Monasticon Praemonstratense

Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis
Tomus Primus / Volume 2
Norbert Backmund, O. Praem. Auctore
Ecclesiae Windbergensis in Bavaria Canonico
Staubing, 1952

CIRCARIA SCOTIAE
[Siglum huic circaria: SCO]

ELENCHUS MATERIAE:

Praefatio
Fontes
Litteratura
Visitatores
Domi:
Dryburgh
Fearn
Holywood
Soulseat
Tongland
Whithorn
Praetermissa
Notae

PRAEFATIO:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Ordo noster ingressus est regnum Scotiae nequaquam anno 1125 per fundatonem abbatiae de "Kalcou", id est Kelso, ut asserit annalista noster Hugo [SCO-01], sed versus annum 1150 vel paulo post. Quaenam fundatio reapse sit prior, Soulseat vel Dryburgh, non est certum.  Relationem sat incertam de fundatione Viridis Stagni, quae videtur deberi, ut postmodum illa Candidae Casae, Fergo domino de Galloway, vide infra suo loco.  Censemus tamen traditionem Ordinis, supponentem Viride Stagnum fuisse filiam Praemonstrati et ante abbatiam Dryburgensem fundatum, esse probabilem.  Dein fundatae sunt in fine saeculi XII et ineunte saeculo sequenti, in extremo meridie regni, tres aliae domus: Holywood, celebris Candida Casa, et Tongeland.  Ultima autem fundatio in Scotia, Fearn, in extremo aquilone longe ab aliis canoniis distans, coepta esse videtur circa annum 1220.

Huius Circariae origines tenebris sunt obvolutae.  Catalogi SLV expresse eam quidem adducunt, sed complectitur apud illos praeter Ferniam tantum aliqua monasteria Hibernica, quibus scriptores catalogorum, geographiae prorsus ignari, alia, in Polonia et in Gallia sita adiunxerunt.  Quae omnia expresse referimus infra sub Praetermissis.   Notandum est, tam tamquam "Scocia".  Videtur ergo haec Circaria constitisse Fernia sola, et monasteriis Hiberniae.  Qua unio insolita ultra mare, et haesitatio Fernensium, se aggregandi canoniis Scotiae meridionalis, sic sunt explicandae: Fearn erat linguae et culturae celticae, dum illae concordarent Anglis quoad multa.   Haud mirum ergo, quod abbatiae austri ab initio pertinuerint ad Circariam Angliae Borealis, et quod Fernia magis inclinaverit ad Hibernos congeniales, quam ad matrem suam Whithorn, quae illi, apparenter propter hoc, plenam libertatem usque ad medium saeculum XIV concedere noluit.  Evidens est enim, Ordinem nostrum in Scotia pariter ac in Hibernia, in manibus reformatorum et principum, fuisse instrumentum habile ad inducendum Celtas, ut ritum ordinemque romanum assumerent; et quia haec "romanizatio" peracta est per Anglo-normannos, ortae sunt ex hoc dissidentiae nationales.

Cum anno 1290 erecta esset propria Circaria Hiberniae, Circaria Scotiae disparet, remansitque sola Fernia in catalogis tunc redactis (WHTA), et quidem sub titulo: "in provincia Sti. Andreae".  Bis in hisce catalogis occurrit: altera vice enim modo vix allato, altera vero inserta tamquam "Nova Ferina"  inter canonias Circariae Angliae Borealis.  Catalogus P habet idem, sed semel coniungit Ferniam cum monasteriis Circariae Slaviae in phantastica illa "Circariam Sti. AAndreane et Sclavonie", quod monstrum absque critica transsumpsit annalista noster Hugo.   Duplex insertio Ferniae innuit, eam ab una Circaria ad aliam fuisse translatam, ut in "Conspectu praevio" primi voluminis probavimus.  Quaeritur, utrum a seiunctione monasteriorum Hiberniae (in fine saeculi XIII) usque ad aggregationem Ferniae ad Circariam Angliae Borealis (probabiliter maturo saeculo XIV) illa canonia fuerit absque ullo ligamine circariali, an sola formaverit propriam circariam, forte "Sti. Andreae" nuncupatam? In fidem solius catalogi P, qui tamquam copia recentior manuscripti saeculi XIV haud nimii est valoris, hoc asserere non audemus. Sed "provincia" illa Sti. Andreae, de qua loquuntur manuscripta originalia, grande manet enigma. Vox "provincia" enim in nostris catalogis generatim non est synonymum pro "circaria", sed stat pro metropoli, ad quem spectat dioecesis, in qua aliquod monasterium erat situm [SCO-02]. Atqui metropolis scotica, St. Andrews, anno demum 1472 hac dignitate est aucta, et catalogi nostri redacti sunt longe prius. Ergo "provincia Sti. Andreae" aut est designatio mere geographica pro regno Scotiae, quod habet illum apostolum in patronum, aut revera talis circaria extitit. Haud insolitum est enim, aliquam abbatiam solitarie sitam formare propriam circariam, quia et Circaria Livoniae una sola canonia constitit. Vix est credibile, hanc "Circariam Sti. Andreae", si umquam extitit, nomen suum habuisse a dioecesi eiusdem nominis, longe a Fernia distante. Dryburgh, quae sola in illa est sita, in antiquissimis catalogis adnumeratur monasteriis "in regno Angliae sitis", reliquae canoniae in austro Scotiae inscribuntur "in Galoadia".


Haec monasteria Scotiae meridionalis iam saeculo XII arcte erant connexa abbatiis Angliae. Anno 1192/93 abbas Dryburghensis interest capitulo nationali Circariarum Angliae, celebrato in Newhouse, praesidente abbate Licquensi [SCO-03].  Anno 1284 abbas de Newhouse peragit visitationem abbatiarum Scotiae [SCO-04].  Post aggregationem Ferniae ad Anglium Borealem, nulla extitit alia circaria in regno Scotiae.  Tamen in decursu saeculi XIV, bello cum Anglis continuo furente, commercium abbatiarum Scotiae cum Anglis factum est irregulare, et postremo cessavit omnino.  Num ligamen circariae, quo illis erant coniunctae, umquam de jure fuerit disruptum, et quando, cum certitudine dici nequit.  Anno 1374 rex Angliae prohibuit abbati Alnwicensi, quominus visitationem per abbatem Viridis Stagni, ab abbate Generali ad hoc explicite deputati, toleraret [SCO-05].  Anno 1414 visitatio omnium canoniarum Ordinis in Anglia, Wallia et Scotia, quadriennio ante a Summp Pontifice abbati Welbecensi imposita [SCO-06], in Scotia perficienda est non per abbatem quendam Anglum, sed per duo abbates Scotos, Dryburgensem scilicet et Sacriboscensem [SCO-07].  Anno 1466 David Rallston, prior Dryburgensis, fit visitator Ordinis in Scotia ad decennium [SCO-08].  Hoc tempore separatio de facto, forte etiam de jure, iam diu erat peracta inter Circarias Scotiae et Angliae.  Acta enim Capitulorum Generalium ab anno 1498 semper loquuntur de "Circaria Scotiae" tamquam sui juris [SCO-09].  Possumus supponere, abbates Scotiae propter distantiam eorum iisdem dispensationibus esse gavisos quoad aditum Capituli Generalis, ac abbates Scandinaviae, Livoniae, etc.  A saeculo XIV relationes cum Praemonstrato diminuerunt, et postremo de facto cessverunt omnino.  Abbates, ut in hoc tempore de more, omnia quae spectabant de jure ad competentiam Capituli Generalis, postulaverunt a Curia Romana, quae omnes dispensationes et privilegia facile concessit, et a qua nulla molesta visitatio erat metuenda.

Ineunte saeculo XVI, Capitulum Generale etiam in hac Circaria reformationem studuit imponere, et eius abbates ad solutionem talliarum, tam diu obsoletam, revocare.   Capitulo Generali anni 1505, in quo de novis statutis et de reformatione peragenda tractabatur, interfuit Quintinus abbas de Soulseat.  Praemonstratum semper Viride Stagnum habuit ut abbatiam antiquissimam et ideo primariam in Scotia, cuius ergo abbati et nunc hoc munus visitationis commisit, reliquos abbates Circariae declarans contumaces, quia etsi convocati, non comparuerant, nec sufficienter se excusaverant [SCO-10]

Sed tunc statim exorta est discussio de primatu in Circaria tenendo.  Prior Candidae Casae, unicus praelatus infulatus in Circaria, praesul unius ex ditissimis coenobiis regni, aegre tulit abbatem cuiusdam monasterii parvi et depauperati se praecedere.  Anno 1506 Capitulum Generale "annuit concordiam factam inter abbatem Quintinum Sedis Animarum, et fratrem Henricum priorem Candidae Casae, videlicet quod amodo ipse prior usque ad revocationem Capituli Generalis sit visitator Circariae Scotiae, cum authoritate substituendi praedictum abbatem Quintinum [SCO-11].  Anno sequenti Jacobus rex Scotiae scribit Abbati Generali: "Henricus prior Candidae Casae extorserat litteras a nobis, quibus suam domum apud Vestram Reverentiam commendaremus, ut primatum teneret in ordine intra regnum Scotiae, quem abbas de Soulseat, licet longe inferior, tunc obtinuerat.  Nos autem omnia ad prudentiam archiepiscopi Sti. Andreae detulimus, qui nec Candidam Casam, nec Soulseat, sed Dryburgh primatum tenere praetendit..."[SCO-12]  Nihilominus compromissum supradictum inter praesules Candidae Casae et Viridis Stagni mansit in vigore usque ad annum 1523.  Tunc Capitulum Generale visitatorem nominavit abbatem Sacri Nemoris, quia iste tenaciter separationi ab Ordine a praelatis Circariae intentae restiterat [SCO-13].  Quae machinatio praelatorum videtur fuisse attentata paulo post separationem Anglorum ab Ordine (1512), quia anno 1514 una voce inculpaverunt apud Capitulum Generale dictum Sacri Nemoris abbatem de criminibus diversis [SCO-14].  Quae omnia fuisse calumniae ex animositate ortae, ex eo patet, quod Capitulum inquisitione peracta, illum videtur invenisse incolumem et omni fide dignum.  Anno 1532, David Vaus, abbas Viridis Stagni, nominatus est Visitator a Capitulo Generali.  Reformationem circariae tunc nondum vel partim tantum fuisse peractam, apparet ex supplicatione abbatis David, qua petit et accipit ab ipso rege adiutorium in hoc opere exsequendo, timebat enim oppositionem coabbatum [SCO-15].

Anno 1534 Acta Capituli ultima vice memorant monasteria Scotiae.  Studia et scientiae in scoticis abbatis magis videntur floruisse quam in anglis.  Gloriantur enim nonullis viris hac in re illustribus:  Adam Scotus, et alii, forte etiam Strode et Joannes de Sacrobosco.  De scholis vero et academiis in canoniis constitutis, de quibus, aliquomodo exaggerans solus refert Depsterus, nil constat certi.  In Scotia, ubi canonici regulares tantum, non autem monachi administraverunt ecclesias, etiam Ordo noster curam animarum exercuit in parochiis incorporatis.  Sed factum est hoc irregulariter, praesertim saeculis XV et XVI, quia tunc Curia Romana provisionem omnium beneficiorum sibi reservans, ea promiscue etiam aliis sacerdotibus commisit.  Accidit verbi gratia, quod Dominicanus quidam, cui data erat parochia ad Candidam Casam spectans, et "a canonicis Ord. Praem. administrari solita", iussu Curiae in Ordinem nostrum esset recipiendus [SCO-16].

Systema commendarum in Scotia omnino aliter ac in aliis regnis se evolvit.   Ad annum usque circiter 1400 abbatiae gaudebant iure liberae electionis, ut oportebat secundum statuta Ordinis.  Ab hoc autem tempore Curia Romana sese immiscuit in electionibus abbatum, omnes provisiones sibi reservans.  Pro dolor, pluries ad hoc munus non vocavit regulares ex Ordine, sed viros Ordini alienos, episcopos iam pluribus beneficiis provisos, immo extraneo.  Parili ratione ac in Hibernia, pluries Curia statuit hos "abbates" designatos in Ordinem esse recipiendos.  Ita recepit Andreas Lidderdale, sacerdos saecularis, abbatiam Dryburgensem anno 1482 pro tribus mensibus "tamquam in commendam, donec emitteret professionem" [SCO-17] - subintellige: ut hoc tempore elapso, posset haberi ut abbas regularis.  Patet praxim huiusmodi regulari disciplinae fuisse valde nocivam.

Haud mirum ergo, clerum Scoticum,ipsumque regem talia aegre tulisse.  Ideo anno 1487, rex privilegium praesentandi a Curia postulavit et etiam obtinuit [SCO-18].   Abhinc viguit commenda regia, quod systema in Scotia erat longe mitius, et minus odiosum, quam verbi gratia in Gallia vel in Italia.  Abbates commendatarii generatim videntur fuisse recepti in Ordinem [SCO-19], et erant residentes.  Separatio mensarum in Scotia iam invenitur saeculo XIV.  Peculium, hic "portio" appellatum, erat comune.

Ab anno 1513 circiter res regni coeperunt dilabi, ac cum eis et abbatiae.   Substiterunt tamen diutius quam abbatiae Angliae.  Anno 1560 quidem abolita est catholica religio in Scotia, sed monasteria non sunt suppressa.  Prohitiba est tamen admissio novitiorum, cessavit plus minusve vita regularis, poenis coerciti sunt illi religiosi, qui aperte novationibus restiterunt [SCO-20].  Multi canonici transierunt ad Protestantes, tamquam ministri uxorati novae fidei quiete praebendis suis ex bonis monasteriii usque ad obitum gaudentes.  Paulatim tantum communitates sunt exstinctae, immo anno 1585 invenimus adhuc superiores domuum, vel abbates commendatarios, qui "de consensu conventus" diplomata signant, vel de bonis monasterii disponunt.  Anno 1587, defunctis ultimis religiosis, illa adjudicantur coronae, et subsistente corpore juridico monasterii, constituta sunt commendae haereditariae in familiis, vel episcoporum protestantium.  Labente vero saeculo XVII, hoc ultimum residuum disparuit.

Ecclesia presbyteriana Scotiae postmodum vera rabie insaeviit in omnia, quae veterem ecclesiam in mentem posset revocare, et ideo archivalia fere omnia perierunt.   De tribus abbatiis Soulseat, Holywood, et Tongland fere nihil nobis est relatum.   Maior pars aedium disparuit.  Supersunt tantum pulchrae ruinae in Dryburgh, ecclesia mutilata in Fearn, modica ruina in Whithorn, et parum quid in Tongland.

Historia monastica in Scotia est ager inexaratus.  Deficiente autem documentatione, perpauca tantum exarari possunt, praesertim quoad saecula XII/XIV.   Post reformationem, Ordo in hoc regnum non est reversus.  Circa annum 1745, William Grant, natione Scotus, et canonicus alicuius abbatiae Praemonstratensis in continente sitae, per multos annos missioni inter catholicos in Strathavan, Banffshire, insudavit [SCO-21]

<<ELENCHUS MATERIAE>>


FONTES:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

J. ANDERSON, Calendar of the Lain Charters 854/1837 (quorum originalia sunt in Edinburgh, University Library) Edinbg. 1899

A.O. ANDERSON, Early Sources of Scottish History, 2 voll. ibidem 1922

A.I. CAMERON,  The Apostolic Camera and Scottish Benefices 1418/88 (Univ. of St. Andrews Publ.) Oxford 1934

G. DONALDSON, St. Andrews Formulare 1514/46, 2 vols. Edinbg. 1944 (Stair Soc.)

IDEM, Accounts of the Collectors of Thirds of Benefices 1561/72 (Publ. Scott. Hist. Soc. III, XLII) Edinbg. 1873

W. FRASER, The Book of Caerlaverock, Edinbg. 1873

W. GOODALL, Joannis de Fordun Scotichronicon, cum Supplementis et Continuatione Walteri Boweri, 2 vols. ibidem, 1789

E. R. LINDSAY / A. I. CAMERON, Calendar of Scottish Supplications to Rome 1418/22 (Publ. Scott. Hist. Soc. , XXIII) Edinbg. 1934.

J. STEVENSON, Documents illustrative of the History of Scotland 1286/1306, 2 voll. Edinbg. 1870 (de Ordine nostro I 129, II 59, 68, 70)

Th. THOMSON, Acts of the Parliament of Scotland, 12 vols folio, 2 voll. Index Edinbg. 1877 sq.

Acc. Treas.

Accounts of the Lord High Treasurer of Scotland (Late XVth Cent.), 11 vols. Edinbg. 1877.

C.S.P. Scotl.

Calendar of State Papers relating to Scotland 1547/1603, ed. J. BAIN, I 1547/63, Edinbg. 1898.

Chron. Melrose

Chronicle Melrose, edd. A.O. ANDERSON, M.J. ANDERSON et W.C. DICKINSON, London, 1936

Exch. R. Scotl.

Exchequer Rolls of Scotland (Rotuli Scaccarii Regum Scotorum) 23 vols., Edinbg. 1878/1908

Lib. Cart. St. Cruc.

Liber Cartarum Sancte Crucis, edd. Bannatyne Club, Edinbg. 1840

Lib. Melrose

Liber Sanctae Marie de Melrose, edd. idem, ibidem 1837

RMS

Registrum Magni Sigilli Regum Scotorum, voll. I-VI (1306-1609) Edinbg. 1882 sq.

RSS

Registrum Secreti Sigilli Regum Scotorum, 3 voll. ibid. 1908-36

A. THEINER, Vetera Monumenta Hibernorum et Scotorum historiam illustrantia, Romae 1864

Cal. Chart.

Calendar of Charters and other Original Documents preserved in H. M. General Gegister House at Edinburgh, 9 vols. MS ibid.

Vat. Transscr.

Vatican Transcripts, 3 voll. -- item 1 vol. Petitiones, 1437-65, item 2 voll. Dispensationes. (MS General Reg. House Edinburgh).

CASSILLIS

Cassillis Papers (Regesta MS ibidem) et alia archiva familiarum nobilium, ut Buccleuch, Caerlaverock, Maxwells of Annandale et aliorum, quae partim tantum sunt publicata.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


LITTERATURA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

N. BACKMUND, O. Praem., The Premonstratensian Order in Scotland, in: Innes Review, 1952

G. CHALMERS, Caledonia, or an Historical & Topographical Account of North Britain, 2a ed., 7 vols. Paisley 1887/1902, Index ibid. 1902.

T. DEMPSTER, Historia Ecclesiastica Gentis Scotorum Libris XIX, Bononiae 1627, 2a ed., Opera D. IRVING, 2 vols. Edinburgh 1829.

J.F.S. GORDON, Ecclesiastical Chronicle for Scotland, 4 vols, III: Monasticon Scotiae, Glasgow 1867.

F. GROOME, Ordnance Gazetteer of Scotland. A Survey of Scottish Topography, 3 vols., London, 1893

R. KEITH, An Historical Catalogue . . . also an Account of all the Religious Houses, the were in Scotland at the Time of Reformation.  Edinburgh, 1824.

D. MAC GIBBON / T. ROSS, Ecclesiastical Architecture of Scotland,  3 voll., Edinburgh, 1896.

P.H. MAC KERLIE, History of the Lands and their Owners in Galloway, 5 vols., Edinburgh 1870/79.

H. MAXWELL, History of Dumfries and Galloway, Edinburgh, 1896

A. MITCHELL, A Contribution to the Bibliography of Scottish Topography, 2 voll., Edinburgh, 1917

J. SLEZER, Theatrum Scotiae, London, 1693.

A. SYMSON, A Large Description of Galloway, 1684, 2a ed. Edinburgh, 1823.

Ch. S. TERRY, A Catalogue of the Publications of Scottish Historical and Kindred Clubs and Societies, Glasgow, 1969.

W. B. TURNBULL, Fragmenta Scoto-Monastica, Edinburgh, 1842.

M.E.C. WALCOTT, Scotimonasticon.  The Ancient Church of Scotland, London, 1874.

R. Com. Hist. Mon.

Royal Commission of Historical Monuments.  An Inventory.   London

Innes Rev.

The Innes Review, Glasgow

Proc. Soc. Ant. Scot.

Proceedings of the Society of Antiquaries of Scotland

T.DumfrGall

Transactions of the Dumfriesshire and Galloway History and Antiquarian Society, Dumfries 18 . . . sq.

Trans. Scott. Eccl. Soc.

Proceedings of the Scottish Ecclesiological Society. Edinburgh

NONDUM PUBLICATUM:

G. HUTTON, Collection of the Shires.  Monasticon Scotiae. 13 vols. MS National Library, Edinburgh

Confer apud Circaria Angliae:

Omnes fere publicationes P.R.O., praesertim P.L., Brewer Lett. Henry VIII, insuper Beck, Colvin, Cram, Dugdale, CAP, Grose, HMCR, Geudens, Hall, Ker, Kirkfleet, Nichols, Reg. Archb. York, Val. Eccl.

 


VISITATORES CIRCARIAE SCOTIAE SAEC. XVI:  

(Acta Cap. Gen. Laon)

<<ELENCHUS MATERIAE>>

Deinceps nominaliter Abbas Generalis, vel Prior Collegii Parisiensis, vel alius praelatus gallicus titulum huius muneris gessit, munus tamen numquam exercuit.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

 

NOMEN:

DRYBURGH  <<ELENCHUS MATERIAE>>

M.M.V., SS. Joannes Evangelista et Modanus [SCO-23]

ANTIQUITUS:

Drie--, Dri-, Dryburg, -Burgh, -Bure-, borch, -brughe, -bart.  In catalogis nostris antiquioribus occurrit sub voce Newnburgh, Neumburch, Novum Castrum (V et S), L habet: Neumburgh sive Driebure.

LOCUS:

Iuxta flumen Tweed, in parochia Mertoun, Berwickshire, Dioec. St. Andrews.   

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia percelebris.  Probabiliter erat ibi sanctuarium celticum, ubi Stus. Modanus dicitur abbas extitisse circa annum 520.  Anno 1150 ope Hugonis de Morville, baronis cuiusdam ex Northumbria, qui factus est constabularius regni Scotiae, dictum sanctuarium traditum est Praemonstratensibus ex Alnwick, qui de facto biennio tantum post novam fundationem ingressi sunt.  Filias genuit: Dieulacresse et Carrickfergus-Woodburn in Hibernia.  Ecclesiae incorporatae et administratae: Lauder, Pencaitland, Sowerby, Borgue, Lanark, Lessuden, Maxtoun, Sembry, Vogrie, Kilrenny, Gullane, Channelkirk, Saltoun.  Quibus accedit Smailholm (Smalham), quae anno 1420 incorporatur mensae abbatiali cum jure administrationis per proprius canonicos [SCO-24].   Canonia saepius (1322, 1385, 1522, 1545), utpote in limitibus regni sita, bellis multa patiens, demum destructa et combusta est.  Iam saeculo XII floruit ibi Adam Scotus, saeculo XIV vero, Radolphus Strode (?) et Patricius quidam, poetae notissimi.   Parthenon opulentus O. Cist. in South Berwick propter collapsum anno 1390 cum omnibus pertinentiis datus est abbatiae Dryburgensi, similiter hospitale de Trefountain anno 1436.  Redditus annui canoniae erant 912 Librarum [SCO-25].  Ad tempus ibi vixerunt 50 religiosi.  Anno 1584 adhuc duo erant in vivis.  Familia Erskine, quae possedit commendam annis 1541-1700, adhuc saeculo XVII in claustro habitabat.   Ruinae perpulchrae, in quibus sepultus est famosus scriptor Walter Scot, anno 1918 35000 Libris a gubernio sunt emptae tamquam monumentum nationale.  Supererat capitulum integrum (saec. XII), et maior pars ecclesiae et aedium claustralium.

ARCHIVALIA:

FONTES ET LITERATURA:

De Ada Scoto, cf.:

SERIES ABBATUM: (si fontem non adducimus, ex GORDON vel RICHARDSON/WOOD)

Thomas Erskine, 1541-1547 [SCO-34]
John Erskine, 1547-1556
David Erskine, 1556-1608

Inseri nequit: Valentinus (saec. XIII) Ob. Praem. I 25. VI

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

FEARN   <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Ninianus

ANTIQUITUS:

Fearne, Fern, Feryn, Ferina, Fernia, Farne, West Fern, Noveferne, -fferne, Nova Fernia, -Verina, -Ferina, -Farina

LOCUS:

Prope Sandwick in comitatu et dioecesi de Ross.  Vitetur confusio cum canonia Ferns O.S.A. (Co. Wexford, Hibernia)  De aggregatione scrotina ad circariam vide supra in praefatione [SCO-35]

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia fundata est annis 1220-27, prope Edderton, juxta Dornoch Firth [SCO-36], a Farquhard Macintaggart primo comite de Ross, cuius familia in posterum advocatiam exercuit.  Filia de Whithorn, a qua initio dependebat, ita ut priores Candidae Casae usque ad annum 1350, de gremio suo nominaverint abbates Fernenses.  Canonia Fearn unica fuit Ordini nostri in Scotia, quae mere celticum characterem potius habuit quam angloscoticum, et exinde nonnisi ero et valde cunctanter religuis canoniis in austro sitis se adiungere voluit.  Factum, quod priores Candidae Casae tam diu nominationem abbatum Fernensium sibi vindicaverunt, pariter videtur innuere, patres Circariae omnia fecisse, ut hos Gaelos recalcitrantes ad sermonem oresque suos traherent.

Ferocitate clani vicini coactus, conventus residentiam versus annum 1238 in alium locum transtulit, 15 leucis distantem (Kill of Fearn, prope Cromarty versus aquilonem), ubi inter annos 1261 et 64 definitive sedes collocavit.  Inde nomen "New Fearn, Nova Ferina".  Primus abbas, Malcolm de Galloway, a populo habebatur ut sanctus.   Aedibus primitus ex luto constructis ab anno 1338 lapidea sunt substitutae.   Quo anno, septem fratres regnum peragrarunt, mendicantes in hunc finem.   Canonia, quae videtur enituisse generatim bona disciplina, pluries habuit abbates strenuos et zelosos.  Ecclesiae incorporatae: Tarbart, Tarradale?  Redditus annui fuerunt modici: 165-67 Libr. scot.  Abbas Finlay II. Mc Faed, saeculo XV comparavit organa, suppellectilia et pulchra ornamenta ecclesiae ex Flandria.

Brevi ante annum 1490, non obstante Thoma abbate regulari optime moderante, Episcopus de Caithness per bullam subreptitiam abbatiam obtinuit in commendam.   Thomae fuit recedendum in curiam quandam abbatiae, nomine Mid Geanies, ubi anno 1516 obiit.  Exinde Fearn erat in commenda, sed nonnulli commendatarii fuerunt veri benefactores eius, reformatores cum ad extra tum ad intra.  Anno 1557 dormitorium combustum est.  Biennio post, signant 5 conventuales, anno 1578 adhuc unus.   Anno 1597 bona eius versa sunt in dominium saeculare, vulgo "Barony of Geanies", quod traditum est anno 1617, episcopis protestanticis de Ross.   Ecclesia exinde inserviit, ut parochialis, eidem confessioni.  Anno 1742, fornices eius corruerunt; anno 1772 vero media pars est restaurata, et adeo mutilata inservit ecclesiastico usui usque in hodiernum diem.  Capellae laterales sunt in ruinis, de aedibus claustralibus nihil superest.

ARCHIVALIA:

FONTES ET LITTERATURA:

SERIES ABBATUM:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

HOLYWOOD  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Sta. Crux (et Stus. Congall?)

ANTIQUITUS:

Gaelice: Dair Congall, id est queretum Congalli, Dercongal, Derchungale, Darnounguille, Dawonguill, Retingal, Haly-, Holy-, Haliwode, -wod, -woid, Holy Bush, Saint Boyse.

LOCUS:

Prope Dumfries, versus aquiloneni, Dumfrriesshire, Dioc. Galloway, saepius etiam attribuitur Glasguensi.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia.  In loco vetusti sanctuarii druidici, ubi vixit circa annum 1013 eremita quidam nomine Congall, ante annum 1225 (1180?) collocati sunt Praemonstratenses ex Soulseat.  De fundatore nihil certi potest dici.  Erronea opinio habet, ibidem iam fuisse abbatem anno 1154 [SCO-40].  Ecclesiae incorporatae et pluries administratae:  Holywood, Dunscore, Kirkconnell, Penpont, Tynron.  Joannem de Sacrobosco, celebrem illum mathematicum saeculi XIII, fuisse professum huius abbatiae, non est certum [SCO-41].  Saeculo XIV Edwardus Bruce, frater regis Roberti, fundavit juxta abgbatiam hospitale cum capella, amplis proventibus dotatum.  Dum Scotiae abbates, circa annum 1512, separationem sunt machinati a capite Ordinis, solus abbas Sacri Nemoris ab unitate non potuit avelli, ideo anno 1523 Vicarius Generalis et reformator Circariae ab illo est institutus [SCO-42].  Valor redituum annuo 1544: 700 Libr. Scot. Anno 1562 signant 5 canonici cum Suppriore, cui hoc eodem anno parochia quaedam saecularis committitur.  Chorus ecclesiae abbatialis, quae in crucis forma fuerat constructa, deinde factus est templum parochiale protestantium, usquedum anno 1779 ex eius, et monasterii residuis lapidibus nova ecclesia construeretur.  Nil superest de antiqua canonia nisi duae campanae, in turri dictae ecclesiae pedantes.

 ARCHIVALIA:

FONTES ET LITERATURA:

SERIES ABBATUM (Nisi alius fons addicitur, secundum AITKEN et HAMILTON):

Inseri nequit:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

SOULSEAT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Joannes Evangelista

ANTIQUITUS:

Sal-, Saul-, Saule-, Sawl-, Soulsait, -syde, -seid, -sait, -sett, -sete, -saitt, -siete, Saulissait, -sete, -seat, Saulesait.  Green Loch, Viride Stagnum.  Sedes Animarum, Sedes Sauli.

LOCUS:

Amoene sita in peninsula a lacu Soulseat Loch formata, in parochia Inch. prope Stranraer, Wigtownshire, Dioc. Galloway.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia modica et exigua, cuius origo aliquatenus tenebris est obvoluta.   Vita Sti. Malachiae praetendit, hunc sanctum ibidem paulo ante annum 1148 collocavisse Cistercienses ex Hibernia, quod aliunde probari nequit [SCO-54].  Forte ibi fuerat antiquum sanctuarium celticum, cui implantavit Praemonstratenses ex ipso archicoenobio Lord Fergus de Galloway [SCO-55], inter annos 1148 et 52.  Quod factum esse iam ante fundationem abbatiae Dryburghensis (1150/52), vel ex eo elucet, quod Capitulum Generale Viridi Stagno, licet longe minutius illa opulenta abbatia, semper concessit primatum in Circaria, quod concedi solebat tantum abbatis primum fundatis.   Quod si non fuisset certum quoad Soulseat, potens Dryburgh, secunda in aetate, nihil omissiset, ut hunc primatum sibi vindicaret.  Abbatia, quae habebatur ut filia Praemonstrati, magnas partes habuit in regimine Circariae; exercuit dominium civile in baronias Soulseat et Drummaston, genuitque filias Whithorn et Holywood.  Praeter parochiam loci, et alia in Kirkmaiden in the Rhinns eidem incorporatur anno 1393, quia "redditus canoniae adeo tenues existebant, quod ipsi abbas et conventus ex eis nequibant commode sustentari, et quia monasterium propter guerras multiplices erat deformatum et collapsum". [SOC-56]  Anno 1505 rex Scotiae Quintinum abbattem misit ad Capitulum Generale Ordinis oratorem, qui reformationem monasteriorum regni urgeret.  Proposito annuens Capitulum visitatorem eum instituit [SCO-57].  Valor redituum anno 1562: 343-13 Lib. Scot. Anno 1568, conventus iuramento se constrinxit ad iura Mariae reginae tuenda.   Abbas John Johnston, etsi attritus et persecutus usque ad mortem, per totam vitam fidei catholicae mansit fidelis.  Domini de Kennedy nonnisi per inhumana tormenta traditionem bonorum monasterii illi extorquere potuerunt, quod tamen Joannes statim revocavit.  Exinde erat commenda haereditaria istius familiae nobilis.  Abbatia Viridi Stagni, quae ut corpus juridicum nonnisi anno 1630 est suppressa, cum omnibus bonis et juribus suis, cum infula (quam numquam habuit), quasi "in effigie" tradita est abbatiae Hambornensi in Germania a Capitulo Generali anni 1673

In fine saeculi XVII in Soulseat adhuc videbantur ruinae.  Hodie nihil superest nisi fundamenta, quae bene discerni possunt, et quorum excavatio a reiperitis intenditur.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

TONGLAND  <<ELENCHUS MATERIAE>>

(Patronus ignotus est)

ANTIQUITUS:

LOCUS:

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia, fundata probabiliter ab Alan Lord of Galloway, et quidem ut refert catalogus N2, anno 1218 [SCO-68].  Filia de Cockersand.  Adhuc anno 1235 religiosi considerati sunt tamquam extranei.  In insurrectione enim quadam contra dominos extraneos, etiam illi hoc anno a populo insultationibus sunt affecti.   Ecclesiae incorporatae et partim ad tempus administrate: Senwick, Leswalt (1410), Sannat (1410) Balnacross, Minnigaff, Kirkandrews, Stenagar, Tongland.  Quidam abbates, ut Caducan, Nicolaus Gordon, et James Herries, asserente Dempstero, excellebant tamquam scriptores.  Valor redituum in fine: 206 Libr. Scot.  Abbas James Herries monasterium post longam ruinam collapsum penituss instauravit [SCO-69].   Annis 1503-08 ibi erat commendatarius Italus quidam impostor et alchimista, qui etiam volare tentavit, sed frustra. Anno 1510, canonia episcopatui de Galloway est incorporata, sed ad personam tantum, anno 1525 enim iterum apparet abbas regularis.   Anno vero 1536, post longas lites, in perpetuum sedi illi iam erat adnexa.   Perstitit tamen conventus, nam anno 1557 signant praeter suppriorem 11 canonici.   Bona abbatiae, annis 1587-1605 sub commenda, annis 1605-41 iterum sedi Galloadiensi sunt adnexa; item usque ad annum 1689, postquam ad breve tempus spectaverint ad Universitatem Glasguensem.

Anno 1740 adhuc ibi videbantur turris, 4 comumnae cum arcubus, et extensae ruinae monasterii.  Hodie ecclesia parochialis protestantium continet quasdam partes antiquae ecclesiae, inter alia pulchram portam romanicam.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM:

Sequuntur episcopi Candidae Casae:

Commendatarius de Tongland tantum: William Melville 1588--

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

WHITHORN  <<ELENCHUS MATERIAE>>

SS. Martini et Niniani

ANTIQUITUS:

Candida Casa, Leucophia, With-, Hwith-, Whiteh-, Whyth-, Hwit-, Quhith-, Qwhith-, Quhit-, Qwyth-Qwhethorn, -orne, -erne, -irn, -yrne, Wikterna, Quhittern, -erne, Galloway, Galweia.

LOCUS:

Hodie est parvus vicus juxta mare.  Wigtownshire.

FUNDATIO / HISTORIA:

Sedes ecclesiae cathedralis dioecesis de Galloway.  Fundata est saeculo quarto a Sto. Niniano episcopo, tamquam incumabula fidei totius regni.  Saeculo XII formaliter est erecta.  Fergus Dominus de Galloway, qui iam fundaverat canoniam Soulseat, inter annos 1154 et 61 Capitulum regulare adiunxit huic ecclesiae cathedrali [SCO-79].  Hi canonici primo fuerunt Ord. Sti. Augustini, sed ope Christiani episcopi postea transierunt ad Praemonstratenses, vel, quod est minus probabile, nostro Ordine sunt substituti.  Quod videtur esse factum anno 1177 [SCO-80].  Subdita est nova canonia paternitati Viridis Stagni non longe distantis.  Filiam genuit Whithorn in Fearn, quae ad annum usque 1350 plus minusve ab ea dependebat.  Constitutio eius non fuit ad instar ecclesiarum, quas habuit Ordo in Germania, sed potius ad normam ecclesia Burgilaviensis in Dania [SCO-81].  Duobus exceptis, nullus episcopus ex Ordine prodiit.  Capitulum regebatur a priore, qui ab anno 1450 erat infulatus, ut unicus praelatus Ordinis in insulis Brittanicis [SCO-82].  Priores, qui licet magni habiti fuerint in regno, tamen cum suo capitulo exiguam tantum partem videntur habuisse in administratione dioecesis.  Originarie capitulum ius eligendi episcopum non habuit, anno vero 1235 prima vice tale ius reclamavit, et pluries exercere potuit ad annum usque 1359, a quo tempore episcopi a Summo Pontifice sunt nominati.  Fere semper capitulum contendebat cum episcopis.  Anno 1408, episcopus impetravit, ut capitulum ad aedificandam et ampliandam ecclesiam cathedralem, immo ad erectionem domus episcopalis deberet contribuere [SCO-83].  Canonia Whithorn erat unum ex ditissimis et praestantissimis monasteriis totius regni, fuitque florentissima usque in finem.   Ideo priores eius saeculo XVI ineunte primatum sibi vindicaverunt in circaria.   Valor redituum in fine: 1159-3 Libr. Scot. Possedit ecclesias incorporatas: Borgue (pertinuerat primitus ad Dryburgh, ante an. 1473 transiit ad Whithorn), Clayshant 1428, Cruggleton 1428, Gelston 1325, Glasserton 1473, Kilcolmkill ante 1325, Kirkandrews 1503, Kirkdale 1508, Kirkinner 1306, Kirkmaiden in Fairnes 1559, Kirkmichael, Sorbie (antiquitus ad Dryburgh), Toskertoun, Whithorn, Wigtown (ante 1325), et complures ecclesias in insula Man.  Nonnullas harum ecclesiarum administravit religiosis suis.  Status personalis: 1235: 19 can., 1 diac., 1 acolyte.  1408: 12 claustrales canonici, 1536: 18 canonici.  Propter reliquias Sti. Niniani, ad hanc ecclesiam cathedralem semper viguit permagnus concursus undique eo peregrinantium, quod sanctuarium praesertim regibus erat carum.  Versus finem saeculi XVI communitas paulatim est exstincta. Annis 1606-88, episcopi protestantici loci haburerunt usumfructum bonorum. Ecclesia, quae fuerat valde extensa, partim superest in ruinis. Nuper excavationes sunt factae. De monasterio nihil subsistit. 

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES PRIORUM (nisi aliter notatur, sec. DONALDSON, The Bishops and Priors):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


PRAETERMISSA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

"Circaria Scocie" in catalogis SLV est magna, sed nullam continet monasterium scoticum nisi Ferniam.  Reliqua quae afferunt hi elenchi, de facto spectant ad Hiberniam:

Gratfex (Gracfexgos, Grafergos; Carricfergus, Woodburn)
Galmemnal (Ballineval, Bailé Mor)
Chelmemenach (Cill na Manach)

cum quibus saeculo XIII, Fernia formasse videtur unam circariam, "Scocie" nuncupatam; vel sita sunt in Gasconia (Ibelma - Huveaune), vel in Polonia [SCO-091]:

Strebna - Strzelno
Sancta Maria - Plock
Werincia - Zwierzyniec
Calis et Oleboch - ?

Qui errores omnes reproducuntur ab HUGO, WAEFELGEM, COTTINEAU et aliis.  De Quibusdam aliis canoniis, ex confusione Lairuelii et Hugo ortis, respective Ordini nostro adscriptis, breviter loquemur hic infra.

CALLAT

In dioec. Galloway, ut asserit Lairuelz 333, quem sequuntur HUGO I 433, et alii.   Revera idem esse puto ac Tallacht - Tal-y-Llychau (Circ. Angliae Meridianae), quae usque ad finem saec. XIII ad nullam circariam pertinuit.

KALCOW BMV

Kalcho, Kalcou, Kelchou. Pariter in dioec. Galloway.  Secundum HUGO II 189, hoc monasterium fuit fundatum anno 1125 a David Rege.  Ex fontibus vero indigenis apparet hanc domum semper regulam Sti. Benedicti esse secutam.  Revera Kelso nomen eius fuit, situm est non longe a Dryburgh in dooc. Sti. Andreae.  Falsa proferunt WAEFELGHEM 260, GOOVAERTS I 418, IV 304, vera autem COTTINEAU 1509, GORDON etc.

NOVUM CASTRUM

(HUGO II 389) idem est ac Dryburgh, quod Lairuelio p. 389 iam fuerat notum. 

NOVA SCRINIA

(HUGO II 389) sicut Nova Verina, ibidem, idem sunt ac Fearn.

ST. ANDREWS

(HUGO, I, 171, WAEFELGHEM 216) sequentes LAIRUELZ 333 adscribunt hanc canoniam Ordini nostro.  Revera fuit capitulum cathedrale adnexum Ordini Canonicorum O.S.A.


NOTAE:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

[SCO-01] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Quae fundatio facta est pro monachis O.S.B., vide infra sub "Praetermissis".

[SCO-02] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Confer Baile Mor, in Circ. Hiberniae, Dioc. Meath, quod designatur a catalogis nostris ut situm in "Provincia Almacana", id est Armagh.

[SCO-03] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Liber S.M. de Dryburgh, p. 72

[SCO-04] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Cal. Pat. Rolls 1281-92, p. 119

[SCO-05] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Cal Close R., Edw. III V 32-33, 151

[SCO-06] -- <<BACK TO THE TEXT>>

P.L. VI 76

[SCO-07] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Vat. Transscr. II 67

[SCO-08] -- <<BACK TO THE TEXT>>

CAP nr. 145.  Quod munus adeptus est per simoniam.

[SCO-09] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Iure igitur merito hanc circariam, utut de facto a saeculo XIV, de iure a saeculo XV independentem, inserimus ab Anglia Boreali segregatam.

[SCO-10] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Acta Cap. Laon p. 71 HUGO II 1120 eronee hunc abbatem nuncupat Eduardum.  In Act. Cap. Gen. adduntur sequentia: "Fiat clausula specialis, quod abbates et religiosi amodo non utantur rochetis, nec biretis nigris vel coloratis, gerantque habitum candidum et honestum secundum ritum primitivum institutionis nostrae, et ad hoc compellantur per censuras". -- Notandum est, etiam Circarias Angliae dereliquisse habitum ordinis, sed eum reassumpsisse iam post medium saeculum XV. (P.L. V 355)

[SCO-11] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Acta. Cap. Gen. Laon p. 79

[SCO-12] -- <<BACK TO THE TEXT>>

G. GAIRDNER, Letters and Papers Richard II and Henry VII, London 1863, II 246.

[SCO-13] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Sic habet HUGO II 717-18, exaltans laudes abbatis Jacobi.  Acta Cap. Gen. ut habentur Lauduni, ad annum 1523 tantum notant nominationem abbatis Sacri Nemoris in visitatorem, quod confirmatur usque ad annum 1531.  Non elucet, de quo ex tribus abbatibus, hoc anno 1523 Holywood gubernantibus hic agatur.  Si Hugo est credendum, agitur de abbate Welch, qui hoc ipso anno obiit, et ideo hoc suo munere - si umquam - nonnisi brevissime potuit fungi.

[SCO-14] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Acta Cap. Gen. Laon p. 144

[SCO-15] -- <<BACK TO THE TEXT>>

ibidem p. 274, et RSS II nr. 1349.  Abbas David eodem anno 1532 obiit (confer supra abbatem Welch!)

[SCO-16] -- <<BACK TO THE TEXT>>

P.L. XIII 324.  Idem accidit in Galway, vide infra apud Circ. Hiberniae.

[SCO-17] -- <<BACK TO THE TEXT>>

P.L. XIII 811.  Vide infra notam apud Dryburgh.  In Fearn vero paulo post Episcopus quidam obtinuit commendam a Curia per bullam subreptitiam, legitima electione regulari paulo ante facta.  Abbas regularis debuit cedere, et intrusus praevaluit in perniciem abbatiae.

[SCO-18] -- <<BACK TO THE TEXT>>

THOMSON, Acts II 183.  Cf. ad hoc R.K. HANNAY The Scottish Crown and the Papacy 1424-1560, Edinbg. 1931.

[SCO-19] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Ita adhuc anno 1539 rex praesentat pro vacante prioratu Candidae Casae Malcolmum Fleming, decanum in Dunblane, petes pro eo privilegium, ut nonnisi post biennium habitum Ordinis assumere debeat (BREWER Lett. Henry VIII vol. XIV p. 8).

[SCO-20] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Concilium Ecclesiae Presbyterianae in Kelso anno 1569 convocavit duos religiosos Dryburgenses: "Dene (Domnus, quod est titulus canonicis competens in Scotia) James Jamesoun, et Dene Mungo Wilsoun", propter persistentiamin fide catholica.  (Reg. Privy Council Scotl., 1st Ser. II 40).

[SCO-21] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Scottish Catholic Directory 1855. 

[SCO-22] -- {editores 1999: hoc opus non habet notitium 22}

[SCO-23] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Sigillum simul et stemma canoniae demonstrant abbatem quendam sanctum, qui nemo alius esse potest ac Stus. Modanus, qui ex hoc certe ut tertius patronus considerari potest. 

[SCO-24] -- <<BACK TO THE TEXT>>

LINDSAY / CAMERON Suppl. p. 197 Parochiae Sowerby (Sorbie) et Borgue postea transierunt ad canoniam Whithorn. (v. infra)

[SCO-25] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Notandum est, valorem redituum quam indicamus, referre tantum ad reditus pecuniarum, non vero naturalium.  Libra scotica longe minoris erat valoris quam anglica (Saec. XVI: 1:12) Cf. R. KEITH, History of the Affairs of the Church and State in Scotland, Spottiswoode Soc. III PP. 377 sq.

[SCO-26] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Adam Videtur fuisse potius abbas locumtenens, seu coadiutor pro infirmo Gerardo.   Cf. E.M. THOMPSON, A Fragment of a Witham Charterhouse Chronicle and Adam of Dryburgh, in Bull. John Rylands Libr. Manchester XVI, (1932) nr. 2, p. 6.

[SCO-27] -- <<BACK TO THE TEXT>>

W. FRASER, The Scotts of Buccleuch (Edinbg. 1878) II 412.

[SCO-28] -- <<BACK TO THE TEXT>>

STEVENSON II 70

[SCO-29] -- {editores, 1999: hic opus habet notitia, sed sigillum in texto non habet}

Cal. Charters I

[SCO-30] -- {editores, 1999: hic opus habet notitia, sed sigillum in texto non habet}

P.L. IV

[SCO-31] -- <<BACK TO THE TEXT>>

P.L. Pet. 1

[SCO-32] -- <<BACK TO THE TEXT>>

ibidem, et Vat. Transscr. II 67.

[SCO-33] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Defuncto abbate Waltero, Curia Romana nominavit Joannem (Whitelaw sive?) Crawford, qui erat de gremio domus.  (Cf. Munimenta Almae Universitatis Glasguensis, Maitland Club, Glasgow 854, II 86).  Inde lites inter illum, et alium canonicum abbatiae, Hugonem Douglas, qui, appelatione ad Sedem Apostolicum facta, rejectus est.  Ambo aemuli simul tetenderunt Roman. ubi Joannes mos obiit.  Dein Hugo valide nominatus est abbas.  Sed antequam bullam provisionis reciperet, pariter defunctus est Romae.   Statim Andreas Lidderdale seu Lauderdale, sacerdos saecularis, accepit abbatiam anno 1482 vel 83, primo ad trimestrem "in commendam, donec professionem emitteret".  Qua emissa, fuit abbas regularis (P.L. XIII 811, 833).

[SCO-34] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Curia Romana anno 1539 nominaverat Robertum Wauchop clericum scotum piisimum ac praestantem, in continente versantem (Cf. DURKAN, Robert Wauchop, Archbishop of Armagh, Innes Review I 48-65).  Sed rex rejecit eum, intrudens secretarium suum Thomam Erskine, dicens: "Abbatiam Dryburghensem opus habere abbate qui non solum potest bene praeesse claustro, sed etiam patrefailias liberali, discreto et circumspiciente".   Curia anno demum 1541 Thomam confirmavit (BREWER, Lett. H., vol. XV 87 et saepius).

[SCO-35] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Catalogus Stae. Radegundis, de qua supra apud Circ. Angliae, enumerans abbatias illarum (1288), Ferniam omittit.  In catalogis vero a nobis relatis diverso modo occurrit: N 1 omittit.  N 2: in Scotia (separatim a Circ. Angliae) -- LSV: Circ. Scocie, simul cum canoniis Hiberniae -- H: in prov. Sti. Andree (separatim.  Apud Circ. Angliae desideratur) - WT duplicant. Semel tamquam Nova Ferina apud Circ. Angliae Borealis, altera vice separatim tamquam Ferina "in Provincia Sti. Andree", vel erronee apud Circ. Daniae.  P: Circaria Sti. Andreane et Sclavonie.

[SCO-36] -- <<BACK TO THE TEXT>>

In hoc loco fuerat antiqua parochia "Fern".  Ibi tamen fuisse iam saeculo VIII monasterium celticum ad Candidam Casam spectans, ut praetendit SCOTT o.c., vix probari potest.  Abbas Rheoddaidhe de Fern, quem adducit, probabiliter pertinet ad Ferns in Hibernia.

[SCO-37] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Rexit 15 annis, ergo fundatio videtur esse coepta circa annum 1220.

[SCO-38] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Obiit 25-VII-68, secundum obituarium loci, ergo non potest esse idem ac sequens Donaldus.

[SCO-39] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Hic abbas videtur esse dubius.  Successor eius enim Thomas iam occurrit in P.L. XIII 162 die 29a Martii 1485 -- si datatio est correcta.

[SCO-40] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Vide infra apud seriem abbatum.

[SCO-41] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Eum fuisse Praemonstratensem et Scotum, primus praetendit Dempsterus, (ed. 1829, II 579).  Alii dicunt eum fuisse Belgam, Hibernum, vel Anglum.  Quae omnia carent probatione (Cf. Dictionary of National Biography, London 1908, 1111).

[SCO-42] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Vide supra in praefatione (cf. HUGO II 717)

[SCO-43] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Reg. Archb. York, W. Gray 170

[SCO-44] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Ob. Praem. I 23, IV

[SCO-45] -- <<BACK TO THE TEXT>>

STEVENSON, II 68

[SCO-46] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Cal. Charters II 232

[SCO-47] -- <<BACK TO THE TEXT>>

FRASER II 417, Vat. Transscr. II 58-67

[SCO-48] -- <<BACK TO THE TEXT>>

P.L. VIII 390

[SCO-49] -- <<BACK TO THE TEXT>>

FRASER II 450

[SCO-50] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Nondum videtur nobis esse certum, numquid reapse est alius quam praecedens.   Inscriptio quadam in una ex campanis ibi relictis hucusque sic legebatur, ut abbatem quendam Joannem Wriah ibi extitisse anno 1154 censerent omnes auctores.   BARBOUR o.c. hunc errorem rectificat, legens: I WELCH ABBAS SACR (INEMORIS)...1505.   Quem abbatem fuisse Jacobum quendam praetendit Hugo.  Sed cum Quintinum, Viridis Stagni abbatem contemporaneum, erronee nuncupet Eduardum, etiam hoc in casu caute est legendus.  (cf. etiam Diocesan Reg. Glasgow, vol. I)

[SCO-51] -- <<BACK TO THE TEXT>>

THEINER nr. 945, Cassillis Papers.  Vide de eo notam infram suo loco apud Whithorn.

[SCO-52] -- <<BACK TO THE TEXT>>

THEINER nr. 945

[SCO-53] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Abbas iste propter fidelitatem erga Mariam reginam anno 1568 damnatus est ad mortem, quae sententia vero non est in praxim deducta. 

[SCO-54] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Vita S. Malachiae apud MIGNE t. 182, pp. 1073-1118.  --   Secundum ANDERSON, Early Sources p. 208, forte est confusio cum "Viridi Ligno" (= Newry), abbatia Cisterciensium in Ultonia, a Sto. Malachia pariter fundata.  Confer tamen casum Carrickfergus in eadem provincia, quod Cisterciensibus videtur fuisse fundatione destinatum, quibus mox alio profectis, Ordini nostro est traditum (vide infra apud Circariam Hiberniae).  Idem Anderson proponit aliam hypothesim de fundatione Viridis Stagni.  Putat nimirum, canonicos O.S.A. abbatiae Saul in Ultonia, quae anno 1170, secundum Annales Ultionienses, est dispersa, novam domum sibi erexisse ultra mare in "Saulis Sede".  Quae sententia optimam quidem explicationem praebet pro origine nominis, videtur autem minus probabilis.   Fundationem enim Viridis Stagni fix tam seram licet supponere, et insuper canonia Saul mox est restabilita in suo loco.

[SCO-55] -- <<BACK TO THE TEXT>>

In Ob. Praem. I 12. V legimus: "Sergi comitis Galoadie, fundatoris abbatiarum de Saulesete et de Candida Casa".  Idem (sed: "Fergi") habet eodem die Necrologium de Newhouse, de quo vide supra apud Circ. Angliae.  Obiturarium de Heylissem (Bibl. Roy. de Bruxelles, excerpta in MS 991 Nancy p. 41) pariter eodem die habet: "Fergi conversi fundatoris duarum ecclesiarum nostri Ordinis". Absque dubio hic agitur de una eademque persona.  Tamen Fergus non factus est conversus in Ordine nostro, sed in canonia Holyrood O.S.A. juxta Edinburgh.  Confer quod dicimus infra apud. Whithorn. 

[SCO-56] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Vat. Transscr. I 72

[SCO-57] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Act. Cap. Gen. Laon p. 72 HUGO, qui falso hunc abbatem vocat Eduardum, II 1120.

[SCO-58] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Ob. Praem. I 25 XII Beauchief Obituary (cf. supra ap. Circ. Angliae), 1 XII GORDON o.c. ex nomine canoniae, vel ex traditione aliqua, cuius fontem non affert, concludit primum abbatem fuisse Saulum quendam.  Quod veritati potest concordare quoad primum abbatem vel fundatorem monasterii cuiusdam fundationi Fergi pro Ordine nostro antecedenti.

[SCO-59] -- <<BACK TO THE TEXT>>

ANDERSON Laing Ch. 46

[SCO-60] -- <<BACK TO THE TEXT>>

DEMPSTER VII 593.  Vide infra apud Tongland

[SCO-61] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Vat. Transscr. I 73

[SCO-62] -- <<BACK TO THE TEXT>>

RMS II 652

[SCO-63] -- <<BACK TO THE TEXT>>

A.I. DUNLOP, James Kennedy, (St. Andrews Univ. Publ.) Edinbg. 1950

[SCO-64] -- <<BACK TO THE TEXT>>

BREWER, Lett. Henry VIII, I 852

[SCO-65] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Vide de eo McKERLIE o.c., et in praefatione

[SCO-66] -- <<BACK TO THE TEXT>>

RSS II 1404

[SCO-67] -- <<BACK TO THE TEXT>>

REID oo. cc.  --  BREWER o.c. XX 615m Cassillis Papers.

[SCO-68] -- <<BACK TO THE TEXT>>

"In dyoc. Candide Case filia de Cokersand, fundata est anno gracie mccxviij: Tongelant"  Ut Fearn, etiam Tongland erat ante suam fundationem antiqua parochia, quae tradita fuerat abbatiae de Holyrood O.S.A. ab Uchtryd Domino de Galloway, filio Fergi (1160-74), cf. Lib. Cart. St. Cruc, pp. 24-169. 

[SCO-69] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Abbates Nicolaus Gordon et James Herries, quorum alter occurrit etiam apud Soulseat, inveniuntur apud Depsterum tantum, et ideo sunt incerti.  Ceteroquin fides huic auctori nequaquam pro toto est neganda, probabiliter enim fontibus est usus, quae non iam subsistunt, et insuper hisce annis in ambabus canoniis nullus alius abbas authentice occurrit. 

[SCO-70] -- <<BACK TO THE TEXT>>

STEVENSON II 68

[SCO-71] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Cal. Charter Rolls (cf. ap. Circ. Angliae), III 92

[SCO-72] -- <<BACK TO THE TEXT>>

P.L. III, et FRASER II 408

[SCO-73] -- <<BACK TO THE TEXT>>

FRASER II 427

[SCO-74] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Unus ex compositoribus statutorum Facultatis Theologiae in Iniversitate Sti. Andreae anno 1429 erat "Gilbertus monasterii de Tongland abbas..et in praedicta facultate licentiatus" (R.K. HANNAY, The Statutes of the Faculty of Arts and the Faculty of Theology, St. Andrews 1910, p. 112).  Gamdia probabiliter est corruptela pro Galvidia (= Galloway). Forte est idem ac Gilbert McDowell.

[SCO-75] -- <<BACK TO THE TEXT>>

RMS II 652

[SCO-76] -- <<BACK TO THE TEXT>>

ibidem. Vide supra apud Soulseat.

[SCO-77] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Hoc anno 1525 David Episcopus Candidae Casae resignat abbatiam in favorem David abbatis regularis.  "reservata praebenda in casu decessus vel resignationis ipsius" (Vat. Transscr. III 47).

[SCO-78] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Vat. Transscr. III 246

[SCO-79] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Canonia Candidae Casae semper Fergum sibi vindicavit in fundatorem praecipuum, etsi ille fundaverit eam pro alio ordine (O.S.A.) in quo et ipse mortuus est tamquam conversus in Holyrood anno 1161.  (Chron. Stae. Crucis, ed. Bannatyne Club 1828, p. 33). 

[SCO-80] -- <<BACK TO THE TEXT>>

M. DUPRE, Annales O. Praem., quem sequitur partim HUGO 1. c., habet sequentia: "Circa hoc tempus (scil. 1177) Christianus Episcopus Candidae Casae in Galoadia canonicos suae ecclesiae cathedralis, iam regulares, in Praemonstratenses convertit".  Christianus episcopus (1154-86, cf. DONALDSON, The Bishop and Priors) propter hoc in variis necrologiis Ordinis, praeter Fergum, laudatur fundator canoniae Candidae Casae, ita in Ob. Praem. I 5 IV et Fergus ibidem die 12. V (vide supra notam apud Soulseat)

[SCO-81] -- <<BACK TO THE TEXT>>

De hisce, deterisque ecclesiis cathedralibus Ordinis vide in Vol. I pp. 215, 223, 241, 266, 296, et 410.

[SCO-82] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Concessum est ei gerere "mitram non gemmatam" (P.L. X 470)

[SCO-83] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Vat. Transscr. II 29-30.  RALEGH/RAFORD o.c., analyzando constructionem ecclesiae cathedralis, non memorat hanc structuram, quae forte mansit intenta tantum.  

[SCO-84] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Adam ille non est idem ac Adam Scotus, ut praeternderunt auctores quam plures (cf. WEYNS pp. VI-VII).  Quoad primum antistitemCandidae Casae viget contradictio in fontibus Ordinis: Ob. Praem. I 23, XI "Edamus primus prior et prelatus in Candida Casa", in eodem Obituario die 24 X: "Michaelis primi abbatis nostri Ordinis in Galweia".  HUGO 1. c. praetendit primum priorem fuisse Walterum quendam, quem erroremrectificat DONALDSON, The Bishops p. 145.  Edamum seu Adam putamus fuisse primum priorem canoniae O.S.A. inter annos 1150 et 64.  Primus superior canoniae Praemonstratensis autem, qui ergo cum capitulo suo ad Ordinem nostrum transiit, probabiliter fuit ille "Michael, prior in Wythorn", qui, tacito ordine, circa annum 1164 occurrit in Lib. Cart. St. Cruc. p. 39.  Non enim in vanum Obiturarium praeter morem nuncupat illum "primum abbatem Ordinis nostri", ex quo elucet, antea alium Ordinem ibi extitisse.  Cum secundum DUPRE hic transitus peractus sit anno 1177, Michael iste anno 1164 occurrens, hoc anno adhuc erat in vivis, nisi forte agatur de successore quodam homonymo.  Cur autem Obituarium eum nuncupat "abbatem", non intelligimus, quia ceteri superiores omnes, ut oportuit pro ecclesia cathedrali, erant priores, etsi hinc inde, praesertim saeculo XVI, per abusum appellabantur abbates. 

[SCO-85] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Reg. Archb. York. W. Grey 173

[SCO-86] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Ibidem. R. de Romeyn II 84.  Vix est probabile, Duncanum hunc esse enudem ac praecedentem, ut supponere videtur DONALDSON 1. c.

[SCO-87] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Lib. Cart. St. Cruc. p. 73.

[SCO-88] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Reg. Archb. York. J. le Romeyn II 115

[SCO-89] -- <<BACK TO THE TEXT>>

P.L. Pet I 600 -- Vat. Transscr. II 79 habet "Makillehachuyfy", quod est certe peior corruptela ac forma allata, qua saltem ex petitionibus e Scotia Romam missis provenit. 

[SCO-90] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Fuit de gremio capituli.  Anno 1523 post brevem possessionem, resignaverat abbatiam Holywood, anno sequenti apparet tamquam prior in Whithorn, et abbas in Dundrennan O. Cist. (BREWER, Lett. Henry VIII, IV 852, RSS I 3299)

[SCO-91] -- <<BACK TO THE TEXT>>

Notandum est, elenchum canoniarum Hiberniae apud catalogos SLV nequaquam esse completum.  Quoad monasteria polonica etc. confer quod diximus in vol. I pp. 351-53.   Quomodo tales errores sunt orti.  Vide in eodem volumine p. 253 et 275.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


<<LIMES CIRCARIA SCOTIAE || END OF THE CIRCARY OF SCOTLAND>>


Posted unconditionally on this website with the permission of both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Abbot Thomas Handgraetinger, Windberg Abbey, 1999.  All rights reserved by both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Windberg Abbey, Order of Canons Regular of Prémontré.