Monasticon Praemonstratense

Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis

Tomus Primus / Volume 1
Norbert Backmund, O. Praem. Auctore
Ecclesiae Windbergensis in Bavaria Canonico
Staubing, 1952

CIRCARIA ROMANA
[Siglum huic circariae: ROM]

ELENCHUS MATERIAE:

Praefatio
Fontes
Litteratura
Domi:
Antrodoco
Barletta
Brindisi
Camerota
Gratteri
Orvieto
Roma - SS. Alexius
Roma - Collegium Sti. Norberti
Roma - S. Crux in Laterano
Roma - Parthenon monialium tertii ordinis regularis
Todi
Dubia
Praetermissa
Fundationes non Perfectae
Notae

PRAEFATIO:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Mirum est valde, ordinem in Italia tam parvi fuisse momenti.   Octo abbatias enim habuit tantum in hoc regno, ceteroquin monasteriis omnis generis consito, ubi tot ordines sunt orti, et ubi pulsat cor ipsius ecclesiae.  Mirum est insuper, has paucas abbatias iam brevi, post ducentos circiter annos, fuisse extinctas.

Tres partes distinguimus in hac circaria:  canonias Umbriae et Urbis, illas Apuliae et singulas in Campania meridionali et in Sicilia sitas.  In alta Italia et in Sardinia ordo nullam habuit domum.  Primitus haec circaria nuncupata est "Tuscie et Calabrie", saepius etiam, propter Gratteri, "Tuscie, Sicilie et Calabrie [ROM-01].  Secundum catalogos antiquiores, medio saeculo XIII etiam canoniae in Terra Sancta sitae pertinuerunt ad illam (Vide infra apud circariam sequentem).  Designatio "Circaria Romana" est recentior, invenitur in nullo antiquo catalogo, sed tantum interpolatio manus posterioris.

Prima fundatio facta est in Todi anno 1133, quam sequitur probabiliter illa in Gratteri anno 1140, deinde Barletta 1149.  Quae primae fundationes longe inter se distabant.  Inde ansa separationis, et deficiente arcto connexu inter se, etiam relaxationis, cui sub coelo meridiano citius indulgetur quam alibi.  Post decennia secuta sunt Brindisi circa annum 1180, dein Camerota anno 1194.  Factae sunt hae fundationes omnes per principes stirpis normannicae vel per tales, qui cum Gallia alio modo familiaritate erant connexi.

Saeculo XIII ineunte abbas generalis Gervasius Angelus, zelo ordinis flagrans, apud Summos Pontifices multumque valens, saepius venit in Italiam, et impetravit eo quuoque tempore, quo primae fundationes ordinis (Todi, Brindisi) iam coeperunt graviter collabi, ut aliae abbatiae conspicuae ordini suo traderentur (Antrodoco 1215, Stus. Alexius 1266, et Stus. Severus 1231).  Gervasius autem et alias domus circariae pro posse reformavit, et paterne de eis curavit, ut apparet ex variis epistolis eius, quae sunt maximi momenti pro historia huius circariae [ROM-02]

Notamus enim, quod in omnibus canoniis Italiae praeter Brindisi et forsitan etiam Gratteri, Praemonstratenses substituti sunt aliis religiosis, et quidem monachis Benedictinis relaxatis, vel in casu Camerotae, Basilianis, Latinis tunc ibi valde odiosis.  In italia nempe saepius monasteria florentia iam post pauca decennia adeo erant collapsa, ut suppressio eorum esset necessaria vel ut conventus seipsum paulatim dissolveret.  Quod valet aliquo modo etiam pro canoniis circariae nostrae.

Magna est affectio Italorum ad familiam suam, id quod fuit causa vitii nepotismi, magnam in perniciem non solum ordinum sed totius ecclesiae.  Traditae sunt ordini nostro fere semper abbatiae ditissimae perantiquae fundationis, quarum divitiae fuerunt in laqueum non solum monachis nigeris, sed etiam canonicis albis.  Pluries abbates, in malignitate cum conventu suo concordes, dilapidaverunt bona monasterii "emphyteutice", id est in favorem propinquorum et amicorum, nec amplius novitios acceperunt, ut quo minor esset numerus religiosorum, eo maiorem partem unusquisque e fructibus redituum in usum proprium posset emungere.  Visitationes, si sunt factae, fuerunt inutiles, Praemonstratum longinquum a saeculo XIV vix amplius curavit de hac circaria, et ita paulatim omnes communitates emortuae sunt et exstinctae.  Medio saeculo XV total circaria fuit quasi "religio depopulata".  Abbatia Sti. Samuelis sola fuit superstes, sed et illa interiit saeculo sequenti.

Secundum malum, quod primo omnium in Italia vitam monasticam et canoniam interemit, fuit nefastum systema commendarum.  Ab anno circiter 1300 enim paulatim invaluit apud Curiam Romanam plangendus abusus, ut abbatiae emortuae vel collapsae non ut poortuit, debite reformarentur, sed darentur in commendam tamquam mera beneficia.   Canoniae in Statu Pontificio sitae (Umbria, et Roma ipsa) datae sunt regulariter cardinalibus ab ipsa dataria Romana, ceterae, intra fines regni Neapolitani sitae, fuerunt patronatus regii, et cancellaria regia solebat eas praebere raro cardinalibus, aliquando episcopis, sed pluries, praesertim ultimis saeculis, simplicibus sacerdotibus. [ROM-03]

Cum abbatia Sti. Leucii propter collapsum totalem anno 1236 esset a Sta. Sede suppressa, bona data sunt conventui vicino Clarissarum, dum abbatiae aedes cessae sint fratribus Praedicatorum.  Commenda tunc temporis enim nondum fuit communis.   Gratteri transierat paulo post, iam antequam data esset in commendam, ad alium ordinem.  Romae, in Orfieto et Camerotae monasteria -- salvo instituto commenae -- tradita sunt aliis religiosis.  Ceterae abbatiae, ab anno 1449 etiam Orvieto, deinceps caruerunt conventu.  Per negligentiam commendatariorum, qui omnes reditus in usus proprios redegerunt, aedes mox corruerunt in ruinas.  Tantopere disparuit memoria ordinis nostri eiusque canoniarum, ut iam saeculo XVI apud cancellarias Romae et Neapoli non amplius esset notum, cuius ordinis illae quondam fuissent. Probabiliter multa archiva, cum in abbatiis plane ruinosis vel inhabitatis non amplius potuissent conservari, a commendatariis quibuslibet admixta sunt archivis privatis, ubi aut sunt dispersa, aut requiescunt incognito in deposito, ubi meno ea quaerat. Permulta et ubera archiva omnis generis extant in Italia, sed si Vaticanum et Archiva Status excipis, pluries non sunt ordinata et saepius omnino inaccessibilia. [ROM-04]

Facile est intelligendum, nos hisce in circumstantiis pauca tantum de historia singularum canoniarum posse eruere. Archiva abbatiarum Sti. Quirici et Camerotae nullibi possunt inveniri, ideo de fatis earum fere nihil scimus. Sed etiam historia Brundusinae abbatiae, cuius causas et tempus interitus plane nescimus, parum est documentata. Aliquo melius est apud Stum Alexium, Stum. Samuelem ed apud Gratterium. Relative bene sumus instructi de brevi historia Sti. Leucii.

Tamquam ruinae, vel in manibus alienis commenae illae per saecula adhuc misere extiterunt, usquedum suppressio Napoleonica anno 1808 finem eis posuit. In Statu Pontificio vero anno 1816 etiam illae sunt restitutae, et viguerunt usque ad annum 1861 respective 1873 quo et commendae Sti. Severi et Sti. Alexii sunt saecularisatae.

Superiores canoniarum ab initio et semper, si prima decennia Gratterii excipimus, in hac circaria fuerunt abbates, qui generatim iam saeculo XIII infulati fuisse videntur. Mirum est, religiosos huius circariae in omnibus fere documentis vocari "monachos", et quidem in graecis aeque ac in latinis. Generatim vero in plerisque canoniis omnes titulabantur "fratres", immo abbates.

Parthenonis nullius existentia authentice est probata, dum ille ad Stam. Caeciliam in Orvieto res maneat dubia. Neque scimus aliquam canoniam fuisse monasterium duplex, quod vero est probabile apud Stum. Leucium.

Parochiae incorporatae et a religiosis administratae, ut alibi de more, in Italia ante concilium Tridentinum non extiterunt, immo ecclesiae abbatiales juribus parochialibus, quae pro tota dioecesi, praesertim in Italia inferiore, fuerunt penes episcopum, partim tantum participaverunt. Sed abbatiae Benedictinae generatim ibi possederunt multas capellas rurales in praediis et possessionibus suis, quae pluries excurrendo ab abbatia administrabantur, et quarum nonullae erant coniunctae prioratibus parvis communitatibus praeditis. Saepius etiam eremitoria et immo antiquae abbatiae eiusdum ordinis, plane emortuae, alteri abbatiae erant incorporatae tamquam curiae vel capellae. Haereditatem huiusmodi Praemonstratenses ubique aggressi sunt, ubi abbatiae monachorum eis sunt traditae. Certe scimus verbi gratia, abbatiae Sti. Severi fuisse incorporatam illam de Acqualta, et Stus. Leucius possedit sex prioratus et decem capellas. Exemplum Sti. Joannis de Plano, de quo vide infra sub dubiis, demonstrat saeculo XII etiam nostrates habuisse tales prioratus dependentes.

Exemptio ab ordinario, nisi iam apud fundationem expresse fuerat sancita, generatim non fuit admissa. Personas sanctitate vel scientia eminentes hac in circaria nescimus, ex defectu documentorum. Certum est autem, saeculo XIII nonnullas canonias eius optime floruisse, abbates eius collaboraverunt in nova redactione statutorum ordinis, et iussu Sanctae Sedis reformaverunt abbatias aliorum ordinum. Multi abbates et religiosi circariae nominati sunt episcopi. Pluribus canoniis videntur fuisse adiunctae scholae, quarum rectores "praepositi" sunt appellati [ROM-05].

Rudera quae de canoniis huius circariae supersunt, modesta sunt dicenda. Abbatia Sti. Alexii Romae sola integra superest, sed valde mutata et renovata. Apud Stum. Severum Urbevetanum aedes pulcharrimae subsistunt, insuper et picturae magni valoris. Stus. Quiricus et Gratteri sunt ruinae, et quidem haud spectabiles, ecclesia superstes in Camerota vix est digna mentione, reliquae canoniae omnino solo sunt aequatae.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


FONTES:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Litteratura historica Italiae est uberrima quidem, sed historia medii aevi ibi minus colitur, et libri in quibus fit mentio ordinis nostri eiusque canoniarum, sunt rarissimi.

L. AUVRAY, Les registres de Gregoire IX, Paris 1890-1919

G. BATTELLI, Exempla Scripturarum, Acta Pontificum. Romae, Vaticano 1933

E. BERGER, Les regestes d'Innocent IV, Paris 1894

P. FABRE, Le Liber censuum de lEglise Romaine, Paris 1892

P.F. KEHR, Italia Pontificia, 8 voll.  Berlin 1906-35.  (Opus nondum completum.  Non continet v.g. Italiam inferiorem)

P. PRESSUTTI, Regesta Honorii III, 2 voll., Roma 1888-95

D. VENDOLA, Documenti tratti dai registri Vaticani da Innocenzo III a Nicola IV (Documenti relativi alla Puglia, vol. I) Trani 1940

Bull.Bas.Vat.

Collectio Bullarum, Brevium aliorumque Diplomatum Sacrosanctae Basililcae Vaticanae, 3 voll., Romae 1750

RDIt

Rationes decimarum Italiae nei secoli XIII/XIV (Public, in serie "Studi e testi", Roma, Vaticano) Ad nos attinet:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


LITTERATURA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B. CAPASSO, Le Fonti della Storia delle Provincie Napoletane del 568 al 1500, Napoli 1902

L. GIUSTINIANI, Dizionario geografico del Regno di Napoli, 10 tomi in 5 voll., Napoli 1797 sq.

A. LUBIN, Abbatiarum Italiae brevis notitia.  Romae 1693

G. MORONI, Dizionario di erudizione storico-ecclesiastica, 102 voll., Venezia 1840-61

F. SACCO, Dizionario del Regno di Napoli, Geografico-storico-fisico, 4 voll., Napoli 1795

F. UGHELLI, Italia Sacra, 2a ed. Venezia 1721.  (10 voll.)

A. ZAK L'Ordine Premostratense in Italia, in Rivista Benedittina XIV (1923) fasc. 58

Enc.It.

Enciclopedia Italiana, 37 voll et 3 app., Roma 1929 sq.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

 

NOMEN:

ANTRODOCO  <<ELENCHUS MATERIAE>>

SS. Quirinus et Julitta

ANTIQUITUS:

Drusa, Vallis Lucis, S. Kiricus de Valle, -de Valle Introduci, de Introduco, Inthretoco, de Micigliano.

LOCUS:

Secus viam Salariam, ad rivum Velino, in parochia et terra de Micigliano, una hora distans ab oppido Antrodoco, versus aquilonem.  In faucibus Apritiorum, dioc. Rieti.   Quondam pertinuit ad regnum Neapolitanum.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia pervetusta O.S.B.; cuius origo ad tempora Sti. Gregorii videtur ascendere [ROM-06].  Saeculo XII adhuc bene floruit, anno 1179 reformata, anno 1195 ecclesia eius consecrata est.  Anno vero 1215 Innocentius Pp. III, de rogatu Gervasii abbatis generalis, tradidit eam ordini Praemonstratensi.  Filia Praemonstrati.  Erat ditissima et insignis, iurisdictio et pertinentiae eius se extendebant usque in Cittaducale, Rieti, et Porta di Machilone, Civita di Penne, immo in partes Tusciae.   Ecclesiae incorporatae:  S. Giovanni dell'Isola, S.M. di Ronzano, Casanelle, Galbano S. Nicola, S. Salvatore al Fano.  Anno 1454 data est in commendam.  Per negligentiam abbatum commendatariorum periit archivum, et collapsae sunt aedes canoniae, quae deinceps conventu carebat.  Commenda, quae fuit patronatus regii, anno 1808 suppressa est.  Supersunt ruinae, quae partim inserviunt ut horrea.  Videntur ibi e medio aevo turris quadrata fortissima, et maior pars monasterii, in quo discerni possunt capitulum, cacristia et variae capellae.  Sed fornices ubique sunt collapsae.   Ecclesia, loco antiquae neoerecta saeculo XVIII, pariter est in ruinis.

ARCHIVALIA

Archivum, ut iam diximus, videtur periise [ROM-07].  Supersunt documenta recentiora, de tempore commendae, in Arch. di Stato Napoli (Fondo dei Catasti Carolini, item Catasto Onciano, item Fondo del Patrimonio Ecclesiastico).  Varia etiam in Archivis Dioecesanis de Rieti et de Aquila, et in Archivo Municipali de Trevi.   Aliqua vetustiora, quae vero Benedictinos solos tangunt et quorum regesta publicata sunt in collectionibus notis, inveniuntur in Archivis Vaticanis.  Cf. etiam MS Annali del Di Meo, vol. X (Arch. di Stato, Napoli) page 420. 

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BARLETTA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

S. Samuel

ANTIQUITUS:

Barulum, Locus Sti. Samuelis in suburbio Barulensi, Clausura, La Chiusa de li Scavani.

LOCUS:

Juxta, nunc intra Barulensem, non longe a mari, Dioecesis Transi-Barletta, Apulia

FUNDATIO / HISTORIA:

Ecclesia et abbatia Sti. Michaelis (et Thomae) de "Loco qui dicitur Clausura", fundata forsan a tribus sacerdotibus Eustachio, Sillitto et Balzano [ROM-08], cuius abbas Salomon memoratur anno 1144, et quae fuerat ordinis Sti. Benedicti vel Basilii, videtur esse idem ac abbatia nostra, quae anno 1149 a Rogero II rege fundata vel potius ordini nostro tradita est.  Filia Ste. Marie du Bois in Lotharingia, vel secundum Hugo et omnes antiquos indices, Praemonstrati.  Mutatio patrocinii debetur certe continuo commercio cum Terra Sancta, ubi vix abbatia Sancti Samuelis fuerat fundata, et reliquiis istius prophetae forsan inde allatis.

Abbatia Sti. Samuelis Baruli, quae genuit filias in Brindisi et Camerota, erat ditissima et insignis, abbates eius mox infulati sunt.  Erat arcte subdita archiepiscopo Tranensi, qui immo omni electioni abbatum praesedit.  Anno 1217 ibi degerunt 17 canonici.  Praeter Stum. Samuelem ipsum parochias administratas non habuit.  Anno 1348 ab Hungaris devastata est, abbas tunc capite plexus est.    Floruit canonia sub abbatibus regularibus longe diutius omnibus aliis circariae.  Anno 1528 a Gallico exercitu combusta et diruta est, qua occasione etiam archivum periit.  Abbas Antonius de Capellis circa annum 1535 instauravit ecclesiam, iterum collegit communitatem in suo palatio abbatiali, admisitque novitios, volens relevare canoniam secundum statutum ordinis non episcopo, sed Sancte Sedi subiectam, ut ipse fatetur anno 1545.  Quo vero in tentamine non successit.  Conventus paulatim exstinctus est, et superfuerunt abbates soli, quibus post medium saeculum XVI secuti sunt commendatarii.  Bona unita sunt anno 1796 seminario Tranensi, et ecclesia anno sequenti demolita est.  Hodie tantum pars quaedam in aquilone civitatis "Vico San Samuele" vulgo nuncupata, et quae novem vias stratas complectitur, nomen et extensionem pristinae canoniae in mentem revocat.  Supersunt etiam alique imagines, hac ex canonia provenientes, in ecclesia Sti. Augustini Baruli.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

(in cuius familia deinceps commenda facta est haereditaria)

Inseri nequeunt sequentes (ex Obituario Praemonstratensi, ed. Waefelghem): Arnoldus 25 IX, Hubertus 27. I, Landericus 28. VIII, Radulphus 10, III; qui omnes pertinent probabiliter ad saecula XII-XIV.  Citatur insuper in diplomate quodam anni 1409 "Turris Helie seu dell'Abbate", ex quo licet concludi, abbatem nominis Eliae extitisse.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BRINDISI  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Sta. Maria del Ponte piccolo

ANTIQUITUS:

Sta. Maria in (parvo) Ponte Brundusii, Parvus Pons Brundusii.  Chiesa della Madonna del Ponte. 

LOCUS:

Vitetur confusio cum abbatia B.M.V. de Magno Ponte in eadem civitate, ut habetur apud Fabre I 28.  Ibi fuerunt moniales O.S.B.  In austro civitatis, extra portam Lyciensem (Porta di Lecce) in palude juxta "Parvum Pontem".  Dioc. Brundusina, Apulia.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia.  Sanctuarium B.M.V. de Parvo Ponte ex populi devotione iam antea exstrui coepta, atque a Margarito comite Malthae circa annum 1180 completa, cum monasterio ibidem constructo ab eodem comite Praemonstratensibus ex vicina canonia Sti. Samuelis traditur.   Abbas generalis Gervasius anno 1216 nominat hanc domum "specialem filiam Praemonstrati".  Ecclesiae incorporatae: Stae. Margaretae, et Sti. Demetrii, ambae in civitate Brundusina.  Ab initio erat exempta et Sanctae Sedi immediate subiecta.  Anno 1212 nobilis quidam vir donat ei proprietates in Hermocastro prope Thebas in Boeotia, ubi erexisse videtur prioratum (Vide infra apud circariam Graeciae).   Iam mox disciplina in hac abbatia est collapsa [ROM-09], bonaque sunt dilapidata.   Inter annos 1274 et 1310 videtur desiisse, probabiliter hac ex causa [ROM-10].   Ecclesia quidem et in posterum saepius in documentis occurrit, sed canonia non ampliuis memoratur et disparet omnino, nec quicquam constat certi de sorte aedium et bonorum.  Non videtur esse facta abbatia commendataria.  Saeculo XVII ecclesia sola superest.  Erat hoc templum basilica romanica, et quidem valde pulchera.   Destructa est et illa in fine saeculi XVIII nec ulla rudera in loco eius supersunt.   Imago B.M.V., vulgo "Madonna del Dolce Canto", vero translata est in ecclesiam Stae. Luciae, ubi adhuc hodie colitur tamquam ultimum residuum nostrae canoniae.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (Deo Leo, Potthast):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

CAMEROTA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Stus. Petrus

ANTIQUITUS:

Cammarota, Sancti Petri Licusati de Camerota, delli Cusati, St. Petrus Cusatorum, Casalis Cusatorum, Licusatorum, Li Cosati, Lycusate, de Cusato.

LOCUS:

Juxta vicum Licusati, una hora distans ab oppido Camerota, cuius nomine initio, antequam vicus Licusati fuerat ortus, communiter erat designata [ROM-11].  Dioc. Policastro, Prov. Salerno, Campania.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia pervetusta, fundata probabiliter saeculo IV a monachis Graecis [ROM-12].   Basilianis illis, abbati de Grottaferrata subditis, anno 1194 per regem Gulielmum III vel potius per matrem eius Sybillam [ROM-13] Pramonstratenses ex Barulo sunt substituti.  Saeculo XIII, fatente ipso abbate generali Gervasio, bene floruit, sed ceteroquin de fatis eius nihil scimus.  Ne unus quidem abbas ex ordine nobis est notus, ne unum documentum ex tempore illius superest.  Anno 1354 data est in commendam, et conventus disparuit.  Videtur tamen communitas Basilianorum deinde revertisse.  Anno 1543 monasterium a Saracenis devastatum est, sed adhuc anno 1576 ecclesia abbatialis erat pulcherrima, corona quasi capellarum et ecclesiarum minorum circumamicta.  Anno 1564 suppressa est commenda, et unita est una cum abbatia Sti. Nazarii de Cuccaro, de qua vide infra sub dubiis, Basilicae Vaticanae.  Illa fecit de ea abbatiam nullius, a Policastrensi dioecesi seiunctam et a capitulo Vaticano immediate administratam.  Postremo haec abbatia nullius appellabatur "S. Nicola del Bosco", secundum ecclesiam quandam vicinam, quae iam a medio aevo probabiliter abbatiae Sti. Petri fuerat incorporata, quae vero certe numquam fuit abbatia.   Saeculo XVIII apud ecclesiam Sti. Petri iterum apparet conventus ordinis Sti. Basilii [ROM-14], qui substitit usque ad annum 1808.  Hodie canonia est coemeterium, ecclesia valde mutilata et immutata est crypta, in maceria coemeterii recognoscuntur partes monasterii.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (Arch. Stat. Napolet.):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

GRATTERI  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Georgius

ANTIQUITUS:

Gratteris, -era, -erium, Graterium, Gracteris, Crapiteris, Craterium, Sti. Georgii in Cavea Gratteriae.  Hodie San Giorgio di Gratteri.  Craece dicebatur: Hagiou Georgiou ton Krateron [ROM-15]

LOCUS:

In capite vallis solitariae, una hora distans ab oppido Gratteri, in montibus Siciliae, Dioec. Cefal¨.

FUNDATIO / HISTORIA:

Prioratus, deinde (post annum circiter 1200) abbatia.  Fundatum est coenobium circa annum 1140 a Rogero, filio primogenito regis Siciliae eiusdem nominis, tamquam prioratus.  Non est certum, utrum ab initio fuerat ordinis nostri, an fuerit primo prioratus dependens ab ecclesia cathedrali Cephaludana, cuius capitulum eodem tempore factum est regulare ord. Sti. Augustini.  Anno 1182 iam certe fuit Ord. Praem., Lucius II. PP. nempe hoc anno inculcat conventui Sti. Georgii ut regulae arctiori Praemonstratensium maneat fidelis [ROM-16].  Annis 1160, 1182 et 1191 occurrunt priores tantum, anno 1223 vero iam abbas, qui erat infulatus et iam habuit ius ministrandi ordines minores.  Abbatia quae initio fuerat pauper et exigua, saeculo XIII iam erat conspicua et dives.  Ecclesiae inicorporatae: S. Leonardo d'Isnello, S. Niccolo in Gratteri, S. Cataldo di Partenico, S. Pietro Prato di Gangi.  Nescimus, sub cuius paternitate steterit, quia in omnibus antiquis indicibus deest.  Secundum traditionem, non probatam quidem, fundata erat ab abbatia quadam in Normannia sita. 

Capitulum Cephaludanum semper studuit hanc abbatiam ordini suo Augustiniano aggregare, quam aggregationem conventus Gratteriensis, probabiliter tunc iam satis relaxatus, de facto videtur perfecisse medio saeculo XIII.  (1257?)  Anno 1305 canonia est destructa, conventusque vi expulsus.  In posterum videtur fuisse reconstructa, sed ab anno 1393 rex nominavit abbates, et mox facta est commenda.  Inter annos 1510 et 1645 cedidit in ruinam, et cum bonis suis data est ordini equestri Sti. Joannis de Malta, qui eam tenuit usque ad saeculum XIX.  Deinde data sunt bona, simul cum archivo, Hospitali civili quondam Benefratelli in urbe Panormitana.  Superest pulchra ruina ecclesiae, quae nunc tamquam ovile in manibus privatis pessumdatur, in extrema solitudine amoenissime sita.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (Ex archivis Panormitana):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ORVIETO  <<ELENCHUS MATERIAE>>

SS. Severus et Martirius

ANTIQUITUS:

Abbatia SS. Sev. et Mart. Urbisvetana.  Hodie vulgo appellatur simpliciter "La Badia".  Patrocinium Sti. Severi oblivioni est datum, et illud Sti. Martirii adulteratum in Sti. Martini. 

LOCUS:

Media hora distans a rupe Urbevetana, amoene sita in colle versus austrum.   Dioc. Orvieto.  Umbria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Antiqua abbatia O.S.B., fundata probabiliter saeculo octavo a Rotruda, nobili quadam muliere Longobarda, in loco ubi aiam antiquitus fuerat ecclesia Sti. Silvestri.   Saeculo XI optime floruit, sed anno 1221 monachi nigri sunt expulsi, et quinquennio post per Honorium III Papam Praemonstratenses ex archicoenobio ordinis illis substituti.   Ecclsiae incorporatae: Orvieto St. Angelo de Posterula, Bagnaia, et Acqualta (antiqua abbatia O.S.B., tempore Praemonstratensium vero probabiliter ibi non erat conventus).  De parthenone Stae. Caeciliae in eadem urbe vide infra sub dubiis.   Abbatia Sti. Severi, locuples et insignis, bene floruit saeculis XIII et XIV, et habuit etiam scholam, cuius rector titulo "praepositi" erat insignitus.   Post annum 1400 conventus, qui "malo regimine et negligentia abbatum quorundam multa in spiritualibus et temporalibus dampna et detrimenta sustinuerat" videtur fuisse derelictus, datusque est anno 1424 monachis Olivetanis.  Anno 1442 vero iam datus est in commendam, anno 1449 cessavit conventus omnino, et iam saeculo sequenti per negligentiam commendatariorum maior pars aedium erat in ruinis.  Per Sixtum PP. V. commenda aucta est per redditus abbatiae Sti. Nicolai Tudertini, quondam O.S.B. Abbates Sti. Severi gaudebant exemptione passiva, commendatarii etiam activam sibi vindicaverunt et nullius dioeceseos se esse praetenderunt.  Anno 1845 Sancta Sedes haec praerogativa suppressit, sed commenda usque ad annum demum 1861 extitit.  Supersunt aedes eximiae pulchritudinis, praelatura saeculi XI, et grande refectorium saeculi XIV.   Ecclesia habet pulchrum narthicem cum capella desuper, sicut et speciosam turrim octogonam, pinnaculis coronatam.  Cetera sunt ruinosa [ROM-17].  Abbatia hodie est praedium a rusticis habitatum, ecclesia est succursalis, refectorium et praelatura sunt horrea.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (Arch. Commun. Orvieto):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ROMA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

SS. Alexius

ANTIQUITUS:

SS. Bonifatii et Alexii, SS. Alexii et Eufomiani, in Blacerna, Sant' Alessio sul'Aventino.

LOCUS:

In monte Aventino, inter monasterium Stae. Sabinae et residentiam magistri generalis equitum S. Joannis de Malta.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia.  Anno 977 Sergius Metropolita Damasci a Summo Pontifice ecclesiam Sancti Bonifacii in Aventino obtinuit, et duo monasteria - alterum graecum ordinis Sti. Basilii, et alterum latinum ord. Sti. Benedicti - ibi instituit.  Ab anno 987 compatronus Stus. Alexiuis.  Cuius cum reliquiae simul cum illis Sti. Bonifacii anno 1217 essent inventae, tantus affluxus fidelium erat ad ecclesiam, ut Gregorius IX anno 1231, monachis relaxatis amotis, Praemonstratenses ex ipso archicoenobio ordinis eo advocaverit.   Canonia haec, cuius abbas erat infulatus et in qua residebat procurator ordinis, anno 1256 simul cum abbatis Middelburgensi et Antwerpiensi statuta ordinis reformavit.   Communitas vero ibi erat exigua: anno 1271 signat abbas cum quinque, 1284 item cum quatuor, 1288: item cum septem canonicis.  Ecclesiae incorporatae: San Stefano di Castro Moroni et capella S. Giacomo de'Ogliari.  Surante exilio Avenionensi disciplina corruit et canonia est depauperata.  Anno 1390 data est in commendam, remanserunt tamen apud ecclesiam quatuor Premonstratenses.  Anno 1398 Bonifatius IX bona monasterii incorporavit Capitulo Sti. Petri, quod vero decretum non est in praxim deductum.  Fuit exinde abbatia commendataria usque ad saeculum XIX.  Ecclesia anno 1587 facta est titularis cardinalitia.  Monasteriuim datum est Hieronymitis anno 1426, quos secuti sunt Somaschi anno 1846.  Maior pars aedium hodie occupatur ab "Istituto di Studi Romani".  In ecclesia e medio aevo substitit praeter turrim, pavimentum, et portan pulchra crypta saeculi XII.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ROMA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Collegium Sti. Norberti

LOCUS:

In monte Viminali, in Via Felice, nunc Agostino Depretis.

FUNDATIO / HISTORIA:

Adrianus Stalpaerts, Abbas Tongerloensis in Belgio (+1629) anno 1618 collegium in Urbe pro canonicis suis fundavit.  Primo negotiabatur de ecclesia SS. Petri et Marcellini, de qua vide infra post praetermissa, anno 1625 translatum est in domum provisoriam prope Stam. Mariam de Popolo.  Anno vero 1632 empta est domus definitiva in angulo Quattuor Fontium in monte Viminali, quam antea possederant Cistercienses.  Praeses huius collegii, quod mos patuit etiam alumnis ex ordine integro, semper fuit canonicus Tongerloensis, dignitate abbatiali insignitus et munere insumul procuratoris generalis ordinis fungens.   Collegium erat conspicuum, pulchra capella in honorem Sti. Norberti exornata, et bene floruit per duo fere saecula.  Anno 1799 a Gallis est saecularisata, sed illis profectis redintegrata.  Cum interea omnes fere canoniae ordinis fuissent suppressae, collegium erat absque studentibus [ROM-18] et ideo post mortem ultimi praesidis anno 1812 consignatum est camerae apostolicae.  Anno 1833 Gregorius XVI aedes vacuas cessit sororibus D.N.J.C. de Calvario, quae nostris temporibus domum vendiderunt laicis, qui eam demoliti sunt.  Bibliotheca et archivum post varia fata venerunt partim in Collegium Norbertinum modernum. 

Redintegrata est enim domus ordinis in Urbe anno 1882, cum Congretation Ferigoletensis in Gallia, antiqui rigoris, domum procuratoriuam institueret in Via di Monte Tarpeo 54.   Iam antea, ab anno 1874, observantia communis iterum habuit procuratorem in Urbe, qui primo mansit in habitatione privata, sed ab anno0 1896, cum Gallica Congregatio ordini esset adiuncta, resedit in domo supradicta in Via di Monte Tarpeo, quae mox, admissis studentibus ex variis abbatiis, ampliata est in collegium.  Anno 1922 hoc collegium translatum est in Viam Urbanam 158, juxta ecclesiam Stae. Pudentianae, ubi ab anno 1937 etiam abbas generalis residebat.  Anno 1950 vero constructa est nova domus generalitia cum Collegio Norbertino coniuncta, in Monte Aventino.  Via Giotto 23, non longe ab antiqua ecclesia Stae. Balbinae.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES PRAESIDUM ET PROCURATORUM ORDINIS ROMAE RESIDENTIUM (Saec. XVII et XVIII plerumque fuerunt abbates titulares de Belchamps):

Zak, emend. a Nys:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ROMA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

S. Crux in Laterano

FUNDATIO / HISTORIA:

Ex documento quodam anni 1295 tantum novimus hanc domum extitisse: "Romae Lateranensis ecclesia ad sanctam Crucem, filia Magdeburgensis".  Secus nullum vestigiumm de ea reperiri potuit, ex quo concludi licet, vitam eius fuisse brevem.   Certe non agitur de basilicis Sti. Joannis in Laterano vel Stae. Crucis in Jerusalem, illi vicinis, quarum secunda aliquando etiam "Stae. Crucis in Laterano" appellabatur.  Illae enim tunc temporis ad alios ordines pertinuerunt.   Fuit vero prope basilicam Sti. Joannis oratorium ad Stam. crucem, cui forte monasterium quoddam parvum erat adnexum, in quo circaria Saxoniae, tunc omni modo independentiam suam ab ordine documentaire students, domum procuratoriam sibi instituit.   Nil aliud enim haec domus nostra fuisse potest.  Vix pertinuit ad circariam Romanam, sed certe ad Saxoniam, inter cuius canonias in documento supra allato enumeratur.   Probabiliter haec domus, quae vix erat sui juris, paulo post, profecto enim anno 1300 Summo Pontifice in Avenionem, fuit iterum derelicta.  De oratorio illo Stae. Crucis nullum vestigium subsistit. 

FONS UNICUS:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ROMA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Parthenon monialum tertii ordinis regularis

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon monialium tertii ordinis regularis, perpetuae adorationis.  Fundatus est anno 1776 ab ipso fundatore asceterii Montis Sion in Helvetia (de quo vide circariam Sueviae), parocho Helg.  Hoc anno nempe Mons Sion vetus quoddam monasteriolum Romae emit 3600 florenis, et anno sequenti aliquas sororoes eo misit.  Ex documento quodam eiusdem anni 1777 scimus episcopum Curiensem tamquam ordinarium Montis sion, decrevisse, hanc fundationem Romanam omnino ab illo asceterio esse separandam.  Nihilominus possumus supponere, sorores Romae secundum eandem regulam vixisse quam fecerant in Sion.

Quod vero institutum Romanum, de quo ex archivis Sioneis et Curiensibus nil certius erui potuit, ut fundatio praecipitata ab initio magnis difficultatibus laborans, misere elanguit, et ideo annis 1781 et 82 omnes sorores iterum in Montem Sion sunt reversae.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

TODI  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Leucius

ANTIQUITUS:

Sanctus Leucius Tudertinus.  Hic et illic, sed raro et probabiliter erronee, etiam "Stus. Lucius" apellatur, quo nomine catalogis antiquissimis et fontibus ordinis est insertum.

LOCUS:

In culmine montis supra civitatem Tudertinam amoenissime quondam erat situm, in eadem Dioecesi, in Umbria.

FUNDATIO / HISTORIA:

Perantiquum coenobium ordinis Sancti Benedicti, cuius origo est in tenebris.   Forsan primitus fuerat una ex cellis et proprietatibus abbatiae Pharphensis.   Tamquam abbatia videtur fuisse constitutum paulo ante annum 1040.    Ecclesia consecratur anno 1111.  Anno 1133 traditur ordini nostro.   Haec prima fundatio ordinis in Italia fuit filia Stae. Mariae in Nemore Lotharingiae.  Lairuelz p. 422 dicit canoniam "Sti. Lucii" fuisse filiam Stae. Mariae in nemore "tempore Simonis socii Sti. Norberti".  Hugo supponit hunc Simonem fuisse abbatem Stae. Mariae, et ideo ponit fundationem Sti. Leucii in tempus abbatis cuiusdam huius nominis, ergo inter annos 1168 et 74.  Quod est apertus error, agitur enim hic de Simone I., Lotharingiae duce, cuius laudem exaltat ipse Hugo II 201, et qui fuit re vera familiaris Sti. Norberti.  Non constat, an Stus. Leucius fuerit initio monasterium duplex, sed est probabile.  Vide supra in praefatione, et infra sub Dubiis apud Orvieto Sta. Caecilia.  Abbatia Sti. Leucii dives erat nimis, ideo iam paulo post annum 1200 disciplina irreparabiliter erat collapsa.   Honorius III anno 1218 monasterium a jurisdictione episcoplai exemit "in capellis (id est in ecclesiis incorporatis) vero ius obtinet episcopus Tudertinus".   Ecclesiae illis incorporate erant: Todi S. Benedetto, S. Martino de Publiano, Sta. Maria in Collegatone, S. Lorenzo di Loreto, San Lorenzo de'Arci, S. Cataldo de Mogliemala, S. Giovanni Ammecati, S. Zenone, San Salvatore de Montione, Eremo de Mastramilte.  Habet insuper, e tempore Benedictino, prioratus sequentes:  S. Joannis in Plano, S. Giacomo di Cuti, Sta. Maria delle Gradelle, S. Sisto di Naia, Todi S. Ilario, S. Lorenzo di Poliano [ROM-19].  Anno 1222 in conventu fuerant sequentes:  unus abbas, quattuor "Domini et monachi", et tres "praebendarii".  Anno 1227, "cum multa enormia committantur in hoc monasterio quae limam correctionis exposcunt", visitatio apostolica est peracta:   quae cum esset plane inutilis [ROM-20], anno 1236 canonia a Sancta Sede est suppressa.  Bona anno 1243 data sunt monasterio vicino monialium Sanctae Clarae, de Montesancto nuncupato, et abbatia ipsa tradita est Fratribus Ordinis Praedicatorum.   Anno 1371 omnes aedes eius a Summo Pontifice solo sunt aequatae, ut in loco eius arx ad defensionem civitatis exstrueretur.  Dominicanis datus est alius conventus, de canonia vero ne lapis quidem superest, nisi forte columnae romanae in porta actuali ecclesiae Dominicanorum Tuderti, quae a Sto. Leucio provenire feruntur.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (Arch Vatic.):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DUBIA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

 

ORVIETO -- Sta. Caecilia

Intra moenia civitatis Urbisvetanae, in eadem dioecesi.

Parthenon. Erant in Orvieto, secundum Adami, saeculo XIII et XIV quatuor asceteria contigua, quorum tria erant O.S.B., et unum ad Stam. Caeciliam, ordinis Praemonstratenis.   Anno 1300 prima vice authentice occurrit.  In posterum haec asceteria coagulata sunt in unum, quod sub invocatione Sancti Pauli monialibus Sti. Dominici est traditum.  Quod probabiliter quoad Stam. Caeciliam actum est iam maturo saeculo XV.   Hodie de illo nihil superest.

Origo huius parthenonis, si vere fuerit ordinis nostri, dupliciter explicari potest: aut quaedam communitas monialium se directioni ac regulae abbatis Sti. Severi subiecit, aut moniales sunt residuum unici monasterii, quod potuit, respecta matura sua fundatione, initio fuisse duplex: Stus. Leuciis Tudertini.

Cum vero nullum fontem habeamus pro hac re quam Adami opus infra citatum, cuius valor scientificus non est nimius, cumque insuper expertus in historia Urbevetana et paesertim abbatiae nostrae Sti. Severi, Prof. R. Valentini Romae (Istituto Italiano per la Storia del Medio Evo) existentiam talis parthenonis non admittat, posuimus eum dub "Dubiis".

Litteratura:

SANCTI JOANNIS IN PLANO

Dioc. Todi, in Umbria.  Unus ex prioratibus, quos abbatia Sti. Leucii in Tuderto possederat e tempore Benedictinorum.  Situs loci istius non cum certitudine definiri potest.  Inter tot "San Giovanni" in regione Tudertina existentes nostro in casu potissimum San Giovanni di Pantalla intelligi potest.  Usque ad annum circiter 1170 ibi fuit parva communitas canonicorum ordinis nostri [ROM-21].  Decrescente vero conventu Sti. Leucii, et labente eius disciplina versus finem saeculi XII, hic prioratus, sicut et alii, datus est clero saeculari, manente jure abbatiae [ROM-22].  Excrevit deinde in parvam ecclesiam collegiatam, cuius superior titulum "prioris" sibi vindicavit.  Anno 1202, per abusum prioratus S. Joannis in Plano a Cardinale quodam conceditur cuidam sacerdoti saeculari.  In posterum abbates Sti. Leucii pro juribus suis ex incorporatione prioratuum emanentibus pugnant et anno 1218 obtinent bullam, cuius vigore ecclesiae subditae nullos (scil. canonicos) recipere possent absque eorum consensu.  Stus. Joannes in Plano videtur fuisse horum prioratum maximus, et ex pondere eius, sicut ex supra dictis concludi potest, saecularibus canonicis, qui realem personam juridicam se constituere praetenderunt, tales ex ordine simili in conditione viventes praecessisse.

Archivalia et Litteratura:

S. NAZZARIO DI CUCCARO

Stus. Nazarius de Cucchari.  Dioc. Capaccio, Campania.

Abbatia, de cuius origine et fatis nihil scitur.  Ughelli VII 466 memorat eam, sed tacet de ordine.  Certum est eam iam ante annum 1482 commendae Sti. Petri de Camerota fuisse unitam, etsi anno 1515 proprium habuerit commendatarium.  Postremo abbatiae unitae de Camerota, Sti. Nazarii et de Bosco constituerunt abbatiam nullius sub titulo "Sti. Nicolai in Bosco", de qua vide supra apud Camerota, a Capitulo Vaticano administratam.  Numquid apud Stum. Nazarium, quod probabiliter fundatum fuerat pro ordine Sti. Benedicti, umquam fuerit conventus ordinis nostri, vel an unio cum Sto. Petro de Camerota peracta sit, dum ibi vigeret adhuc vita regularis, nescitur, sed est possibile.  Stum Nazarium esse originis Graecae sicut Camerotam ipsam, minus est probabile.  Archivalia inveniuntur nulla, praeter ea, quae supra apud Camerotam notavimus.  Idem dic de litteratura. (Cf. Cottineau 929)

 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


PRAETERMISSA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

 

MILLE

Lubin p. 220 est radix huius erroris, quem secuti sunt Ughelli IV 465, et Waefelghem 168.  Lubin enim legit in Registro quoodam vetere Taxarum Camerae Apostolicae "De Mille Dioc. Aquensis" (= Acqui, in Piemonte, Italia) loco: "Dei Ville Dioc. Aquensis" (= Dax, in Aquitania, Gallia).  Est ergo corruptela pro abbatia Dei Villa (= Divielle) in circaria Gasconiae.  Monasterium Mille in Italia numquam existebat.

PARLITT

Catalogus Scheftlariensis habet "Parlutt in dioecesi Parmensi", Vincentinus "Parlitt".  Idem habet Lairuelz p. 422, et addit: "Filia Praemonstrati, perinsigne et magni momenti coenobium".  Quen sequuntur Waefelghem 193, Hugo II 495 et immo Lubin 282.  Est corruptela pro Barletta et Parmensis pro Barulensis. 

ST. MACARIUS

Dioec. Viterbo, in civitate eiusdem nominis.  G. Signorelli in opere suo "Viterbo nella storia della chiesa" (Viterbo 1907) I p. 316 falso attribuit hoc monasterium ordini nostro, quem, etsi cunctanter, sequitur Waefelghem 237.  Numquam existebat talis domus.  Aut est confusio cum abbatia Sti. Marci in Viterbo, quae revera erat Cisterciensium, aut cum Sto. Severo in Orvieto.  Nomina ambarum civitatum habent enim eandem radicem (Vetus urbs -- Urbs vetus) et ideo plus semel sunt confusa.

STA. MARIA DELLA VERITA

Item sita est in civitate Viterbiensi.  Citatur tamquam domus ordinis nostri apud C. Pinzi, Storia della citta di Viterbo (Roma 1887) I 541, et quidem pro anno 1251.   Cf. Waefelghem 262.  Atqui conventus ille iam a saeculo XIII fuit ordinis Servorum B.M.V. Nisi forte - quod vero nullo modo probari potest - pertinuerit antea ad breve tempus ad ordinem Praemonstratensem, valet idem de ea, quod diximus sub praecedenti.

STA. PRAXEDIS

Lubin 342 hanc domum invenit in suo registro taxarum, supra apud Mille allatum.   Probabiliter est error Cf. Waefelghem 263. 

ST. STEPHANUS IN NEMORE

Abbas Sti. Samuelis in Barletta circa annum 1216 scripsit abbati generali Gervasio de enormibus, quae in abbatia B.M.V. de Brundusio acciderant.  Nuntius, cui hanc epistolam commiserat, fuit religiosus quidam illius abbatiae, qui et ipse in graves culpas se constrinxerat.  Gervasius dicit de illo in suo responso:  ". . . curetis eum vel restituere loco suo, vel penes vos, si malueritis, vel apud Stum. Stephanum in nemore collocare . . . " (Hugo, Sacr. Ant. Mon. I 108).  Ex quo passu concludit idem Hugo in suis annalibus II 479 (cf. Waefelghem 223, et Anal. Praem. VII 179) Stum. Stephanum fuisse monasterium ordinis nostri.  Revera autem fuit carthusia celebris, in qua diu commoratus est ipse fundator ordinis S. Bruno.  Sita est in Calabria.   In nostro casu, abbas generalis voluit insinuare, peccatorem illum eo mittere ad poenitentiam agendam.  Saepius enim accidit, quod hisce saeculis clerici saeculares et regulares ad hoc in carthusias mittebantur [ROM-23]

VERINANDO B.M.V.

Tamburini in suo opere "De jure abbatum" III 469 dicit hunc conventum fuisse ordinis nostri.  Invocat ad hoc, ut Lubin in casibus supra allatis, veterem codicem taxarum Camerae Apostolicae. Probabiliter est error.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


FUNDATIONES NONDUM PERFECTAE:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

 

ST. SIXTUS:

Anno 1582 protector ordinis, Cardinalis Buoncompagni, abbati generali Despruets ecclesiam suam titularem ad Stum. Sixtum obtulit ad fundationem abbatiae ordinis.   Respecto misero statu, in quo ille tunc versabatur (amissio tot circariarum per protestantismum, dum in regnis catholicis canoniae aut commenda devastarentur aut mala disciplina laborarent) abbas generalis hanc oblationem recusavit (Cf. Anal. Praem. I 102).  

SS. PETRUS ET MARCELLINUS:

Anno 1609 Paulus Pp. V apud ecclesiam SS. Petri et Marcellini, etiam Romae voluit fundare canoniam ordinis ea sub conditione, ut ille 1500 scutos annuatim ad sustentationem eius contribueret.  Diu hoc negotium est tractatum, cum vero omnes circariae hanc contributionem praestare renuissent, neque abbas Tongerloensis dictae ecclesiae collegium suum studiorum adnectare vellet, hoc propositum anno 1625 derelictum est.  (Bulla Pauli V, apud Hugo I 148-54)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOTAE:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

[ROM-01]  <<BACK TO THE TEXT>>

In Calabria moderna proprie dicta nulla domus ordinis fuit sita, et Apulia non indicatur in hac designatione.  Notandum est enim, medio aevo Calabriam esse complexam totam fere Italiam inferiorem.

[ROM-02]  <<BACK TO THE TEXT>>

Epistolae Gervasii Abbatis, apud HUGO, Sacrae Antiquitatis Monumenta (St. DiÚ 1731), Epistolae 20-24, 26-32, 120.

[ROM-03]  <<BACK TO THE TEXT>>

Abusus vero praebendi commendas laicis, mulieribus vel liberis in Italia longe minus viguit quam v.g. in Gallia.

[ROM-04]  <<BACK TO THE TEXT>>

Dolendum est valde, omnia archivalia mediaevalia archivi regii Neapolitani ex adjectis belli peracti fuisse flammis consumpta.

[ROM-05]  <<BACK TO THE TEXT>>

Anno 1296, in abbatia Sti. Severi signant: "Bartholomaeus abbas, Joannes Prior, Hieronymus praepositus et Gulielmus subprior" (Arch. Commun. Orvieto, Libellarius Sti. Severi)

[ROM-06]  <<BACK TO THE TEXT>>

Sanctus Severus martyr, patronus abbatiae huius nominis in Orvieto, dicitur fuisse monachus in Introduco saeculo VI.  Ugo ille abbas Pharphensis, reformator celeberrimus anno 986, etiam fuit monachus Sti. Quirici.

[ROM-07]  <<BACK TO THE TEXT>>

Secundum Kehr o. c. saeculo XVII multa archivalia huius abbatiae fuerunt Romae apud virum quendam privatum.

[ROM-08]  <<BACK TO THE TEXT>>

Sic enim putat Rev. S. Santeramo, canonicus ecclesiae Barulensis, historiae suae civitatis et Sti. Samuelis in specie peritissimus, qui multas notitias mihi benigne communicavit. 

[ROM-09]  <<BACK TO THE TEXT>>

Ex epistolis 20-24 Gervasii abbatis scimus, quid acciderit.  Conventus Brundusinus rogaverat Gervasium, ut abbatem sibi mitteret ex Gallia, quod et factum est anno 1216.  Cum ille mox gravem incidisset in morbum, pars seditiosa conventus tradidit abbatiam archiepiscopo, qui directionem illius commisit cuidam sacerdoti saeculari et istis malis religiosis, in perniciem canoniae.

[ROM-10]  <<BACK TO THE TEXT>>

Forte etiam insalubritas aŰris - canonia sita erat in palude - ad eius interitum multum contribuit.

[ROM-11]  <<BACK TO THE TEXT>>

Hodie quidem iam a saeculis appellatur San Pietro di Licusati, quod genuit confusionem haud parvam apud varios auctores.  Ex traditione vero nomen primitivum "de Camerota" retinendum esse duximus.

[ROM-12]  <<BACK TO THE TEXT>>

Lingua et ritus Graecorum tunc temporis in Calabria, quae "Graecia Magna" vocabatur, adhuc praevaluit.  Basiliani habuerunt plures abbatias in valle Camerota: Sti. Cononis, Sti. Petri ibidem, et Sti. Joannis a Piro, Principes Normanni et deinceps Suevi vero Graecos odio habuerunt et omni modo eos supprimere vel latinizare studuerunt.

[ROM-13]  <<BACK TO THE TEXT>>

Gulielmus III rex, tunc adhuc puerulus, mese Februario anni 1194 sub tutela matris Sibyllae regnum adeptus est, sed semper cum illa ab ira Henrici VI Imperaturis profugus in arce quadam vixit in Sicilia.  Demum iam mense Septembri eiusdem anni abdicavit, qua occasione Imperator ei parvum dominium in Apulia tradidit.  Nihilominus instrumenta regia, nomine eius vel matris signata, sunt nota. (Cf. Chalandon, Histoire de la domination normand en Italie et en Sicile, Paris 1907, II 476-91)

[ROM-14]  <<BACK TO THE TEXT>>

Videntur vero hi monachi habitasse juxta ecclesiam parochialem Sti. Marci in Licusati.  Ecclesia Sti. Petri erat succursalis, et vix ad officia adhibita, abbatia vero a destructione sua anno 1543 erat in ruinis.

[ROM-15]  <<BACK TO THE TEXT>>

Ut in Calabria, etiam in Sicilia lingua Graeca hoc tempore praevaluit.  Maior pars instrumentorum Sti. Georgii, quae supersunt, in illa sunt redacta.

[ROM-16]  <<BACK TO THE TEXT>>

Hoc iam aliquo modo demonstrat, ordinem fuisse mutatum, vel etiam Graterienses canonicos, instigante capitulo cathedrali Cephaludano, illius normae se adiungere tunc iam studuisse.

[ROM-17]  <<BACK TO THE TEXT>>

In muris sacristiae videntur pulchrae picturae, inter alias imago Norberti fundatoris nostri e saeculo XIV.  Provisus est aureola, in subscriptione expresse designatur tamquam sanctus, ad laetus eius est Stus. Augustinus.  Hoc est probabiliter primum testimonium monumentale cultus Sti. Norberti usquedum notum.

[ROM-18]  <<BACK TO THE TEXT>>

Gubernium Austriae, ubi ordo erat superstes, anxie studuit impedire omne commercium directum religiosorum cum Roma, et circaria Hisoaniae, ab ordine iam diu separata, annis 1807-14 et iterum 1820 magnis laboravit difficultatibus.  Ideo nullus abbas in ordine curavit, ut collegium Romanum in statum pristinum redigeretur.

[ROM-19]  <<BACK TO THE TEXT>>

De hisce prioratibus vide supra in praefatione, et infra sub dubiis sub voce Sti. Joannis in Plano.  Notandum est, prioratum Stae. Mariae delle Gradelle habuisse proprias capellas sibi incorporatas.

[ROM-20]  <<BACK TO THE TEXT>>

Vix intelligi potest, quomodo secundum annalistam nostrum Hugo II 112, abbas generalis Wilhelmus anno 1233 hanc canoniam "omnibus Italiae coenobiis ad vitae regimen et disciplinae formam dare" potuerit.

[ROM-21]  <<BACK TO THE TEXT>>

Quod patet ex bulla Honorii III pro abbate Sti. Leucii ex anno 1221: "Sane, cum inter te et Joannem, qui se priorem ecclesiae Sti. Joannis de Plano dicebat, questione suborta super eo, quod predicto Joanni se ab ipsius ecclesie clericis electum canonice in priorem et confirmatum per episcopum Tudertinum asserente, tu proponebas quod cum a quinquaginta annis in predicta ecclesia monachi monasterii tui fuissent, ipse nonnisi per te potuerit eligi ad eandem . . . : (Delorme o. c., Nr. 5)

[ROM-22]  <<BACK TO THE TEXT>>

Anno 1218 autem exemptio abbatiae a Sancta Sede est sancita, demptis vero "capellis" (vide supra ap. Todi)

[ROM-23]  <<BACK TO THE TEXT>>

Vide K.A. Schńfer, Die Ausgaben der Apostol. Kammer unter Johann XXII, Paderborn 1911, p. 463, 476, 487, 488.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


<<LIMES CIRCARIA ROMANA (TUSCIA ET CALABRIA)  ||  END OF CIRCARY OF ROMANA (TUSCIA ET CALABRIA)>>


Posted unconditionally on this website with the permission of both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Abbot Thomas Handgraetinger, Windberg Abbey, 1999.  All rights reserved by both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Windberg Abbey, Order of Canons Regular of PrÚmontrÚ.