Monasticon Praemonstratense

Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis

Tomus Primus / Volume 3
Norbert Backmund, O. Praem. Auctore
Ecclesiae Windbergensis in Bavaria Canonico
Staubing, 1952

CIRCARIA MONASTERIA NOVA 
(Tempore 1959)
[Siglum huic circariae: NOV]
 
LECTOR, MEMORA!  
Hanc capitulum anno 1959 a Norberto Backmundo scribitur. 

ELENCHUS MATERIAE:

Praefatio
Elenchus Ordinis, 1959
Circariae Bohemiae (Cechoslovakiae) et Hungariae
Canoniae Immediate Abbati Generali Subditae
Parthenones II et III Ordinis
Capitula Generalis Ordinis Saeculi XIX et XX
Domi:
Balarin
Bois-Seigneur-Isaac
Bonlieu
Daylesford
Frigolet
Alger
Conques
Etoile
Farnborough
Saint-Jean-de-Cole
Gödöllö
Kilnacrott
Külsövat
Lacolle
Mesnil-Saint-Denis
Nantes
Pirapora
Schönau
Spalding
Storrington
Svaty Kopecek
Veerle
Vrbovo
West De Pere
Wien
Fundationes Intentae
Notae

PRAEFATIO:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Secundum mentem scientiae historicae modernae, historiographia ordinum et abbatiarum terminatur generatim interitu earum inter annos 1782 et 1835. Id quod evenit postea, a reiconsultis generatim negligitur et vilipenditur. Pro nobis vero, Ordo est sicut arbor vivus, et ea quae nostro tempore sunt facta et adhuc fiunt, aliquando eodem modo pertinebunt ad "historiam", quemadmodum facta saeculorum anteactorum. Hugo annalista noster jure merito monasteria suo tempore Ordini aggregata, aequa lance inseruit in Annales Ordinis quam reliqua. Laboriosa restauratio Ordinis inde a saeculo XIX haud minus memoria est digna, quam evolutio gloriosa medio aevo, et reformatio saeculi XVII.

Spiritus saeculi XVIII exeuntis statui religioso et monasteriis erat infensissimus. Gubernia insuper erant avida bonorum cleri regularis, et ita est peracta saecularizatio partialis in Imperio Austriaco annis 1782-89, totalis in Gallia an. 1790-91, et ita porro in omni territorio, jugo illius subiecto: In Belgio et in parte Helvetiae an. 1796-97, in Rhenania 1802 [NOV-01]. In Germania suppressio totalis an. 1803, quae partim dilata est in Borussia usque ad annum 1838. In Polonia acta est saecularizatio an. 1819, in Hispania definitive an. 1835-39, quae ambo aliquatenus pepercerunt asceteriis. Quae omnia Ordinem Praemonstratensem percusserunt fere usque ad mortem. Cui cataclysmo, extra Belgium fuerunt superstites tantum novem abbatiae et unus parthenon in Imperio Austro-Hungario, unum asceterium et una abbatia dispersa in Hollandia. In Polonia manserunt tres parthenones languentes, quorum unus tantum supervixit, in Borussia duo. Eodem quoque tempore, quo revixit Circaria Brabantiae [NOV-02], annis scilicet 1834-39, in Hispania definitive inerierunt omnes abbatiae canonicorum, et in Borussia asceteria Strzelnense et Zukoviense.

Quomodo potuit reviviscere Ordo quondam tam spectabilis, et modo tantopere comminutus, et aqbsque capite? Non iam exstiterunt benefactores geneosi medii aevi, neque propria bona, si Austriam excipis. Abbatias amissas recuperandi modo legtali, erat quasi nulla spes, nec facta sunt multa tentamini huiusmodi. Ipsi religiosi superstites erant pusillanimes, nec potuerunt credere, monasterium sui Ordinis posse existere absque apparatu illo splendido divitiarum et jurium foedalium, quibus fruebantur ante suppressionem.

Post annum 1850, prima signa videmus novae vitae: recuperatur archicoenobium [NOV-03], dein illo relicto abbatia Montis Dei [NOV-04] in Gallia, reconstruitur percelebris abbatia Bernensis [NOV-05]. Anno 1858 fundantur prima monasteria nova: asceterium in Neerpelt et abbatia Frigolet in Gallia, tamquam cunabulum "Observantiae primaevae" restauratae. Dolendum est valde, quod in regionibus monasteriis antiquis scatentibus, in posterum fundata sunt varia monasteria penitus nova. Etiam circa alia, conditiones nostri temporis causarunt evolutionem, traditioni primitivae Ordinis alienam. Ordo Praemonstratensis, vi suae constitutionis, nequit propagari nisi per fundationem abbatiarum sui juris. Hodiedum ordines ipsi soli sunt fundatores novarum domuum. Quorum bona sunt parca et restricta, sumptus constructionum et reparationum vero enormes -- ideo fundationes rarescunt. Abbatiae hodiernae multa quidem fundaverunt collegia, missiones, et residentias omnes generis, sed omnes fundationes istae per se manent dependentes. Interdum, si longe distant, proprio quidem novitiatu provisae, de jure tamen sunt et manent partes integrantes abbatiae matris. Ita creverunt nonnullae abbatiae ingenter. Nos autem sub sequenti expresse Loquimure de monasteriis sui juris tantum, et de iis domibus formatis, quae proprio novitiatu saltem ad tempus fuerunt praeditae.

A secundo dimidio saec. XIX facta sunt conanmina restaurandi regimen Ordinis. A morete ultimi abbatis Praemonstratensis an. 18343, munus Abbatis Generalis vacuit, nec extitit ligamen ullum inter canonias Orientis et Occidentis. Capitulum Provinciale abbatum Austro-Hungariae in Strahov an. 1859, quod adierunt etiam duo superiores e Belgio, fuit primum tentamen reunionis. Pius PP. IX, qui ante convocationem Concilii Vaticani statuerat, quod Ordines proprio Generali carentes deberent repraesentari per Generales cuiusvis alterius ordinis, indicavit in hunc finem Generalem Ordinis Cisterciensis pro Ordine nostro. Abbates Austriae et Hungariae, hoc aegre ferentes, statim convocaverunt Capitulum Generale in Sion an 1869, pariter a Belgis aditum [NOV-06]. Electus est ibi abbas loci in Generalem, qui vero a S. Pontifice non est confirmatus. Illo paulo post in ipso Concilio Vaticano defuncto, successorem non habuit, donec anno 1883 Vindobonae, movente Nuntio Apostolico, Capitulum vere Generale iterum est convocatum, quod definitive restauravit Ordinis organizationem. Decretum est, abhinc munus abbatis Generalis non manere adnexum abbatiae cuidam, sed illum fore electurum ex abbatibus Ordinis, et mansurum in domo cui iam praefuerat [NOV-07] Abhinc regulariter celebrantur Capitula Generalia, quorum elenchum vide infra. Ab anno 1876, Ordo habet denuo procuratorem Romae. Sed nihilominus, propter causas supra allatas, pauca fiunt abhinc pro propagatione Ordinis. Maiorem zelum, saeculo XIX, habent Galli. Mondaye fundat prioratus Balarin (1867) et Nantes (1879), qui fiunt sui juris. Conduntur parthenones Bonlieu (1870) et Mesnil-St. Denis (1889). Asceterium Vallis Liliorum in Spanding, an. 1877 fundatum, quinquennio post iterum desiit. Abbatiae Tongerloo [NOV-08] ab an. 1872, et Averbode [NOV-09] ab an. 1896 seipsas propagant fundando varios prioratus et missiones dependentes, quae partim subsistunt usque hodie {1959, editores}, partim iterum sunt derelictae aut mutatae in mera presbyteria. Frigolet, secundum constitutionem ei propriam (de qua infra suo loco) etiam varios fundavit prioratus, qui omnnes desierunt praeter Storrington et Conques. Primitus ab Ordine segregata, communi observantiae adiungitur an 1896/ Prioratus egressi e Monte Dei, supra laudato, cum in eo essent ut elevarentur ad gradum abbatialem, an. 1903-07 cum omnibus caeteris coenobiis in Gallia sunt suppressi. Post primum bellum religiosi exsules revertunt in domus suas, praeter Balarin, quod desiit. Berna anno 1902 collegium, quod fundaverat in West DePere, erexit in Novo Mundo {Wisconsin, U.S.A., prope oppidum 'Green Bay'}. Quae inter fundationes recentiores Ordinis hactenus tamquam unica vere splendide ac prospere se evolvit, extensionem ac pondus maximarum abbatiarum veteris temporis attingens.

Post primum bellum tandem fiunt vera tentamina ad propagationem Ordinis per novas fundationes et restaurationes antiquarum abbatiarum. Tepla restaurat Speinshart [NOV-10] (1921), Berna Windbergam [NOV-11] (1923), Tongerloa Leffiam [NOV-12] (1931) et fundat insuper Kilnacrott (1924), Averbode fundat Bois-Seigneur-Isaac (1924); Jászo [NOV-13] Gödöllö an 1924, quo omnes interea facti sunt sui juris. Fundatur novus parthenon in Petropolis an. 1930, monasterium Magnovaradinense [NOV-14] fit denuo independens. Sic paululum auctus est numerus coenobiorum Ordinis, eousque exiguus. Sed difficultates temporales, penuria vocationeet aliae aerumnae diu impediverunt prosperitatem magnae partis harum fundationum. Variae fundationes tentatae, ut Roggenburg [NOV-15] (e Tepla 1923-32), et Nogent l'Artaud (e Berna 1942-48) iterum sunt derelictae. Abbatia de Bois-Seigneur-Issac insuper an. 1957 denuo reducta est ad statum residentiae. Anno 1924 erigitur Circaria Cechoslovakiae. An. 1950 omnes domus Ordinis ibidem, in Rumenia et in Hungaria supprimuntur. Octo canonici Csornenses, qui potuerunt aufugere in Americam, anno 1957 fundant prioratum in Santa Ana, California {Vide Abbatia Sti Michaelis / Orange, editores}. Aliquae fundatores, generatim factae recenter, probabiliter Deo favente aliquando erunt sui juris: Storrington (1882, resp. 1952), Roth [NOV-16] (1948), Lacolle, Essenburgh, Daylesford. Intenditur fundatio Circariae Germaniae, et monasteriorum in Scotia, in Australia et in Missione Indica abbatiae Bernensis.

Effloruit aliquatenus, nostro tempore, ramus Tertii Ordinis Regularis. Antea notae erant tantum fundationes huiusmodi tamquam rarae exceptiones: saec. XVII in Wulpen-Bethania [NOV-17], et saec. XVIII in Berg Sion [NOV-18]. Saec. XX fundata sunt asceteria in Svaty Kopecek (Heiligenberg) in Bohemia, et Külsövat in Hungaria, variis postea domibus filialibus radiantia. Ambo a monialibus polonis II. Ordinis in vita religiosa sunt initiata. Ab Ordine eront recognita. An. 1939, post separationem Slowakiae a Bohemia, fundatur nova domus matrix sororum III. Ordinis Regularis in Vrbovo, Congregatio "Fratrum et Sororum Sti. Joannis Bapt." in Leutesdorf (Germania) ad tempus tamquam III. Ordo Regularis erat affiliata [NOV-19]. Extant vel extiterunt etiam aliae communitates fratrum vel sororum "Sti. Norberti" nuncupatae, ut in Duffel, et Mechliniae in Belgio, St. Victoret in Gallia, Koningslust in Neerlandia, quae vero generatim a cunabulis nullam habuerunt relationem cum Ordine, nec umquam ab eo erant recognitae. Super fundatae sunt communitas "Oblatarum Sti. Norberti" in Roth et similis Congregatio in Wien, destinatae imprimis ad ministerium canoniarum Ordinis. De sororibus "Stae. Monicae" in Ingelheim, et de domo filiali earum, in La Bańeza (Hispania) nuper constituta, loquemur infra in supplemento.

Membro universi Ordinis:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


ELENCHUS ORDINIS ANNO 1959:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Circaria Austriae (vol. I):

Abbatia: Geras [NOV-20]

Abbatia: Schlägl [NOV-21]

Abbatia: Wilten [NOV-22]

Circaria Brabantiae:

Abbatia: Averbode

Abbatia: Berne

Abbatia: Grimbergen [NOV-23]

Abbatia: Leffe

Abbatia: Parc [NOV-24]

Abbatia: Postel [NOV-25]

Abbatia: Tongerloo

<<ELENCHUS MATERIAE>>


Circariae Bohemiae (Cechoslovakiae) et Hungariae:

<<ELENCHUS MATERIAE>>

Octo abbatiae earum a guberniis atheis anno 1950 sunt suppressae, et religiosi vivunt aut in carceribus aut in dispersione: Jasov, Novarise, Strahov, Tepla, Zeliv, Gödöllö, Csorna, Varadhegyfok [NOV-25a. De quibus vide supra suo loco vol. I, praeter Gödöllö, de quo infra. Dua canoniae se redintegraverunt in exilio, videlicet:

Abbatia Originalia: Csorna

Abbatia Originalia: Tepl

<<ELENCHUS MATERIAE>>


Circaria Galliae:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Frigolet:

Domus Dep.:  Conques (1873)

Mondaye:

Domus Dep.:  Etoilles (1949)

Nantes

<<ELENCHUS MATERIAE>>


Canoniae Immediate Abbati Generali Subditae:

<<ELENCHUS MATERIAE>>

Kilnacrott:

Speinshart

West De Pere:

Windberg:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


Parthenones II. et III. Ordinis:

<<ELENCHUS MATERIAE>>

SUB JURISDICTIONE EIUSDEM:

SUB JURISDICTIONE ORDINARII LOCI:

II Ordinis:

III Ordinis:

(De asceteriis Svaty Kopecek, Vrbovo et Külsövat idem valet ac de abbatiis Bohemiae et Hungariae)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


Capitula Generalia Ordinis Saeculis XIX et XX:

<<ELENCHUS MATERIAE>>

<<ELENCHUS MATERIAE>>


LITTERATURA: <<ELENCHUS MATERIAE>>

Cat. Gen. Ord.

Catalogus Generalis Ordinis 1894, 1900, 1920, 1928, 1948, 1953, 1956, 1959

GRASSL (cf. vol. II 8) pp. 117-28

A.v.d. HURK, De Norbertijnen in grote lijnen, 's Hertogenbosch 1949

P. LENAERTS in Pro Nostris 1953, pp. 105-110

Ord. P. B. N.

(Novitii TONGERLOENSES) De Orde van Premonstreit in Belgie, Ia ed., Tongerloo 1915, IIa ed. (. . . in Belgie en in Nederland) ibid. 1928

PETIT (cf. vol. II 9) pp. 125-38

Vide praesertim periodica moderna, ab Ordine edita: (cf. GOOVAERTS IV 272)

Annals of St. Joseph, West De Pere

CHde Marie

Cour d'Honneur de Marie, Frigolet 1862 sq., ab anno 1881: Annales Norbertines, ibid. --1892

Ann. Norb.

Pro Nostris, Tongerloo 1929 sq.

Het Offer, et Berne, Berne

L'Hostie Rayonne, Frigolet

Averbode s'Weekblad, et Semaine d'Averbode

Tongerloo's Tijdschrift, postea De Toren

Courrier de Mondaye

et multa alia minoris momenti.  Ad historiam contemporaneam in posterum exaraturam, nequaquam spernenda sunt folia domestica singularum domuum, praesertim Pikkelpoort (Averbode), De Kromstaf (Berne), Het Molenijzer (Postel), Tongerloana (Tongerloo) et Phoenix (Gribergen).  {vide "periodica" in documenta}

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

 

NOMEN:  BALARIN  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Joseph

ANTIQUITUS:

Juxta Montréal, Dioc. Auch, Dép. Gers, Gallia

FUNDATIO / HISTORIA:

Prioratus sui juris, fundatus in veteri castello an. 1867 a Joseph Willekens, abbate Montis Dei, et Comitissa M. de Gallard de Marignan, petente Mgr. Delamare, archiepiscopo Auxitanensi.  Prioratus primitus dependens a Mondaye, anno 1878 fit sui juris.  An. 1880 suppressus, an. 1887 restauratus.  Usque ad an. 1896 Circaria Brabantiae, abhinc Galliae.  Administravit parochias Balarin, Routgčs, et Henx.   An. 1894: 11 religiosi, an. 1900: 6.  Elevatio ad gradum abbatiae iam instabat.  Anno 1904 definitive est suppressum monasterium, et venditum.   Religiosi una cum conventu Montis Dei emigraverunt in Bois-Seigneur-Isaac.   Post bellum non se reconstituit.  Ultimus eius canonicus, P. Felix Le Ker, an. 1924 obiit Plagae, ultimus conversus an. 1957 in Monte Dei.  Nunc prioratus iterum est proprietas privata.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES PRIORUMUM:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BOIS-SEIGNEUR-ISAAC  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V. et St. Joannis Baptistae

ANTIQUITUS:

Buscum-, Sylva Domini Isaac; Isaakbosch

LOCUS:

Posta et Statio Ophain. Hannonia, dioc. Cambrai; nunc vero Brabant, dioc. Mechliniensis, in Belgio

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia. In capella erecta in silva, anno circiter 1100 in honorem B.M.V, ab Isaac I, de Valenciennes, domino d'Ittre, Thibermont, et Haut lttre, anno 1405 factum est miraculum quoddam, quo e S. Hostia effluxerunt guttae sanguinis. An. 1413 Joannes de Huldenberg, toparcha loci, capellam cum aliquibus proventibus dono dedit monasterio de Zevenborn sive Septfontaines, can. O.S.A. Congregationis Windeshemensis. Anno 1416 constituitur prioratus, qui mox fit sui juris et an. 1424 nanciscitur confirmationem pontificiam. Ecclesia consecratur an. 1441. Mox bene floruit. Annis 1531-48 construitur ecclesia adhuc existens. An. 1581 destructum est coenobium a Batavis sub Gulielmo principe Arausicano, sed iam an. 1584 conventus, qui erat generatim 13-14 canonicorum, revertit ad sua.  Suppressum est sub Josepho II an. 1784.  Tamen gubernium decretum suppressionis non est exsecutum, et canonia substitit usque ad an. 1796.  Anno 1787: 18 religiosi, proventus annui: 12509 florenorum.   Aedes omnes manserunt fere integrae.  Conventus Montis Dei, exsul an. 1903 in loco inepto Arbre prope Lustin (Namur), anno sequenti occupat aedes canoniae, una cum fratribus prioratuum Nantes et Balarin, auxiliante Barone Snoey d'Oppuers, proprietario loci.  Quo in refugio manserunt usque ad an. 1920.  Quibus in Galliam reversis, quindecim religiosi indigenae manserunt in loco.  Deinde monasterium emit abbatia Averbodiensis anno 1921, ibi novam canoniam Circariae Brabantiae addictam instituens.   Eodem anno fit sui juris, an. 1925 vero abbatia.  Status personalis 1926: 16, 1936: 21, 1947: 25, 1956: 15 religiosi.  Antiqua abbatia vicina de Nizelle, quondam Ord. Cist., ad tempus fuit prioratus et grangia Sylvae Domini Isaac.  Post resignationem unici abbatis an. 1942, nominantur a Sancta Sede administratores.  Anno vero 1957, abbatia reducitur ad statum residentiae.  Subsistit monasterium e tempore Windeshemensium, cum antiquo archivo et cum ecclesia modica sed pulchra, ad quam viget peregrinatio ad reliquas -- ut pie creditur -- SS. Sanguinis.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES SUPERIORUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BONLIEU  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Anna

ANTIQUITUS:

Bonus Locus.

LOCUS:

Com. St. Gervais de Roubion, 12 km NE Montélimar, dioc. Valence, Dép. Drome, Gallia.  Annis circiter 1874 - 1920 considerabatur ut spectans ad Circariam Brabantiae.

FUNDATIO / HISTORIA:

Asceterium secundi Ordinis.  Fundatum est pro monialibus O. Cist. secundo dimidio saeculi XII a Veronica de Poitiers, comitissa de Marsanne, sub tutela abbatum de Aiguebelle.  Versus finem saec.l XIV in bellis totaliter dirutum, monasterium traditur an. 1400 a Capitulo Generali abbatiae de Valcroiissant O. Cist. tamquam prioratus simplex virorum.  Postremo non iam erat ibi conventus.  Saecularizatum est anno 1790.  Medio saeculo XIX supererat pars monasterii, et ruina ecclesiae romanicae, cuius una capella lateralis erat ecclesia parochialis.

Domicella quaedam pia, M. Odiot de Benoit de la Paillonne, anno 1868 abbati Ferigoletensi manifestavit desiderium intrandi secundum Ordinem Sti. Norberti, in Gallia tunc penitus exstincti.  Abbas misit eam ad moniales Cistercienses de Maubec [NOV-31], ubi habitum Praemonstratensem recepit e manibus Mgr. Conde y Corral, Episcopi Zamorensis, et canonici Ordinis nostri.  Fundamento asceterii posito in Maubec, an. 1871 emptae sunt ruinae Boniloci, ubi definitive instituitur conventus.  Initio erat sub paternitate abbatum Ferigoletensium, sicut et modo, ab an. 1874 ad tempus stetit sub tutela abbatum Tongerloensium.  Notus est parthenon per vitam sanctam et humilem sororis conversae Rosae Mirabal-Griselain, auctoris operis "Missae Reparaticis" (+1883).  Anno 1899, ecclesia restaurata denuo consecratur et evehitur in Basilicam minorem, priorissa et fundatrix benedicitur abbatissa.  An. 1901 moniales expelluntur.  Refugium invenerunt Grimbergae in Belgio, in castro non longe ab abbatia, a comite de Merode dato.  Anno tandeem 1933, conventus potuit reverti in Bonumlocum.  Post mortem secundae abbatissae an. 1936, asceterium iterum est, secundum morem Ordinis, sub priorissa.  Status personalis: 1894: 23 religiosae, 1900: 30, 1918: 37; 1928: 33, 1956: 20.  Iurisdictioni Ordinis nondum est subiectum. 

LITTERATURA:

SERIES SUPERIORISSARUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

DAYLESFORD  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Assumptio B.M.V.

LOCUS:

Non longe ab oppido Paoli, prope Philadelphia versus occidentem, dioc. Philadelphia, Pennsylvania, U.S.A.

FUNDATIO / HISTORIA:

Prioratus abbatiae West De Pere, fundatus anno 1954.  Situs novitiatus pro confratribus e parte orientali Statuum venientibus.  1956: 2 canonici, 14 novitii, 7 conversi. 

SERIES SUPERIORUM:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

FRIGOLET  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Immaculata Conceptio B.M.V. et St. Michael

ANTIQUITUS:

Ferigoletum, St. Michel de Tarascon

LOCUS:

In collibus dictis "Montagnette" prope Graveson, dioc. Avignon, Dép. Bouches-du-Rhône, in Gallia.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia.  Perantiqua capella Sti. Michaelis, constructa probabiliter loco fani cuiusdam pagani, anno 962 confirmatur monachis de Montmajour OSB prope Arles, qui mox ibi erexerunt prioratum et sanctuarium B.M.V., in posterum "de Bono Remedio" vulgo nuncupate.  Medio saeculo XII, prioratus iste pertinet ad ecclesiam Avenionensem, cuius capitulum fuit regulare O.S.A. Ferigoletum fuit, saec. XIII, prioratus sui juris canonicorum dicti Ordinis, sed communitas erat modica.  Anno 1316 incorporatur officio archidiaconatus ecclesiae Cathedralis Avenionensis.  Exinde 12 canonici erant Ferigoleti, qui omnes simul erant canonici ecclesiae Cathedralis.   Anno 1480 capitulum fuit saecularizatum.  Frigolet iam ab anno 1419 erat sub commenda, et mansit usque in finem.  Auxiliante Anna Regina, monasterium vacans an. 1647 traditur Hieronymitis, quibus substituuntur an 1661 PP. Eremitae Sti. Augustini Discalceati.  Anno 1790 suppressum est monasterium, tamen aedificia manserunt integra.  Saeculo XIX resurrexit.

Edmundus Boulbon, professus abbatiae de Gard Ord. Cist. strictioris observantiae prope Ambianum; aegre ferens, cultum Divinum non tantum in suo ordine, sed etiam alibi absque ullo splendore peragi, consilium cepit circa annum 1850, condendi institutionem, in qua sacra celebrarentur quam mangificentissime.  Cum didicisset, Ordini Praemonstratensi, quoad vitam interiorem Cisterciensi primitus consimili, ab initio fuisse cordi, quam maxime dignitatem et splendorem cultus divini promovere, impulsus est, primitivam illius renovare observantiam.  Anno 1856 recipit habitum Ordinis e manibus Episcopi Suessionensis.  Eodem anno tendit Romam, ubi Pius IX ei novitios assumere permittit, et constitutiones ab eo propositas benedicit sub conditione, ut se submitteret cuidam episcopo.  Die 4a Decembris 1856 tandem approbatur instauratio "Primae Observantiae" Ordinis, et quidem in ipso archicoenobio Praemonstratensi.   Quinque autem canonici, et monasteriis brabanticis ab episcopo advocati in auxilium P. Edmundi, deterriti sunt ab austeritate vitae.  Sed etiam aliae difficultates postremo moverunt Edmundum, alium quaerere locum [NOV-32].  Insinuante Sto. Joanne B. Vianney, elegit Ferigoletum, ubi die 28a Aprilis 1858 sollemniter coepit vitam communem, una cum 4 sociis.  Congregatio primo durante decennio, secundum statuta Ordinis anni 1200 vixit, quae habuit pro veterrimis fundator.  Anno tamen 1868, detexit statuta antiquiora, circa an. 1174 redacta [NOV-33], quae statim introduxit.  Abstinentia perpetua, jejunium ab Exaltatione Crucis usque ad Pascha, silentium continuum, dormitorium commune, officium nocturnum, habitus primitivus cum magno caputio et tonsura maiori: haec enim erant praecipua quibus se distinxit ab observantia communi.  Concors primis statutis, P. Edmundus voluit, ut in omni monasterio adessent praeter canonicos, conversos et donatos, etiam clerici minoribus aucti, qui tamen ad sacerdotium numquam ascenderent, et operam darent educationi iuventutis.  Semper essent insuper parati, ad cultum sollemnem circa ecclesias Ordinis promovendum: assistendo, cantando, chorum dirigendo et organum pulsando.  Labor manualis, in dictis statutis praevisus, pariter quoad magnam partem destinaretur cultui, exercendo nempe artes et ornando ecclesias.

Annis 1863-66 sumptuosa erigitur ecclesia nova, biturris, in honorem Immaculatae Conceptionis B.M.V., et extensum monasterium, muris cinctum, et turribus munitum.   Prima petitio, ad promotionem Ferigoleti in abbatiam anno 1867, fuit absque exitu.   Anno tamen sequenti, S. Sedes confirmavit monasterium tamquam prioratum sui juris, et anno demum 1869 in abbatiam.

Annis 1858-71, expleto novitiatu, religiosi emiserunt vota simplicia perpetua, annis 1871-86 primo temporalia, expletis dein 3-5 annis, perpetua.  Annis 1886-96 emiserunt, post novitiatum, vota religiosum perpetuo, ecclesiam autem temporaliter tantum obligantia, triennio denique peracto vota perpetua.

Quoad extra, Ferigoletum secutum est normas Congregationis Antiqui Rigoris Lotharingiae.  Ut illa, fundationes fecit sub forma prioratuum, qui erant domus formatae, sed etsi interdum proprio noviatu essent praediti, numquam fuerunt sui juris.   Stabilitas loci on exstitit.  Elenchum et brevem historiam harum domuum vide hic infra.  Praeterea fundavit etiam varias "missiones" in Anglia et in Scotia, sed canonicos solitarios non facile emisit.  Anno 1880, Frigolet fuit abbatia florentissima et praeclara valde.  Centum circiter religiosi habitaverunt in ea, absque illis, qui erant in prioratibus.  Non tantum Canonici et clerici, sed etiam sacerdotes tertiarii, oblati, donati, conversi, familiares, immo et discipuli (envents de la maîtrise) adnumerabantur communitati et habebantur ut "fratres" [NOV-34].   Non tantum ad sollemnitates liturgicas, ibi summo cum splendore celebratas, sed etiam ad quiescendum, et ad fovendam pietatem affluxerunt, praeter multitudinem pleis devotae, undique visitatores illustres.  Millia pauperum quotannis recepti et consolati sunt ad portas abbatiae, in aedificio speciali (aumônerie).  Unicum periodicum in Ordine Praemonstratensi ante annum 1892 editum, prodiit in Frigolet [NOV-35].  Ita paucis tantum annis laudabile opus Patris Edmundi reverat in arborem spectabilem, pro ecclesia et pro Ordine fructuosam.

Quae tamen omnia percussa sunt usque ad languoremdecretis gubernii massonici anno 1880.  Conventus se opposuit expulsioni, et nonnisi post triduam obsidionem per turmam militum fractus, se subiecit [NOV-36].  Rex Hispaniae abbati Edmundo obtulit celebre monasterium Escorial in refugium, sed ille noluit.  Biennio tandem post, inventum est refugium, nullo modo quidem sufficiens, in Storrington, de quo infra.   Eodem anno Congregatio fundavit sibi domum procuratoriam Romae, juxta ecclesiam Sti. Nicolai Lotharingorum (38 Via del Tasso).  Anno 1883 fundator obiit.   Patres Congregationis dein decreverunt mitigationem austeritatis ab illo introductae, quam S. Sedes anno 1886 concessit.  Officium nocturnum, abstinentia totalis tunc abrogata, jejunium mitigatum est.  Nomen "Congregatio Praemonstratensium Primitivae Observantiae" mutatum est in "Congregatio Gallia".  Anno 1884, conventus rediit ad sua, et fundavit novos prioratus in Gallia et in Anglia.  Usus est breviario Romano, sola festivitate Sti. Norberti adiuncta.  Anno 1884 concessum est ei, ut etiam festa aliorum sanctorum Ordinis celebraret.

Attamen pristina prosperitas noluit reverti.  Anno 1896, in Capitulo Generali Ordinis, ope Th. Heylen abbatis Tongerloensis, suppressa est "Congregatio Gallica".  Frigolet cum prioratibus suis adnexum est Observantiae Communi Ordinis.  Anno 1903, nova expulsio.  Hac vice, communitates de Frigolet, de Conques et de Stella [NOV-37] invenerunt refugium commune in abbatia Leffiensi in Belgio, unde redierunt in Galliam anno 1919.  Triennio post, tertia vice expelluntur patres, sed ad breve tempus tantum.  Annis 1901-29 Frigolet habuit missiones in Madagascar, 1948-55 prioratum in Espaly (Hte-Loire).  Ex omnibus prioratibus suis hodiedum sola Conques subsistit [NOV-38].  Status personalis abbatiae: 1859:23; 1860: 35; 1877: 80; 1880: 100; 1894: 72; 1900: 71; 1920: 36; 1928: 34; 1948: 32; 1956: 34 religiosi.   Annis 1899-1924 Frigolet formavit propriam "Circariam Provinciae" modo pertinet ad Circariam Galliae.

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


Prioratus Congregationis Primae Observantiae sive Gallicae:

 

NOMEN:

ALGER  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Notre-Dame-d'Afrique

LOCUS:

In Numidia, Africa septentrionalis, ipsa dioecesis.

FUNDATIO / HISTORIA:

Prioratus fundatus juxta sanctuarium marianum an. 1868 a Cardin. Lavigerie. Initio 12 canonici. Anno 1871 evecta est domus ad statum prioratus, cum potestate alia monasteria fundandi in Africa. An. 1873 cessavit, et traditus est Congregationi (PP, Blancs) ab ipso Cardinali conditae.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

CONQUES  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Sta. Fides

ANTIQUITUS:

Sainte-Foy-de Conques

LOCUS:

Dioc. Rodez, Dép. Aveyron, in Gallia

FUNDATIO / HISTORIA:

Percelebris abbatia fundata medio saeculo IV, ante annum 801 fit O.S.B. Possedit 117 beneficia et prioratus.  Anno 1537 fit ecclesia collegiata.  A saeculo IX ibi asservantur reliquiae Stae. Fidei, ad quas magna viget peregrinatio.  An. 1790 suppressum.  Subsistit ingens et perpulchra ecclesia romanica, et pars praelaturae.   Anno 1873 episcopus Ruthenensis, cardin. Bourret, collocavit ibi Praemonstratenses e Ferigoleto, initio 6, postea 12.  Anno 1883 instituitur proprius novitiatus, qui vero cessavit, restaurata canonia Ferigoletensi.  Mox instituitur schola.   Conques est unicus ex prioratibus abbatiae de Frigolet, qui adhuc existat.   Hodiedum tamen non iam consideratur ut domus formata, degunt ibi tres canonici tantum.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ETOILE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

LOCUS:

Prope Authon, Dép. Loir-et-Cher, in Gallia

FUNDATIO / HISTORIA:

Antiqua abbatia Ordinis, Circ. Normanniae Borealis, de qua vide supra suo loco p. 20.  Prioratus abbatiae de Frigolet, domus formata, annis 1887-1903 [NOV-39].

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

FARNBOROUGH  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Michael

ANTIQUITUS:

Farnburgense coenobium

LOCUS:

Prope Aldershot, Hampshire, Dioc. Portsmouth in Anglia.

FUNDATIO / HISTORIA:

Prioratus, domus formata.  Petente Eugenia Imperatrice Galliae, favente duce de Norfolk, hoc monasterium neoerectum (1884) traditur Patribus de Ferigoleto anno 1887, ut custodirent Mausoleum imperialis familiae Napoleonis III.  Anno 1889: 12 religiosi.   Anno 1895, ab ipsa Imperatrice, canonicis Ord. Praem. substituti sunt monachi O.S.B. Congregationis Solesmensis, quibus successerunt monachi Observ. Primaevae de Subiaco.  Anno 1903 facta est abbatia.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

SAINT JEAN-DE-COLE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Joannis Bapt.

LOCUS:

Prope Thiviers, dioc. Perigueux, Dép. Dordogne, in Gallia

FUNDATIO / HISTORIA:

Prioratus quondam conventualis canonicorum OSA, fundatus an. 1083 pro 16 canonicis a Renaldo de Thiviers, episcopo Petragoricensi.  Saec XVII Congregationis Stae. Genovevae Pariensis, an. 1790 suppressus est.  An. 1877 ecclesia erat parochialis, monasterium ruina.  Adiuvante quadam benefactrice, eodem anno reconstruitur monasterium, et traditur una cum parochia canonicis de Frigolet, qui tamen iam an. 1880 sunt expulsi.  Canonici ad tempus adhuc vixerunt in castro vicino fundatricis, administrantes parochiam, sed mox locum penitus dereliquerunt.

LITTERATURA:

De prioratu Storrington vide hic infra suo loco.  Monasterium Stae. Annae in Jerusalem an. 1875 abbati Edmundo oblatum est, sed difficultatibus improvisis exortis, accipere non potuit.  Prioratus minores sive missiones: N.D. de la Chaux 1867, Weston 1888-92, dein eius loco: Bedworth 1892, Ambleside 1890, Wigtown 1888, Whithorn (de qua insigni canonia vide in tomo II) 1890-96.  Vide Cat. Gen. Ord. 1894.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

GÖDÖLLÖ  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Norbertus

LOCUS:

Prope Budapest versus NE, in Hungaria, Dioc. Budapest

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia.  Collegium cum gymnasio traditur Praemonstratensibus ex Jászó an. 1924.   Wuae enim canonia, Cechoslovakiae addicta an. 1919, scholas quas habuerat in Kassa, Rosznyó et in Nagyvarad, penitus amiserat.  Anno 1923 incipitur constructio gymnasii, quod annis 1925-26 sequitur collegium, annis deniquee 1927-28 canonia.   Gubernium donavit aliquas terras, benefactores e toto regno contribuerunt ad dotationem et perfectionem monasterii extensi et spectabilis.  Quod mansit abhinc prioratus dependens a Jászó, cum proprio tamen novitiatu pro Hungaria.  Anno 1937 factus est prioratus conventualis, et anno sequenti abbatia.  An. 1950 cum praeclaro suo gymnasio est suppressa.  Hodie est ibi Universitas Agricolaris Gubernii.

LITTERATURA: (Extat in lingua vernacula tantum.)

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

KILNACROTT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Ss. Trinitas

ANTIQUITUS:

Gaelice: Cill na gCrot. 

LOCUS:

Inter Mount Nugent et Ballyjamesduff, Co. Cavan, Ulster, Respublica Hiberniae, Dioc. Kilmore

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia.  Anno 1924 fundata est tamquam prioratus, movente ac petente D. Finegan, episcopo Kilmorensi, a D.C. Ryan, canonico Tongerloensi.  Initio 2 religiosi tantum.   Ab anno 1926 plenum officium chorale.  An. 1929 instituitur domus studiorum (juvenatus), ad obtinendas vocationes religiosas.  Cum ab an. 1940 propter bellum, novitii non iam potuerint mitti in Tongerloam, suppresso juvenatu, apertus est priprius novitiatus.  Prima vestitio an. 1942.  Annis 1949-52 incipitur constructio extensae novae abbatiae, nondum perfectae.  In abbatiam sui juris evehitur anno 1954.   Filia Tongerloae, immediate subdita Abbati Generali.  Anno 1957 fundavit prioratum in Annan (Dumfries, Scotia), an. 1959 in York (Australia Occid.).  Anno 1956: 27 religiosi.

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

KÜLSÖVAT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

 

LOCUS:

In comit. et dioec. de Veszprem, Hungaria

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon III Ordinis regularis.  Fundatus est et canonice erectus an. 1927 per D. Ferdinandum Rott, episcopum de Veszprem.  Eodem anno Ordini aggregatus est.   Sorores, quae vota simplicia perpetua emiserunt et sub jurisdictione et clausura episcopali vivunt, a Dna. Maria Anselma Wisnicka, abbatissa Imbramowicensi, initiatae sunt vitae religiosae Paulatim fundatae sunt variae domus et stationes filiales.  An. 1950 omnia sunt suppressa.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

LACOLLE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Joseph

ANTIQUITUS:

Saint-Bernard-de-Lacolle. 

LOCUS:

Juxta vicum Lacolle, Cty. St. John, Prov. Quebec, Canada (non longe a limitibus Statuum Foed. Americae).

FUNDATIO / HISTORIA:

Prioratus, fundatus an. 1949, instigante Mgr. Forget, episcopo Sti. Joannis de Quebec, ab Em. Staelmans, abbate Tongerloensi.  Proprium habet novitiatum, et administrat parochiam loci.  An 1958: 17 religiosi.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

MESNIL-SAINT-DENIS  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Ss. Cordis Jesu

LOCUS:

Prope La Verričre, arrond. Rambouillet, Dép. Seine-et-Oise, Dioc. Versailles, in Gallia

FUNDATIO / HISTORIA:

Asceterium fundatum anno 1889 a Maria Alexandra Husson-Carcenae, quae recepit habitum Ordinis ab Episcopo Versaliensi an. 1888, et facta est prima priorissa.  Etsi clausura non fuerit totalis, et moniales administrarint orphanotrophium, Capitulum Generale Ordinis parthenonem recognovit tamquam II. Ordinis anno 1896.  Monasterium, primitus fundatum in Mousseau, constructum est sumptibus matris fundatricis in Mesnil - St. Denis annis 1894-95.  Moniales nomini suo "Maria" adiungunt nomen Sancti cuiusdam vel mysterii.  Leges monasteria dirimentes an. 1903 huic domui pepercerunt.  Vota sunt perpetua, sed simplicia.  Anno 1945 iterum ad statum domus III. Ordinis est reductum.  Mox moniales prae egestate domum suam derelinquere coactae sunt.  Quae empta est nuper a Sororibus Oblatis Assumptionis BMV.   Duodecim religiosae Ord. Praemonstr. pro tempore adhuc ibi degunt.  Reliquae vero castrametatae sunt in hospitium Villers-Bocage (Calvados, dioc. Bayeux), ubi domus matrix definitive est constituta.  Iam evolant sorores ad fundamentas domus filiales.   Status personalis: 1894: 19; 1900:25; 1928: 40 religiosae.

LITTERATURA:

PRIORISSAE

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

NANTES  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Petrus

ANTIQUITUS:

Prioratus Nannetensis

LOCUS:

Sedes episcopalis, Dép. Loire-Atlantique, in Gallia.

FUNDATIO / HISTORIA:

Anno 1879 D. Lecoq, episcopus Nannetensis, expetit religiosos ab abbate Montis Dei, qui administrarent capellam N.D. de la Salette, 32 Rue de Coudray in civitate Nannetensi.   Prima expulsio anno 1880.  Anno 1887, residentia evehitur in prioratum conventualem sui juris.  Biennio post transfertur in novam domum Avenue de la Beraudičre.  Construitur monasterium, quod sequitur ecclesia annis 1895-96.   Anno 1900, cum 15 religiosi ibi servirent Deo, S. Sedes permittit elevationem monasterii ad dignitatem abbatialem, quod vero decretum non exequitur propter persecutiones imminentes.  Post multas vexationes, anno 1904 conventus expellitur, et recedit exsul in Belgium, ubi canonicis Montis Dei se adiungit.  An. 1919 revertitur in Nantes.  Sed antiquum suum monasterium, rei militari inserviens, nequit recuperari, ideo provisorie se collocat in suburbio Doulon.  Postea haec domus posita est sub tutela abbatia Montis Dei, cuius abbas est administrator perpetuus.  Post bellum, inauguratur seminarium canoniale, ampliantur aedes an. 1949.  Antiquum monasterium in civitate ex adjectis belli destructum est.  Status personalis 1894: 11; 1900: 10; 1928: 7; 1956: 3 religiosi.

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

PETROPOLIS  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V. a Ssmo. Corde et Sta. Theresia

LOCUS:

In civitate Petropolitana, Rua Coronel Veiga 1705, Estado do Rio de Janeiro, dioc. Nictheroy, ab an. 1948 Petropolis, Brasilia.

FUNDATIO / HISTORIA:

Asceteriium II. Ordinis. Fundatum est anno 1930, instigante domicella Sylvia de Souza Leite, quae facta est canonissa in Bonliu-Grimbergen.  Fundatio ex hac canonia cum apparuerit impossibilis, Gulielmus Adriaansen, rector collegii Sti. Vincentii a Paulo [NOV-40], novi parthenonis fautor et promotor eximius, adiit asceterium Vallis Stae. Catharinae in Neerlandia, quod suis expensis et sororibus fundationem peregit.   Monasterium constructum est in colle "Ponte do Fones" vulgo nuncopato, non longe a dicto collegio, justa capellam tunc nondum perfectam, Stae. Theresiae a Jesus Invante dedicatam.  Anno 1930: 12; 1934: 10; 1958: 14 religiosae, inter quas 6 indigenae.  Asceterium est ab initio sub iurisdictione Ordinis, paternitati abbatis Averbodiensis subditum.  Praepositi munere excurrendo fungitur canonicus quidam in dicto collegio residens.

LITTERATURA: (Praeter aliquas notitias in periodicis, nondum exstat)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

PIRAPORA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V. a SS. Corde et S. Norbertus

ANTIQUITUS:

Pirapora do Bom Jesus

LOCUS:

Vicus pertinens ad municipium Parnahyba. Est. de Sao Paulo, in dioecesi eiusdem nominis, Brasillia.

FUNDATIO / HISTORIA:

Prioratus.  Fundatum tamquam collegium dependens ab abbatia Averbodiensi anno 1897.  Biennio circiter post aedes fuerunt perfectae.  Varia fuerunt successive nomina eius: Collegium Sti. Norberti, Seminarium Praemonstratense, Seminarium Metropolitanum.  Annis 1905-49 enim erat Seminarium minus pro variis dioecesibus, abbatiae Averbodiensi commissum.  Ab an. 1940 est sedes novitiatus pro domibus Averbodii in Brasilia, quem modo frequentant etiam fratres ad "Institutum Parcense" pertinentes [NOV-41].  Anno 1952 Pirapora erigitur in prioratum dependentem ab abbatia Averbodiensi, cum plena vita conventuali, et dirigens Seminarium Ordinis.

LITTERATURA: (Exstat in periodicis tantum)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

SCHÖNAU  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Florinus

LOCUS:

Prope Strüth, Kreis St. Goarshausen, Hessen-Nassau, Dioc. Limburg, Germania

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia Ord. Sti. Benedicti, fundata tamquam praepositura abbatiae OO. SS. in Schaffhausen circa annum 1124 in Lipporn a Dudone comite de Lurenburg.  Mox transfertur in Schönau.  Anno circiter 1134 fit abbatia, an. 11`35 erigitur asceterium contiguum, in quo vixit Sta. Elisabeth (+1164), ad cuius reliquias adhuc viget peregrinatio.  Qui parthenon interiit an. 1606.  Abbatia virorum pertinuit, ab an. 1459, ad celebrem Congregationem Bursfeldensem, in qua haud exigui erat ponderis.   Suppressa est an. 1803.  Ecclesia exstat, quae est modica sicut residua monasterii.  Anno 1948, favente episcopo Limburgensi, ibi communitas Teplensis se collocat, exsul e Cechoslovakia.  An. 1956 pertinent ad communitatem 40 religiosi, inter quos 12 residentes in canonia Schönau.  Abbas est idem ac Teplensis. [NOV-42]

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

SPALDING  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Lily Valley

LOCUS:

Oppidum in Loncolnshire, Anglia, Dioc. Nottingham.

FUNDATIO / HISTORIA:

In hoc oppido erat prioratus abbatiae Tongerloensis ab anno 1872, qui nunc est mera parochia.  Minus notum est factum quod anno 1876 ibi fundatum est etiam asceterium II. Ordinis, auxiliante nobili viro Sir Arthur Young, qui Praemonstratenses paulo ante in Angliam revocaverat.  Duae mulieres indigenae Ordini se obtulerant, et an. 1877 sunt vestitae; quibus se adiunxit paulo post postulans quaedam e Belgio.   Asceterium Catharinadal in Oosterhout donavit pannum pro vestibus.  Eodem anno, conventus ampliatus est, anno sequenti ibi degunt septem sorores, scholam catholicam administrantes.  Episcopus de Nottingham recognovit asceterium esse exemptum, et iurisdictioni abbatis Tongerloensis soli subditum.  Ille igitur nominavit etiam praepositos: primus erat J. Jochems, secundus vero Gerebernus Seadon [NOV-43].  Anno 1879 dedicatur nova ecclesia, simul parochialis, in qua tamen pars conventui erat reservata.  An. 1881 conventus linquit locum et transfertur in Sutton (Surrey).   Die 16a Febr. 1882 est "sollemnis et formalis introductio Ordinis in Sutton", die 5a Martii dedicatur ecclesia.  Eodem anno, episcopus de Southwark asceterium supprimit.

FONS:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

STORRINGTON  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

LOCUS:

Prope Pulborough, Sussex, dioc. Southwark, Anglia.

FUNDATIO / HISTORIA:

Prioratus, fundatus an. 1882 a Duce de Norfolk pro conventu exsule de Frigolet.   Initio 5 canonici, an. 1889: 16 religiosi.  An. 1883 obtinuit proprium novitiatum.  Que reversis patribus in Ferigoletum, mox iterum cessavit.  Attamen Storrington mansit domus formata.  Anno 1902 constructa est ecclesia, ad quam viget peregrinatio ad imaginem "O.L. of England".  Anno sequenti eo aufugiunt communitates de Frigolet et de Conques, e Gallia denuo expulsae.  Post mortem ultimi canonici Ferigoletensis anno 1940, abbatia mater non amplius potuit providere prioratui suo.  Canonici Angli, professi Tongerloenses, advenerunt ad custodiendum sanctuarium.   Per multos annos ibi degebat unus sacerdos tantum.  Mense Martii an. 1952 prioratus transiit ad abbatiam Tongerloensem.  Reficiuntur aedes, resumitur vita conventualis, restituitur proprius novitiatus, ditatur domus donis benefactorum.   Hodie ibi degunt 16 religiosi.

LITTERATURA:

SERIES PRIORUM:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

SVATY KOPECEK  <<ELENCHUS MATERIAE>>

 

ANTIQUITUS:

Germanice: Heiligenberg.

LOCUS:

Prope Olomouc (Olmütz) in Cechoslovakia, juxta prioratum canonicorum Ordinis [NOV-44]

FUNDATIO / HISTORIA:

Domus matrix sororum III. Ordinis regularis, fundata an. 1902 ab Adalberto Frejka, caanonico Strahoviensi.  Soror Michaela Andrusikiewicz ex Zwierzyniec [NOV-45] formavit primas novitias et redegit statuta.  Fundatae sunt domus filiales in Stresovice-Andelka prope Pragam an. 1904, post bellum insuper in hisce locis:  Veska, Trsice, Dolany, Libejovice, Trnava, Kosice, Nemcice, Prostejov, Olsany, Nezamyslice, Ruda nad Moravou, Humpolic, Roudnice, Turnov, Tabor.  Aliqua loca in posterum iterum sunt derelicta.  Anno 1927: 48; 1928: 79 sorores.  An. 1930 constructum est amplum novum monasterium.  Anno 1948 106 sorores laboraverunt in 12 locis.  Anno 1939 separate sunt domus filiales in Slowakia sitae, tamquam propria provincia, vide infra sub Vrbovo.  Praeparata iam erat reversio sororum in praeclarum asceterium Doxanense, cum anno 1950 omnia fuerunt suppressa.  Sorores Vindobonenses, de quibus infra, obtinuerunt jura et privilegia domus matricis de Sacro Monte Olomucensi.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

VEERLE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Immacula Conceptio B.M.V

LOCUS:

Inter Averbode et Tongerloo, Prov. Antwerpen, dioc. Mechelen, Belgium.

FUNDATIO / HISTORIA:

Asceterium II. Ordinis, fundatum est primitus in NEERPELT (prov. Limburg, dioc. Leodiensis, in Belgio):

Theodorus Brouwers, vir quidam pius et dives, in testamento suo an 1856 destinaverat domum et hortum suum ad fundandum quoddam asceterium, quod operam daret instructioni puellarum.  Parochus loci, executione testamenti oneratus, adiit Vallem Stae. Catharinae in Oosterhout, quae consentit.  Anno sequenti obtinetur confirmatio Stae. Sedis, incipitur constructio aedis, et anno 1858 inauguratur conventus sub titulo "Refugii B.M.V., sine labe conceptae", cum 11 religionis.  Anno 1862 instituitur proprius novitiatus, schola adnexa an. 1886 alii congregationi committitur ut incompatibilis cum clausura.  Annis 1891-92 construitur nova ecclesia ampla et publica.  Anno demum 1920 monasterium, eatenus Valli Stae. Catharinae subiectum, fit omnino sui juris.  Anno tandem 1948 recognoscitur exemptio ab episcopo, et jurisdictio Ordinis, videlicet abbatum Tongerloensium.  Municipalitas an. 1952 conventum coegit monasterium vendere.  Ille novam domum sibi construxit in loco longe aptiori, magno horto circumdato, medio inter abbatias Averbode et Tongerloo.

VEERLE:

Ubi an. 1955 coepit habitare.  In Neerpelt iam omnes aedes sunt deletae.   Status personalis 1860: 17; 1890: 24; 1900: 22; 1915: 26; 1928: 23; 1950: 32; 1958: 32 religiosae.

LITTERATURA:

SERIES PRAEPOSITI:

<<ELENCHUS MATERIAE>><<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

VRBOVO  <<ELENCHUS MATERIAE>>

 

LOCUS:

In Slowakia.

FUNDATIO / HISTORIA:

Domus matrix sororum III Ordinis regularis, segregata a domo generalitia in Svaty Kopecek anno 1939, cui tamen Superiorissa provincialis in Vrbovo semper mansit subiecta.   In Slowakia, anno 1950, 120 sorores (initer quas 30 novitiae) Deo servierunt in filialibus Kosice, Bratislava, Trnava, Dvorniky, Bur. Sv. Mikulas, Nitra, Banska Bystrica (2), Kysucké, Nové Mesto, Ceklis, Nova Bana, Presov (2), Sahy (Saag, confer apud Circariam Hungariae), et Likier.  Hoc eodem anno 1950 omnia sunt suppressa.

LITTERATURA: (deest.  Vide supra ap. Svaty Kopecek)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

WEST DE PERE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Norbertus

LOCUS:

Municipium in statu Wisconsin, dioecesis Green Bay, Stat. Foederati Americae Septentrionalis.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia insignis, directe Abbati Generali subiecta.  Anno 1893, canonia Bernensis in Hollandia, rogatu G. Messmer episcopi Sinus Viridis, misit missionarios ad Belgas in hanc regionem immigrantes [NOV-46].  Qui missionarii primo degerunt in Kewaunee.   Anno 1898 commissa est eis parochia Sti. Joseph in De Pere, ad erigendam domum Ordinis.  Eodem anno creatum est collegium cum schola.  Anno 1902, nova fundatio facta est prioratus sui juris, et novitiatus canonice erectus est.  Communitas crevit cito: 1902: 10 religiosi; 1906: 27; 1916: 37; 1926: 65; 1948: 165; 1956: 221.  In statibus Wisconsin, Michigan, Illinois et Montana, 27 ecclesiae parochiales commissae sunt canoniae, quae inter alia, etiam operam dat curae animarum tribuum Indianorum Oneida et Sioux vocatorum.  Anno 1925 evehitur in abbatiam; tunc tantum introductum est officium canonicum in choro.  Eodem iam anno statio radiophonica est erecta.   Novitiatus primi anni translatus est in domum Sti. Augustini in Madison (Wisconsin), anno 1929.  Scholae secundariae a canonicis apertae sunt sequentes:   Archmere Academy 1932 (Claymont, Delaware); South East Catholic High School for Boys, Philadelphia 1934, Central Catholic High School Green Bay (St. Willibrord, Wisconsin) 1941; quae collegia conspicuis praedita communitatibus, omnia sunt domus formatae dependentes; quibus accedunt duae scholae secundariae: Essexville (Michigan, 1905) et St. Willibrord's, Chicago, 1940.  Anno 1954 fundatus est prioratus de Daylesford, de quo supra suo loco.  Anno 1957: 114 professores religiosi, in locis supradictis instruxerunt universim 4470 discipulos.  Scholae et institutiones paedagogicae, ipsi abbatia adnexae, evolutae et auctae sunt valde, et magna est fama earum.  Erecti sunt etiam duo "campi aestivales [NOV-47], pro junioribus et pro discipulis, "Camp Tivoli" et "Morgan Lake" nuncupati, sicut et altera statio radiophonica et magna statio "televisionis".  Aedes abbatiae eousque ad fines scholares potius adaptatae fuerant quam ad claustrales, nec extiterat ecclesia abbatialis, quae esset digna coenobio tam insigni et prospero.  Ideo annis 1957/59 erecta est nova abbatia extensa, cum ampla et venusta ecclesia, in loco amoeniori ultra flumen Fox sito.

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

WIEN  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V. Mediatrix

ANTIQUITUS:

Wien XVIII, Währinger Gürtel 77, Austria

FUNDATIO / HISTORIA:

Asceterium III Ordinis regularis.  Pusillus grex sororum, ab Ordinario Vindobonensi recognita ut pia unio, sub nomine "Ancillae Ssmi. Redemptoris et Mariae Omnium Gratiarum Mediatrice", anno 1953 aggregatus est Ordini Praemonstratensi, favente D. Abbati Geruseno moderno.  Anno 1954 fit erectio canonica tamquam "Congregatio Sororum III Ordinis Sti. Norberti", cui committuntur iura domus matricis in Svaty Kopecek [NOV-47], a revolutione communistica consumptae.  Domus vindobonensis instituitur tamquam matrix. 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOTAE: <<ELENCHUS MATERIAE>>

[NOV-01]  <<BACK TO TEXT>>

Regiones, in quibus Ordo tunc non iam floruit, praetermittimus

[NOV-02]  <<BACK TO TEXT>>

Spiritum heroicum, quo recuperaverunt Flandri quinque abbatias ruinatas absque bonis, exaltamus supra vol. II 251

[NOV-03]  <<BACK TO TEXT>>

Prémontré Vide supra II 523

[NOV-04]  <<BACK TO TEXT>>

Mondaye. Ibid. III 45

[NOV-05]  <<BACK TO TEXT>>

Vol. II 274

[NOV-06]  <<BACK TO TEXT>>

Vide Ann. Norb. 1883 no. 236

[NOV-07]  <<BACK TO TEXT>>

Elenchum abbatum Generalium saec. XIX et XX vide vol. II 530, Ab an. 1937 Abbates Generales resident Romae.

[NOV-08]  <<BACK TO TEXT>>

Vol II 330

[NOV-09]  <<BACK TO TEXT>>

ibid. 270

[NOV-10]  <<BACK TO TEXT>>

Vol I 49

[NOV-11]  <<BACK TO TEXT>>

Ibid. 55

[NOV-12]  <<BACK TO TEXT>>

Vol. II 386

[NOV-13]  <<BACK TO TEXT>>

Vol. I 445

[NOV-14]  <<BACK TO TEXT>>

Ibid. 465

[NOV-15]  <<BACK TO TEXT>>

Ibid. 77

[NOV-16]  <<BACK TO TEXT>>

Ibid. 79. An. 1959, conventus secessit in Hamborn (ibid. 166)

[NOV-17]  <<BACK TO TEXT>>

Vol. II 428

[NOV-18]  <<BACK TO TEXT>>

Vol. I 66

[NOV-19]  <<BACK TO TEXT>>

Vide Catal. Generalem Ordinis 1928, pp. 197/201

[NOV-20]  <<BACK TO TEXT>>

Vol. I 289

[NOV-21]  <<BACK TO TEXT>>

Ibid. 308

[NOV-22]  <<BACK TO TEXT>>

Ibid. 53

[NOV-23]  <<BACK TO TEXT>>

Vol. II 286

[NOV-24]  <<BACK TO TEXT>>

Ibid. 317

[NOV-25]  

25:  Ibid. 322  <<BACK TO TEXT>>

25a:  id est Nagyvarad, vol. I 465  <<BACK TO TEXT>>

[NOV-26]  <<BACK TO TEXT>>

Ibid. 326

[NOV-27]  <<BACK TO TEXT>>

Vol. I 340

[NOV-28]  <<BACK TO TEXT>>

Vol. III 296

[NOV-29]  <<BACK TO TEXT>>

Ibid. 317

[NOV-30]  <<BACK TO TEXT>>

Vol. I 349

[NOV-31]  <<BACK TO TEXT>>

COTTINEAU, 1789. Maximus promotor fundationis erat P. Thomas de Boissy-Dubois, canonicus Ferigoletensis et primus discipulus abbatis Edmundi.

[NOV-32]  <<BACK TO TEXT>>

Praemonstratum post 18 menses etiam a Brabanticis derelictum est, vol. II 523.

[NOV-33]  <<BACK TO TEXT>>

Edita apud E. MARTENE, De Antiquis Ecclesia Ritibus III (Antwerpia 1737) pp. 894-942

[NOV-34]  <<BACK TO TEXT>>

Anno 1869 verbi gratia, degebant in abbatia 20 professi, et 20 novitii chorales, 6 professi et 4 novitii tertiarii, 2 professi et 18 novitii conversi, et discipuli quam plures.

[NOV-35]  <<BACK TO TEXT>>

Annis 1862-1`892, P. Aloysius Daras fuit redactor magis zelosus quam criticus, folii Annales Norbertines, in cuius numero mensis octobris an. 1881 adoptavit "lemma" hodie in Ordine ubique admissum: "Ad omne bonum opus parati". (II Tim. 2, 21).  Ordo antea hujusmodi habuit numquam.

[NOV-36]  <<BACK TO TEXT>>

Immo generalis quidam fuit dux militum, invehentium in religiosos mansuetos, Qui "Blocus de Frigolet" tunc temporis multum fecit rumorem.

[NOV-37]  <<BACK TO TEXT>>

Etoile.  Vide hic infra, et supra p. 20

[NOV-38]  <<BACK TO TEXT>>

Vide infra

[NOV-39]  <<BACK TO TEXT>>

Annus suppressionis (1892), quem indicamus supra p. 20, ideo est corrigendus

[NOV-40]  <<BACK TO TEXT>>

Quod collegium administratur a canonicis abbatiae Averbodiensis.

[NOV-41]  <<BACK TO TEXT>>

Sic igitur vocatur modo summa institutionum, quas fundavit et administrat abbatia Parcensis in Brasilia.  Praesertim sung parochiae in diocesi Montes-Claros, nuper etiam collegium (Vide Cat. Gen. Ord. 1956)

[NOV-42] <<BACK TO TEXT>>

Vide Vol. I 317

[NOV-43]  <<BACK TO TEXT>>

Jacobus Jochems postea evasit praepositus in Neerpelt. G. Seadon factus est abbas titularis de Welbeck.

[NOV-44]  <<BACK TO TEXT>>

Vide Vol. I p. 314

[NOV-45]  <<BACK TO TEXT>>

GOOVAERTS II 12

[NOV-46] <<BACK TO TEXT>>

Qui Belgae infecti erant haeresi quadam, a sacerdote apostata Villatte propagata.  Iam medio saeculo ante, abbatia Wiltinensis in hac regione fundaverat missionem, cuius ultimum membrum obierat an. 1980.

[NOV-47]  

47a:  Id est, loca recreationis  <<BACK TO TEXT>>

47b:  Vide hic supra, et Vol. I p. 314  <<BACK TO TEXT>>

<<ELENCHUS MATERIAE>>


<<LIMES CIRCARIA MONASTERIA NOVA (1959)  ||  END OF CIRCARY OF MONASTERIA NOVA (1959)>>


Posted unconditionally on this website with the permission of both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Abbot Thomas Handgraetinger, Windberg Abbey, 1999.  All rights reserved by both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Windberg Abbey, Order of Canons Regular of Prémontré.