidam dat abbati et monachis de Capella, sub qua disciplina hic prioratus reapse floruit per saecula. Censemus, tentamen Balduini, transferendi nempe fundationem Arnoldi ad Ordinem nostrum, omnino esse authenticum. Verisimile est, eum in modo reformandi collegiatam suam collapsam, exemplum voluisse sequi ecclesia Liskensis, non longe distantis, et ab intimo amico avunculi sui, simili ratione fundatae. Milo autem, Ordinarius loci, ipse Praemonstratensis, certe etiam in huiusmodi adiunctis nihil omisit ad bonum Ordinis sui promovendum. Liskensibus canonicis religioso Ordinis substituit, et nulla obvia est ratio, cur in casu Ardeiensi similiter non egerit.
Quae vero tentamina, ex causa nobis ignota videntur esse derelicta, vel non successerunt, et aliud quid decisum est. Numquid in Ardeia umquam fuerint Praemonstratenses, ac utrum translatio huius domus ad Ordinem nostrum fuerit intenta tantum, an saltem ad breve tempus in praxim deducta, manet incertum [FLA-074].
Litteratura:
HUGO I 186
WAEFELGHEM 10
COTTINEAU 140
Gal. Chr. X 1547
COURTOIS, Notice sur les établissements religieux de la ville d'Ardres (Annu. Dioc. Arras, 1890, 343-58)
DUCHESNE 171
MSAn Morinie IV (1839) 379
HULSTERLOO -- B.M.V.
Prope Hulst in Flandria Zeelandica (Neerlandia). Dioc. Cambrai, ab an. 1559 Middelburg.
Curia abbatiae Trunchiniensis conspicua, simul peregrination B.M.V. celebris. Probabiliter ibi saec. XII/XIII fuit parvum monasterium, seu domus vere formata. Anno 1578 a Calvinistis eversa est, nec iam in possessionem abbatiae revertit.
Archivalia (vide Drongen)
Litteratura:
BROM Reg. Utr. nr. 414, 896
GAN I 126
OHZ I 359
LANTSHEER/NAGTGLAS I 733
Arch. Z. G. V 434
Kron. Hist. Gen. 1868 399-400
A. STRACKE, Kricke putte en het Hulsterloe (Tijdschr. v. Taal en Letteren 1924, pp. 12-65, 251-67; cf. Anal. Praem. I 208)
P.l SCHEPENS, Een ongedrukt inventaris van Hulsterloo in 1573 (Anal. Praem. I 1925, 357-72)
IDEM, Hulsterloo en zijn wonderdadig Mariabeeld (Dietsche Warande en Blefort, 1924, 271-86, 361-80).
NIEUPOORT -- B.M.V.
Novus Portus Flandriae
Oppidum in Flandria Occidentali, adiachens mari, in Belgio. Dioc. Thèrouanne, ab an. 1559 Ieper, nunc Brugge.
Anno 1165 altare "Novae capellae de Sandeshoveta" conceditur abbatiae Sti. Nicolai Furnensis. Qui locus, in posterum vocatus Nieupoort, factus est parochia eiusdem abbatiae. Anno 1296 abbas illius decrevit, quatuor canonicos ibidem expositos abhinc teneri quotidie cantare communiter matutinum, summam Missam et vesperas. Quod saeculo sequenti iterum factum est desuetum. Anno 1496 vero ampliori modo renovatum est, abhinc canonici Ordinis immo tenebantur cantare integrum officium "more collegiatae". Abbas tunc statuit, ut praeter pastorem et tres sacellanos religiosos, octo vel plures sacerdotes saeculares a magistratu Neoporensi admitterentur, "qui dictos religiosos in divino officio persolvendo juvarent, si tamen prius per maduravisse usque ad tempus destructionis canoniae, uno saeculo circiter post. Casus satis singularis est iste, quocum conferas aliquatenus casum praepositurae Sti. Sulpiti in Diest [FLA-075]. Anno 1653 abbas erexit in Nieuwpoort collegium studiorum, ubi canonici docerent humaniora, sicut in Diksmuiden et in Veurne, quae vero institutio -- si umquam -- non videtur diu extitisse.
Archivalia et Litteratura: Vide sub Veurne St. Niklaas.
ST. CHDERAMPZ
MSS originales catalogorum post annum 1290 redactorum habent insertum tamquam monasterium novissimum, immediate post Licques: Chercamp (H), De Chercamp (W et T). Praeterea nihil adiungunt. Liruelz, qui in aliquo catalogo male scripto legit "St. Chderampz" pro "De Chercamp" vel simili forma huiusmodi, absque ulla ratione putavit hoc esse asceterium ab abbatia Liskensi dependens. Qui error exinda a multis auctoribus est transsumptus, sed nemo eorum situm huius domus indicare potuit. Ut iam recte suspicatur Waefelghem, hoc nil aliud est nisi Cherscamp, locus ubi primitus fuerat conditus parthenon Tusschenbeek, de quo vide supra. Cat. P eodem loco recte habet: Chercamp alias Tuskenbecq.
Litteratura:
LAIRUELZ 712
HUGO I 507
WAEFELGHEM 221
SERQUES
Vicus prope St. Omer, satis distans ab abbatia Liskensi. Dép. Pas de Calais, Dioc. Thérouanne
In charta quadam anni 1164 memoratur "altare de Serques, quod bone memorie Milo episcopus . . . ecclesie de Liskes ad victum sororum in perpetuum donavit" [FLA-076]. Ex quo concludit Hugo, hoc fuisse asceterium a dicta canonia dependens, et idcirco locum, quo sunt translatae sorores eius circa annum 1140. Addit idem auctor, seipsum vitasse "rudera asceterii in Serques". Censemus tamen, haec argumenta non sufficere. Nullum enim vestigium alibi invenitur in chartis et in fontibus de asceterio huiusmodi. Traditio domestica tempore abbatis Hugo, quae videtur confirmare existentiam illius, forsan nitebatur in charta supradicta tantum, et rudera potuerunt fuisse alius originis. Forsitan, ut in variis aliis abbatiis Flandriae, Normanniae, et Ponthivi [FLA-077], etiam in Licques sorores aut manserunt juxta abbatiam, aut in curia quadam vicina, ubi paulatim sunt exstinctae. Ex bonis, eisdem ad sustentationem specialiter addictis, fuit etiam altare de Serques. Existentia asceterii in hoc loco manet dubium.
Litteratura:
HUGO II 64, 803
WAEFELGHEM 278
Dict. Top. du Pas de Calais 359, et Dict. Hist. eiusdem (Arr. de St. Omer III 39-41) nihil sciunt de asceterio in Serques.
[FLA-001] <<BACK TO THE TEXT>>
Asceterium Tusschenbeek an. 1705 transiit ad Circariam Brabantiae, et canonia Genlis (Circ. Franciae), antequam nomen dedit Congregationi Antiqui Rigoris, videtur transiise ad. Circ. Flandriae.
[FLA-002] <<BACK TO THE TEXT>>
Vide infra notam apud Veurne Bethania
[FLA-003] <<BACK TO THE TEXT>>
Abbatia Sti. Nicolai iam antea multos fratres miserat Duacum propter studia, praesertim abbas Phil. van Damme. (GOOVAERTS III 37).
[FLA-004] <<BACK TO THE TEXT>>
Antea fuit ecclesia collegiata. Canonici an. 1146 bona et domum cesserunt abbatiae Drongen, quae, suppressa collegiata, ibi instituit parochiam et curiam. Simile quid factum est in Liedekerke (v. supra p. 314)
[FLA-005] <<BACK TO THE TEXT>>
Vide "Adventum Sti. Gerulphi in mon. Trunchiniensi 914-1088", MGH SS XV, ij 907
[FLA-006] <<BACK TO THE TEXT>>
Secundum Archivum PP. S. J. Drongen, et alia archiva optime concinnatum
[FLA-007] <<BACK TO THE TEXT>>
HUGO 1. c. Nihil est notum praeter nomen. Putamus eum esse eundem ac Sigerum.
[FLA-008] <<BACK TO THE TEXT>>
HUGO nuncupat eum Gualterum quem sequeretur Gerardus, dein venit Arnulphus an. 1269. Quae videntur carere probatione. Secundum Cartul. abbatiae (Arch. Drongen 3, et ibidem 1-33 v, 34 r, 2 77 r) invenitur pro hac periodo tantum G . . . abbas (= Gerardus).
[FLA-009] <<BACK TO THE TEXT>>
SANDERUS 1. c. (GOETSTOUWERS omittit).
[FLA-010] <<BACK TO THE TEXT>>
HUGO dicit eum obiisse, an. 1397, et successorum habuisse "Rasonem Boni Vituli", qui tamen aliunde non est notus. Probabiliter est confusio cum Rasone Goetghebuer, recte "Boni Vicini", de quo infra.
[FLA-011] <<BACK TO THE TEXT>>
HUGO II 1091.
[FLA-012] <<BACK TO THE TEXT>>
Ibid. 1075
[FLA-013] <<BACK TO THE TEXT>>
Anno 1185, Ibid. II pr. 479.
[FLA-014] <<BACK TO THE TEXT>>
o.c. infra.
[FLA-015] <<BACK TO THE TEXT>>
Quem fontem citat quidem HAAIGNERE (Chartes) o.c., sed non indicat depositum illius. Investigationes nostrae diligentes hac de re fuerunt in cassum, nec reiperitis, quos consuluimus, hic fons umquam innotuit.
[FLA-016] <<BACK TO THE TEXT>>
Vide de hoc loco, et de putativo asceterio "St. Chderampz" hic infra sub praetermissis et dubiis.
[FLA-017] <<BACK TO THE TEXT>>
Praeter ecclesiam parochialem, ab abbatiali distinctam, extabat in illa speciale "altare parochiale" sub invocatione Stae. Ursulae.
[FLA-018] <<BACK TO THE TEXT>>
Hoc est probabiliter "altare de Boderic", de quo fit verbum in charta anni 1185 (HAIGNERE 62).
[FLA-018a] <<BACK TO THE TEXT>>
Quae series B et C pariter combustae, ex inventariis tamen sunt notae.
[FLA-019] <<BACK TO THE TEXT>>
H. De LAPLANE, L'Abbaye de Clairmarais, St. Omer 1863 p. 337 (1149).
[FLA-020] <<BACK TO THE TEXT>>
HAIGNERE nr. 5 (1155-57). Cartul. Egl. de Therouanne o.c. nr. 60 dat abbatem Godescalum an. 1178, quod videtur esse falsa datatio.
[FLA-021] <<BACK TO THE TEXT>>
An. 1192-93 praesidet capitulo abbatum Angliae et Scotiae, cf. COLVIN The White Canons in England, Oxford 1951, p. 201.
[FLA-022] <<BACK TO THE TEXT>>
HUGO II 61
[FLA-023] <<BACK TO THE TEXT>>
I. De COUSSEMAKER, Le Cartulaire de Bourbourg (vide Veurne St. N., p. 116)
[FLA-024] <<BACK TO THE TEXT>>
HAIGNERE p. 88, HUGO 1. c. (Videtur esse idem).
[FLA-025] <<BACK TO THE TEXT>>
ISAD, Pas de Calais, sèr. A nr. 23.
[FLA-026] <<BACK TO THE TEXT>>
HUGO, cum abbates sequentes saec. XIV, absque datis quidem, sed ut aliundo patet, recto ordini adducat, probabilius et hos duo abbates recte inseruit.
[FLA-027] <<BACK TO THE TEXT>>
Andreas, canonicus de Dommartin (CALONNE, vide sub hac abbatia, p. 42) ad breve tempus videtur fuisse abbas in Licques, quod patet ex Reg. Ben. XI nr. 355. Dein factus est episcopus Noviomensis (Noyon), et obiit an. 1305 (ibid).
[FLA-028] <<BACK TO THE TEXT>>
Coll. RODIERE 85 (1415). "Bilch" videetur esse forma corrupta, neque enim est gallica neque flandrica. Forte postea fuit abbas in Vermand, ubi inter abbates, qui inseri nequeunt, occurrit "Aegidius de Biache:.
[FLA-029] <<BACK TO THE TEXT>>
ISAD Nord Sér. B (Lille 1863) nr. 1465, 1939, 1947, 1950, 1995.
[FLA-030] <<BACK TO THE TEXT>>
HAIGNERE, Les Chartes de St. Bertin, St. Omer, 1895, III nr. 3972. Probabilius Fabri = Lefèvre sive DeSmet.
[FLA-031] <<BACK TO THE TEXT>>
DEMAY Artois 2678
[FLA-032] <<BACK TO THE TEXT>>
Nominati sunt a rege, sed possessionem non sunt adepti.
[FLA-033] <<BACK TO THE TEXT>>
Cat. N II
[FLA-034] <<BACK TO THE TEXT>>
"Domus Montis Sti. Martini ad Bellas Portas", Rue St. Jean.
[FLA-035] <<BACK TO THE TEXT>>
Cuius reditus annui iam sufficientes fuerant dicendi: 84 000 Libr. !
[FLA-036] <<BACK TO THE TEXT>>
Arch. Dép. Laon H 1113 f. 139.
[FLA-037] <<BACK TO THE TEXT>>
Ibid. f. 136.
[FLA-038] <<BACK TO THE TEXT>>
RODIERE 483, DEMAY 7125. Probabiliter est ille Petrus, qui occurrit Ob Praem. I die 20, IX.
[FLA-039] <<BACK TO THE TEXT>>
DARSY Bénéf. I 310.
[FLA-040] <<BACK TO THE TEXT>>
RODIERE 1. c. non elucet, quo loco sit ponendus saec. XIV. Forte "Huareles" -- vox parum gallica -- est corruptela pro Bachier, de quo supra?
[FLA-041] <<BACK TO THE TEXT>>
Acquisita anno 1220, generatim vocabatur Roesbrugge, sive Proven (Pont Rohardi). Sita erat prope Ypras in Belgio. Ab initio videtur fuisse administrata ab uno tantum canonico. (HUGO I 225, LEFEVRE CSCFr 32).
[FLA-042] <<BACK TO THE TEXT>>
BROUETTE econtra nuncupat hunc abbatem Aegidium de Lillers 1227-40.
[FLA-043] <<BACK TO THE TEXT>>
Necr. Furnense die 28a maii: Thomas quondam abbas Sti. Augustini. Nota saec. XVII apposita: "1203-19 praefuisse legitur".
[FLA-044] <<BACK TO THE TEXT>>
Sic est nomen eius secundum Necr. Furnense 2, IV.
[FLA-045] <<BACK TO THE TEXT>>
Unus ex quatuor Joannibus, qui saec. XIV occurrunt, debet esse idem ac "Magister Joannes de Castellione, can. Eccl. Praemonstr., quondam abbas Sti. Augustini Moriensis", qui insertus est in ObPraem I die 10a sept. Forte es Joannes de Vermans, qui pariter resignavit.
[FLA-046] <<BACK TO THE TEXT>>
BERLIERE LOblSol nr. 1758-60. Nominatus fuit a Curia Romana, sed Jacobus canonice electus, praevaluit.
[FLA-047] <<BACK TO THE TEXT>>
Sic secundum Necr. Furn. 1. c. DE LOISNE habet "de Rhodes", BROUETTE "Rhedes", HUGO "de Rediis".
[FLA-048] <<BACK TO THE TEXT>>
Arch. Dép. P. de Calais I B 24 fol. 884.
[FLA-049] <<BACK TO THE TEXT>>
ibid. fol. 818.
[FLA-050] <<BACK TO THE TEXT>>
ibid. fol. 872.
[FLA-051] <<BACK TO THE TEXT>>
ibid I B 37 fol. 75
[FLA-052] <<BACK TO THE TEXT>>
Auctores quidam saeculi XVII, ut SANDERUS Fl. III. II 602, et MIRAEUS OHD III 47 attribuerunt fundationem Lauretae filiae Theodorici Comitis Alsatiae, quod vero nullo modo probari potest.
[FLA-053] <<BACK TO THE TEXT>>
Form. Pf. 145
[FLA-054] <<BACK TO THE TEXT>>
Censemus hoc erronee poni pro "l'Ecluse". Thomas del'Ecluse, an. 1513, ex abbate Sti. Joannis Ambianensis factus est abbas Montis Sti. Martini. Forsan simul erat abbas Viromanduensis.
[FLA-055] <<BACK TO THE TEXT>>
VALVEKENS Chap. Gen. Despr. 58.
[FLA-056] <<BACK TO THE TEXT>>
Forte est idem ac Aeg. du Bilch, de quo vide supra ap. Therouanne.
[FLA-057] <<BACK TO THE TEXT>>
De confusione M. SCHOENGEN, qui in suo "Monasticon Batavum" II 211 asceterium Wulpen collocat in Zelandiam, vide supra p. 352.
[FLA-058] <<BACK TO THE TEXT>>
Cf. parthenonem Berg Sion, vol. I 66, qui tamen numquam canonice Ordini fuit aggregatus.
[FLA-059] <<BACK TO THE TEXT>>
R.D. Idesbaldus de Spot, O. Praem., can. eccl. Parcensis, 5 De Pannestr., Veurne.
[FLA-060] <<BACK TO THE TEXT>>
Obituarium abbatiae Sti. Nicolai, de qua infra, indicat diem et annum obitus tantum, sicut et munera praecipua, quibus sunt functi singuli canonici. Non est certum, eos esse mortuos ut praepositi Bethaniae.
[FLA-061] <<BACK TO THE TEXT>>
Vide picturam, paulo post destructionem canoniae confectam, in Seminario Maiori Brugensi. Aedes longe modestiores saec. XVII, sicut et aedes Bethaniae, discernuntur in imagine civitatis apud SANDERUM 1.c.
[FLA-062] <<BACK TO THE TEXT>>
P. Julien LESAGE, canonicus exul Bellipurtus (Circ. Normanniae), laudes exaltat caritatis canonicorum Sti. Nicolai, qui maluerunt reducere proprias pitantias, quam denegare panem et tectum fugitivis (MS in Arch. Episc. St. Brieuc. Praeparatur editio huius "Journal de Voyage".
[FLA-063] <<BACK TO THE TEXT>>
Vide supra sub praecedenti.
[FLA-064] <<BACK TO THE TEXT>>
Necr. Furnense.
[FLA-065] <<BACK TO THE TEXT>>
ISAD Nord (1939) Sér. B, cf. ind.
[FLA-066] <<BACK TO THE TEXT>>
BERLIERE LOBlSol nr. 711, 740.
[FLA-067] <<BACK TO THE TEXT>>
MS VANDECRUYSSE habet sequentia: "Petrus Wedaerde 1371-98" (quo revera, secundum Necrologium loci, obiit. Forte resignavit). Joannem omittit. "Medarus Grimminc 1399-1409. Petrus Wyckaert 1409-26, Lymannus 1425-57".
[FLA-068] <<BACK TO THE TEXT>>
Vide supra, p. 352
[FLA-069] <<BACK TO THE TEXT>>
I 212.
[FLA-070] <<BACK TO THE TEXT>>
II 1092.
[FLA-071] <<BACK TO THE TEXT>>
Nec confirmati, nec benedicti. Generatim omittuntur.
[FLA-072] <<BACK TO THE TEXT>>
Coniunctim ea proponimus, ex rationibus supra p. 342 expositis.
[FLA-073] <<BACK TO THE TEXT>>
HUGO 1.c. invocat MEYERUM, Comment. Flandr. IV 44, et MIRAEUM Chron. Pr. 113. Dicit etiam, Ardeiam fuisse filiam Sti. Augustini Taruanensis.
[FLA-074] <<BACK TO THE TEXT>>
PIETTE, Hist. de l'Abbaye de Thenailles (vidi ibi) p. 49 loquitur de abbate Conone, abbate Tenoliensi, qui antea fuerat abbas "d'Ardres en Calaisis". Est confusio cum Fontaine-André.
[FLA-075] <<BACK TO THE TEXT>>
Vide supra, p. 342.
[FLA-076] <<BACK TO THE TEXT>>
HAIGNERE, Chartes de Licques, p. 41.
[FLA-077] <<BACK TO THE TEXT>>
St. André-au-Bois, Dommartin, Thérouanne, Vermand, Séry, Sélincourt, Etoile, Ardenne. Quae omnes fundatae sunt ante annum 1140, ergo de jure fuerant monasteria duplicia initio, tamen de sororibus, respective de translatione earum nihil constat.
<<LIMES CIRCARIA FLANDRIAE || END OF CIRCARY OF FLANDERS>>
Posted unconditionally on this website with the permission of both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Abbot Thomas Handgraetinger, Windberg Abbey, 1999. All rights reserved by both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Windberg Abbey, Order of Canons Regular of Prémontré.