Monasticon Praemonstratense
Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis
- Adelberg
- Allerheiligen
- Bebenhausen
- Berg Sion
- Bollingen
- Burk
- Chur (St. Hilarius)
- Chur (St. Lucius)
- Churwalden (B.M.V. et St. Michael)
- Churwalden (B.M.V.)
- Himmelpforte
- Katzis
- Lauffen
- Mariatal
- Obermarchtal
- Roggenburg
- Roth (Praepositura)
- Roth (Parthenon)
- Rüti
- St. Jakob in Prätigau
- Schussenried
- Strasbourg
- Untermarchtal
- Ursberg
- Weissenau
- Edelstetten
Praetermissa:
- Kalchrain (in Helvetia)
- Sindelfingen
PRAEFATIO: <<ELENCHUS MATERIAE>>
"Almam Circariam Suevia" -- sic nuncupaverunt fratres unionem suam saeculo XVII, et jure merito. Haec circaria semper furit una ex florentissimis totius ordinis, una ex fortissimis columnis eius. Praeclaras habuit abbatias, grandes quoad possessiones et aedificia, a numerosis communitatibus semper hatitatas. Generatim bona floruerunt disciplina, zelo pro ordine flagrantes semper excellebant studiis et cultu scientiarum, et immo maior pars earum fuit immediata et imperialis. Hoc vero dici potest tantum de Suevia proprie dicta. Non maius contrarium imaginari potest quam inter opulentissimas abbatias Sueviae et pauperculas canonias in asperis montibus Helvetiae sitas, quorum aedificia erant exigua et parum spectabilia, et quae paucos tantum alere potuerunt religiosos.
Extenditur haec circaria super integras dioceses Constantiensem et Curiensem, Augustanam cis Licum et ad tempus saltem Argentinensem. Politice hoc territorium hodie pertinet ad Württemberg, Bavariam, Baden et Helvetiam. Olim vero in Suevia proprie dicta evolutio fuit sic, ut omnes fere nobiles, civitates et monasteria postremo habuerint independentiam plenam, immo gaudebant jure gladii, et ideo hae regiones divisae erant in innumera parva territoria. Ordo noster habuit in hac circaria sequentes abbatias sic dictas "imperiales": Schussenried, Roth, Roggenburg, Weißenau, Ursberg, Obermarchtal. Reformatio saeculi XVI quatuor tantum coenobia plane diremit: Rüthi, St. Jakob, Adelberg et Lauffen. Canoniae in Grisonia sita, a saeculo XVI languerunt nec potuerunt pristinum suum statum recuperare.
Fines circariae non semper fuerunt eadem. Abbatia Omnium Sanctorum primo quidem pertinuit ad Suevicam, sed a saeculo XVI usque ad XVI Vadegotianae fuit adnumerata, dein revertit ad Suevicam. Abbatia Steingadensis iam prius (saeculo XIII) mutaverate Suevicam cum Bavarica. Bellelay post interitum Circariae Burgundiae Suevicae adnexa fuit anno 1672. Hoc modo etiam Porta Coeli, antiquitus Suevica, dein (1523) Burgundica, cum matre sua Bellelagia ad Suevicam rediit. Praepositura Hagenau initio quidem videtur pertinuisse ad Suevicam, postea vero per saecula ad Vadegotianam, et Suevicae eo tantum tempore nomen dedit, quo fuit abbatiae Allerheiligen unita, propterea non hic, sed apud Vadegotianam eam inserimus.
Initio omnes canoniae fuerunt praepositurae, sed saeculo XV iam omnes praeter Stum. Jacobum in abbatias erant evectae, immo minuscula ac pauper Porta Coeli. Omnes abbates gaudebant pontificalibus. Usque ad annum 1178 omnia monasteria fuerunt fundata tamquam vere duplicia, ita adhuc Adelberg hoc ipso anno, non iam vero Schussenried anno 1183. Dislocatio monialium saeculis XIII et XIV paulatim est peracta, sed non ubique in Adelberg nonnisi anno 1476, tempore quo in ceteris domibus moniales iam erant extinctae. Parthenones generatim habuerunt bona propria.
Usque ad annum 1652 omnes religiosi nominati sunt "Fratres", sicuti antiqua statuta praescribunt. Hoc anno vero decrevit capitulum provinciale Priorem et Suppriorem, anno 1684 vero omnes sacerdotes esse alloquendos ut "Patres", quod decretum etiam in Circaria Bavariae in praxim est deductum. Saecdulo XVII circaria haec tendebat ad separationem a Praemonstrato et ad introductionem integri ritus romani, quod vero abbas generalis impedivit anno 1654 et exinde postulavit. Omnia decreta capitulorum Sueviae suo beneplacito esse proponenda.
Cum anno 1802/03 per saecularisationem tota circaria esset suppressa, spiritus religiosorum erat optimus. Fuerunt abbatis qui saecularisationi vi armata restiterunt, ac religiosi qui pensionem recusantes in monasteria austriaca refugerunt. Archiva et documenta, si non iam saeculis anteactis perierant, bene conservata sunt in Archivis status Monachii, Stuttgart, Karlsruhe, Chur et alibi.
In Suevia ipsa fere omnia aedificia antiquarum abbatiarum cum suis ecclesiis in bono statu subsistunt. Quia abbates simul exercebant potestatem civilem, illa sunt splendida ac magnifica nimis, pulcherrima exempla architecturae saeculorum XVII et XVIII. De medio aevo non multa supersunt.
Nuper ordo noster revertit in praeclaram canoniam Rothensem.
VISITATORES ET VICARII GENERALES CIRCARIAE SUEVIAE: <<ELENCHUS MATERIAE>>
(a medio saeculo XVI usque ad finem)
- Leonhard Dürr (Adelberg) 15143-1538
- Georg Ehrmann (Roggenburg) 1543-1547
- Johann Mayer (Roggenburg) -- 1566
- Michael Hablitzel (Weißenau) 1566-1575
- Martin Ermann (Roth) 1575-1589
- Mathias Insenbach (Weißenau) 1590-1595
- Christoph Hablitzel (Weißenau) 1595-1599
- Johann Sausentaler (Ursberg) 1599-1617
- Joachim Gieteler (Roth) 1617-1631
- Ludwig v. Haselberg (Roth) 1631-1658
- Augustin Arzet (Schussenried) 1658-1666
- Nikolaus Wirieth (Obermarchtal) 1668-1691
- Martin Ertle (Roth) 1691-1707
- Leopold Mauch (Weißenau) 1707-1721
- Herrmann Vogler (Roth) 1721-1739
- Kaspar Geisler (Roggenburg) 1739-1753
- Joseph Seitz (Ursberg) 1753-1771
- Georg Lienhardt (Roggenburg) 1771-1783
- Willibold Held (Roth) 1783-1789
- Karl Ummenhofer (Weißenau)
- Nikolaus Betscher (Roth) 1795-1803
WUB
Württembergisches Urkundenbuch, hsg. vom Staatsarchiv Stuttgart, 11 Bde, 1849-1913
H. BLOCH, Regesten der Bischöfe v. Straßburg, 2 Bde, Innsbruck 1908-1928
REC
Regesta Eposcoporum Constantiensium. Hsg. v. d. Badischen Hist. Kommission, 4 Bde, Inssbruck 1895-1930
CDA
T. NEUGART, Codex Diplomaticus Allemanniae et Burgundiae Transjuranae intra fines dioceseos Constantiensis seu fundamentum historiae eiusdem diocesios 2 voll. St. Blasii 1791-1795.
Cap S
Capitula Provincialia Circariae Sueviae 1578-1688, Pars I, ed. E. VALVEKENS, Anal. Praem. I-IV, Pars II ed. V. v. GENECHTEN, ibidem V-VI (editio textus).
J.D. SCHOEPFLIN, Alsatia Diplomatica, 2 Bde, Mannheim 1772-1775.
LITERATURA: <<ELENCHUS MATERIAE>>
cf. etiam sub Germania in Genere
P. BECK, Die Sakularisation in Württemberg 1802-1803, in DArchfSchw XIX 145 ff.
C. BESOLD, Documenta rediviva monasteriorum praecipuorum in ducatu Wirtenbergico sitorum, Tübingen 1636.
P. BRAUN, Geschichte der Bischöfe von Augsburg, 4 Bde, Augsburg 1813-1815.
C. BREHM, Klosterzucht in Obermarchtal, Weißenau, Roth und Schussenried während des Mittelalters, in: DArchfSchw XX 129-135, 150-155.
F. CLESS, Versuch einer kirchlich-politischen Lands, und Culturgeschichte von Württemberg, 2 Bde, Tübingen-Gmünd, 1806-1809.
M. CRUSIUS, Annales Suevici, Frankfurt 1595, germanice ibid. 1733.
A. EICHHORN, Episcopatus Curiensis, St. Blasien 1797.
M. ERZBERGER, Die Säkularisation in Württemberg von 1802-1810, Stuttgart 1902.
P. GAMS, Personalstand der aufgehobenen Benediktiner- und Praemonstratenserklöster in Württemberg im Jahre 1802, in: Tübinger Theol. Quartalschrift 1879, Heft 2, 3, 4.
A. GAUDY, Die Kirchlichen Baudenkmäler der Schweiz, 2 Bde, Berlin 1922
Kdm Württ
GRADMANN - E. PAULUS, Die Kunstdenkmäler von Württemberg, (Stuttgart 1889-19 . . . ) . . . voll.
C. KHAMM, Hierarchia Augustana, Pars III (Regularis) Augsburg 1719
N. HAUNTINGER, Süddeutsche Klöster vor 100 Jahren, Köln, 1889
W. HEYD, Bibliographie der Württembergischen Geschichte, 3 Bde, Stuttgart 1895-1915.
KEPPLER, Aus Kunst und Leben, Freiburg 1908-1909
A. KRIEGER, Topographisches Wörterbuch des Großherzogtums Baden, 2 Bde, Heidelberg 1904-1905
A. KRIESSMANN, Geschichte der katholischen Kirchenmusik in Württemberg, Stuttgart 1939
H. LEU, Allgemeines Helvetisches Lexikon, 20 Bde, Zürich 1747-1765.
Th. v. LIEBENAU, Schirmbrief Ludwigs XIV für die schwäbischen Prämonstratenser, in: DArchfSchw. XIII 22-24
P. LINDNER, Monasticon Episcopatus Augustani antiqui, Bregenz 1913.
J. G. MAYER, Geschichte des Bistums Chur, 3 voll, Stans 1907-1914.
E. v. MÜLINEN, Helvetia Sacra, 2 Bde., Bern 1858-1861
A. NÜSCHELER, Die Gotteshäuser der Schweiz, Zürich 1864
F. PETRUS, Suevia ecclesiastica, clericalia, collegia tum saecularia tum regularia, Augsburg/Dillingen 1699
B. PFEIFFER - KICK, Barock, Rokoko und Louis XVI in Schwaben, Stuttgart 1897 (Inventar der Kunst- und Altertumsdenkmale, Donaukreis)
P.C. PLANTA, Geschichte von Graubünden, Bern 1892
P.L. RÖDER, Geographisch-statistisch-topographisches Lexikon von Schwaben, 2 Bde, Ulm 1800 (2a editio).
C.F. SATTLER, Geschichte des Hzms. Württemberg under ter Regierung der Grafen, 4 Teile, Tübingen 1773-1777.
E. SCHNELL, Die Kirchen und Klöster des früheren Bistums Konstanz, in RPBI I (1883) 112, 115 ff, DArchfSchw. I (1884) 28, 43, 72, 96, II (1885) 7, 15, 24, 40
C. F. STAELIN, Witembergische Geschichte, 4 Bde, Stuttgart 1741-73.
A. STEICHELE, Das Bistum Augsburg, historiscfh und statistisch beschrieben, fortges. von A. SCHRÖDER, 8 voll., Augsburg 1893-1914.
WEGELINUS, Thesaurus Rerum Suevicarum, dissertationes de rebus suevicis, 4 voll., fol. Lindau 1755.
K. WELLER, Württembergische Kirchengeschichte, I (Stuttgart 1936)
A. WILLBÜRGER, Die Säkularisation der Prämonstratenserklöster in Württemberg, in FDA, NF, Bd XXVIII.
L. WILSS, Musikgeschichte der oberschwäbischen Klöster im 18. Jahrhundert (mit Notenbeispielen) Stuttgart 1927.
A. ZAK, Der Prämonstratenserorden in Bayern und Schwaben, in Historisch-Pol. Blätter CXLVI 443 ff.
HBL Schweiz
Historisch-biographisches Lexikon der Schweiz, 7 Bde, Neuenburg 1921-1934.
KdmBaden
Kunstdenkmäler des Großherzogtums Baden, Freiburg 1887 ff.
Das Königreich Württemberg, . . . voll, Stuttgart 1904- . .
DArchfSchw.
Diözesanarchiv für Schwaben, Rottenburg 1884 ff.
FDA
Freiburger Diözesanarchiv, Freburg 1874 ff. NF = Neue Folge
LtBStAnz
Besondere Literarische Beilage des Staatsanzeigers für Württemberg, 1875 ff
RMPT
Rottenburger Monatsschrift für praktische Theologie, 1917 ff.
RPBl
Pastoralblatt für die Diöcese Rottenburg, 1833 ff.
WJbStL
Württembergisches Jahrbuch für Statistik u. Landeskunde, 1845 ff.
WVJH
Württembergische Vierteljahreshefte 1878 - 1936, NF = Neue Folge
ZGOrh
Zeitschrift für die Geschichte des Oberrheins, Karlsruhe 1850 - 1885
ZWLG
Zeitschrift für Württembergische Landesgeschichte, 1937 ff.
DOMI:
NOMEN:
ADELBERG <<ELENCHUS MATERIAE>>
B.M.V. et Stus. Udalricus Constantiensis
ANTIQUITUS:
Madelberg, Madgebercensis, Mons Aquilae.
LOCUS:
Inter Schorndorf et Göppingen, Württemberg, Dioc. Konstanz, nunc Rottenburg.
FUNDATIO / HISTORIA:
Praepositura, dein (1440) abbatia. Monasterium duplex usque ad annum 1476. Fundata anno 1173 a Volknand de Staufen. Primo filia de Roth, sed mox Rothenses iterum reverterunt, anno 1178 venit nova turba fratrum et sororum e Roggenburg, sub cuius paternitate deinceps mansit. Anno 1361 igne combustum est. Circa annum 1443 abbates infulantur. Habuit scholam celebrem, et administravit parochias: Heiningen, Betzgenried, Börtlingen, Dürnau, Hochdorf, Großsüßen, Roßwälden, Oeffingen, Holzmaden, Weilheim, Zell, Uhingen quarum maiorem partem ab anno 1346 ipsa administravit. Parthenon huius ultimi monasterii duplicis ordinis nostri in Germania meridionali translatus est anno 1476 in Lauffen, ubi tamen mansit sub paternitate canoniae. Anno 1535 suppressum et solo aequatum est, anno 1555 restitutum et reconstructum, sed anno 1565 iterum dissolutum. Anno 1629 denuo restitutum et abbatiae Rothensi traditum, anno 1648 definitive suppressum est. Fuit deinceps sub "abbatibus" protestanticis, sed absque conventu. De hoc monasterio ditissimo et extenso nihil superest nisi capella quaedam, horrea lapidea et aliqui muri et fundamenta.
ARCHIVALIA:
Archiva et Bibliothecae Status in Stuttgart et München.
LITERATURA:
HUGO I 122, prob 81 - 83
WAEFELGHEM I, 372
DHGE I 524
WUB II 216-17, 236
GOOVAERTS I 220, 222, 241, 512, II 108, 156, 261, 375, III 43, 195
WELLER 283
CRUSIUS II 474 ff
PETRUS 1-17
CLESS II 1 191-193, II 2 111-22
LTK I 95
BRACKMANN GP II 1, 212
REC I-IV
HEYD II 46, III 22
BESOLD I 1-120, II 1-67
SATTLER II 248-53
SIEBMACHER 31
A. DIEHL, Die Gründungsgeschichte des Präm. Stiftes A., in: ZWLG VI (1942) 474-76, cf. 476-77
B. ODERBRECHT, Kaiser Friedrich I und die Anfänge des Präm. Stiftes A. in ZWLG VI (1941) S. 44-77
K. ROTHENHÄUSLER, G. STEINHAUSER, Die Klosterpolitik der Grafen von Württemberg bis Ende des 15. Jahrhunderts, in: Stud. Mitt. OSB 1913 S. 201-04
J. ZELLER, Das Präm. Stift A., das letzte schwäbische Doppelkloster 1178-1476, in WVJH XXV NF 1916, 106-62
MÜLLER, Kloster Adelberg, seine Kunstschätze, Geschichte und frühere Gestaltung, Schorndorf 1898
Necrologium: MGH Necr. I 143-44
SERIES PRAEPOSITORUM ET ABBATUM
PRAEPOSITI:
Ulrich, 1173-1216
Konrad, 1228-1236
Ludwig, 1274
Berthold, 1284
Wernher, 1294
Heinrich 1296-1303
Heinrich von Heilbronn 1320-28
Reinhard --1344
Rudolf 1344-1347
Burkard von Hall, 1349-1351
Johann Rauch 1352-1360
Heinrich 1380-1387
Heinrich Grieß 1387-1414 (idem?)
Berthold 1415-1423
Albert 1423-1434
Rupert 1434-1454, abbas 1440
ABBATES:
Diepold Lieher 1455-1459, + 1466
Berthold Dürr 1461-1490
Berthold --1502
Leonhard Dürr 1502-1536
Ludwig Wernher 1547-1565
Georg Schönhainz 1629-1648, +1673
NOMEN:
ALLERHEILIGEN <<ELENCHUS MATERIAE>>
OO. SS.
ANTIQUITUS:
Cella vel Abbatia Omnium Sanctorum, Abb. Sanctorensis, Allenheylgen, von Allen Helgen.
LOCUS:
In extrema solitudine silvarum, abscondita in montibus asperis Silvae Nigrae prope Oberkirch, Baden. Dioec. Straßburg, in cuius territorio et dominio sita fuit, nunc dioc. Freiburg.
FUNDATIO / HISTORIA:
Praepositura, dein (1657) abbatia. Fundata ut coetus eremitarum in Erbipoldszell in valle Renchtal prope Lierbach. Duce Gerungo, filio Utae comitissae de Schauenburg, Ordini Praemonstratensi aggregata anno 1192 et in Allerheiligen est translata. Uta ditavit novam canoniam, quae fuit primo prioratus tenuis, et filia de Marchthal. A saeculo XIV usque ad saec. XVI pertinuit ad circariam Vadegotiae, tunc videtur fuisse filia Praemonstrati. Filiae: Lorsch, Straßburg, Allerheiligen, et Hagenau 1643-1717. Parochae incorporatae: Oberkirch, Oppenau, Peterstal, Durbach, Malberg, Ebersweier, Nußbach, Appenweier, Unterachern, Ottersweier, Windschläg, et Lautenbach cum peregrinatione. Ter sategit conventus solitudinem suam silvestrem derelinquere per translationem, primum post incendium anni 1470 in Lautenbach, secundum annis 1625-39 in Oberkirch, tertium circa annum 1650 iterum in Lautenbach, sed frustra. Versus finem saeculi XVI elanguit ac pene suppressa fuit. Saeculo sequenti, auxiliantibus canoniis Strahov et Schussenried, iterum revixit. Habuit 30 praedia. Redditus annui: 50,000 fl. 1595: 4 DD, 1737: 29 DD; 1803: 26 DD. Gymnasium eius fuit praeclarum. Anno 1803 est suppressa a gubernio Badensi. Anno sequenti igne combusta sunt omnia aedificia, perpulchra ecclesia gothica in posterum petulanter fuit mutilata et dilapidata, ita ut iam anno 184 fuerit in ruinis. Quod superest de monasterio, nunc est sanatorium, ruina ecclesiae allicit quotannis permultos visitatores.
ARCHIVALIA:
Landesarchiv Karlsruhe, Erzbisch. Archiv Freburg, Archiv des Erzbischöfl. Gymnasiums Rastatt. Necrologium (ineditum) in Archivo Abbatiae Sti. Bonifacii in München. Bibliotheca unita fuit cum Hofbibl. Karlsruhe et Univers. Bibl. Heidelberg. Archiv. Dép. du Bas Rhin, Strasbourg.
LITERATURA:
LAIRUELZ 405
HUGO II 453-60, prob. 278-82
WAEFELGHEM 5, 372
LIENHARDT Eph. Hag. 58, 94
LTK I 279
GOOVAERTS I 16, 58, 244, 245, 324, 353, 372, 392, 446, II 77, 143, 146, 194, 363, 386, III 156
KRIEGER I 36-40
Kdm. Baden VII 262
BAIER in FDA 1915 201-56
K.G. FECHT Kloster A. in Baden, Lahr 1879 (2 Aufl. 1890)
L. HEIZMANN Das Präm. Kloster A., Oberkirch 1924
RÖGELE, Säkularisation des Klosters A., in FDA 1926 326-74
K. SACHS, Schicksale des Klosters A, und Mittelbadens wärend der Koalitionskriege 1797-1801, in "Die Ortenau" 1927, 14, Heft 27-44
J.P. SCHERER, Allerheiligen, Leipzig 1900, et Freiburg 1931
STAATSMANN, Die Klosterkirche in A., Offenburg 1914
BLOCH I 735, II 459
Fv. BÖCKH, Geschichte des Kurortes A., Gründung und Geschichte des Klosters, Lahr 1879
GAMS, Personalstand 1802, in: FDA XII 231-34
FDA XIV 268 ff., XXI 311 ff.
PETRUS 651-57
REC I
RUPPERT, Regesten zur Geschichte der Schauenburger, ZGOrh XXXIX 83-180
SCHANNAT, Notitiae Monasterii OO.SS., in Vindemiae lit. I 142-51
F.J. SCHMITT, Die Bautätigkeit der ehemal. Praem. Abtei A., in ZGOrh N. F. IX 274-83
Das Kloster A. im Schwarzwald, in "Katholik" 1850 (II) 461-70.
SERIES PRAEPOSITORUM ET ABBATUM
PRAEPOSITI
Gerung 1198-1217
Walter 1217-1233
Heinrich I 1233-1262
Konrad v. Staufenberg 1262-1291, res.
Heinrich II 1291-1319
Johann I Rohart 1320-1350
Eberhard 1350-1362
Friedrich von Schaffhausen 1362-1369
Hartlieb von Ramstein 1369-1386
Johann II v. Müllenheim 1386-1407
Berthold Schaupp 1407-23
Kunemann Lederholz 1428-1437
Rulmann Dedinger 1440-1469
Andreas Rohart v. Neuenstein 1469-1474
Georg Federlin (alias Lederle) 1474-1477
Johann III Schulmeister 1477-1492
Peter I Burchardi 1492-1514
Heinrich II Vell 1514-1531
Jakob I v. Hornberg 1531-1535
Matthaeus Baumgartner 1535-1542
Gregor Kueffer (alias Ruest) 1542-1550
Peter II Müller v. Ulmburg 1550-1562
Martin I Rothärmel 1562-1565
Martin II Daucher 1565-1572
Jodok Sebold 1572-1589
Heinrich III Schmidt 1589-1594
Jakob II Jehle 1594-1595
Johann IV Schüßler 1599-1601
Martin III Dietrich 1601
Heinrich IV Klein 1601-1613
Laurentius I Scheffler 1613-1639
Norbert Hodapp 1639-1653
ABBATES:
Anastasius Schlecht 1653-1691
Albert Schleck 1691-1700 res.
Joseph Seitz 1700-1705
Engelbert Matthis 1705-1709
Isfried I Bressle 1709-1718
Joachim Bahr 1718-1746
Laurentius II Schlecht 1746-1756
Karl Pulser 1756-1766
Felix 1766-1777
Isfried II Christ 1777-83
Felix Kemmerle 1783-1797
Wilhelm Fischer 1797-1803
NOMEN:
BEBENHAUSEN <<ELENCHUS MATERIAE>>
B.M.V.
LOCUS:
Prope Tübingen, Württemberg, Dioc. Konstanz.
FUNDATIO / HISTORIA:
Canonia fundata ab Hugone Palatino Tübingensi, fundatore etiam de Marchthal, circa annum 1187. Probabiliter filia de Marchthal. Sed fundator mutavit sensum, et iam anno 1189 adiit ordinem Cisterciensem, ut novam plantationem Bebenhausen acciperet. Quo et factum est. Fuit deinceps celebris abbatia illius ordinis, cuius aedes adhuc hodie milti admirantur.
LITERATURA:
WAEFELGHEM, 23
WELLER, 272
WUB II 270 Nr. 466
JANAUSCHEK I 191
Dr. K. PFAFF, in: Korrespondenzblatt V (1857), Seite 66
NOMEN:
BERG SION <<ELENCHUS MATERIAE>>
B.M.V. Lauretana
LOCUS:
Prope Uznach, 'parochia Gommiswald, in Helvetia, Dioc. Konstanz, nunc St. Gallen.
FUNDATIO / HISTORIA:
Monasterium sororum tertii ordinis regularis (cf. Veurne St. Joseph in Circaria Flandriae). Parochus Jos. Helg fundavit anno 1754 monasterium sororum O.S.B. perpetuae adorationis in Glattburg. Anno 1762, aliquae sorores ab hoc conventu se separantes, tenderunt in Montem Sion, ubi idem parochus eis novum monasteriolum construxit. Ecclesia est benedicta anno 1772. Illae sorores aggregaverunt se ordini Praemonstratensi, et ab abbate de Schussenried vestem candidam acceperunt. Abbas ille etiam pecunia eis succurrit, et voluit parthenonem Circariae Sueviae adiungere, quod conslium vero numquam in praxim fuit deductum, nec ordo de parthenone amplius curavit, ita ut ille totum se iurisdictioni episcopi subiecerit. Anno 1897 quidem a Capitulo Generali Ordinis legaliter est recognitus ut parthenon tertii ordinis regularis et curae R. D. Abbatis Teplensis est commendatus. Ideo meretur inseri in elenchum domuum ordinis, etsi practice cum illo nullam habet communicationem. Parthenon adhuc florens (45 sorores), regitur a superiorissa et colit adorationem perpetuam. Anno 1847 combustus est. Ab anno 1887 recipit hospites ad instaurandam valetudinem.
LITERATURA:
WAEFELGHEM 38
ZAK PAM 13
Schw. Philomena EUGSTER, Die Entstehung des Klosters Berg Sion, in "Stift Tepler Vierteljahrshefte" I 1, Tachau 1920 S. 16-18
MÜLINEN II 165
GOOVAERTS IV 209
HBL Schweiz VI 379
J. v. ARX Geschichten des Kantons St. Gallen (1810-13) III 608
MAYER II 530 ff.
J. WIDMER, Geschichte der Gemeinde Gommiswald, S. 23.
NOMEN:
BOLLINGEN <<ELENCHUS MATERIAE>>
LOCUS:
Prope Rapperswyl ad lacum Turicensem (Zürichsee) Helvetia, Dioc. Konstanz, nunc St. Gallen
FUNDATIO / HISTORIA:
Parthenon, cuius vita brevis erat. Circa annum 1250 Rudolfus I, Comes de Rapperschwyl fundavit hoc monasterium pro monialibus Ord. Cist., et donavit ei etiam bona sua in Wurmsbach. Paulo post hae moniales sine licentia Stae. Sedis transierunt ad ordinem Praemonstratensem, et recognoverunt paternitatem abbatis Ruthinensis, cui comes anno 1229 patronatum in ecclesiam Bollingensem cum multis pertinentiis donaverat. Anno 1260; Praepositus et Priorissa. Fundator, hoc aegre ferens, anno 1259 illis bona in Wurmsbach iterum abstulit, tradens ea sororibus vicinis de Kilchberg, quae fuerant O.S.B. vel absque regula, ea sub conditione, ut in Wurmsbach se transferrent et regulam Cisteriensium amplecterentur. Qud et fecerunt, et hac sub regula monasterium floret usque in hodiernum diem. Moniales vero Bollingenses amare requestae sunt de fundatore suo apud Sanctam Sedem, sed iam anno 1263 enixe rogaverunt, ut in ordinem Cisterciensem, primitus illis destinatum, iterum acciperentur. Anno 1267 Bollingensis parthenon fuit dissolutus et cum omnibus bonis et membris suis monasterio Wurmsbacensi unitus. Bollingen vero mansit parochia abbatiae Ruthinensi incorporata.
LITERATURA:
WAEFELGHEM 38
MÜLINEN II 163
J. E. KOPP, Geschichte der eidgenössischen Bünde (Leipzig 1847) II 342-44
M. HERRGOTT, Genealogia diplomatica augustae gentis Habsburgicae (Wien 1737) II 245, 295, 359, 401
Urkundenbuch der Stadt und Landsch. Zürich (Zürich 1888 ff) III Nr. 1184
REC I2031, II
HBL Schweiz II 296
NOMEN:
Stae. Crucis
ANTIQUITUS:
Burg, non vero Burgau.
LOCUS:
Non longe ab Ursberg, in Suevia Bavariae, Dioc. Augsburg.
FUNDATIO / HISTORIA:
Parthenon dependens ab Ursberg. Hanc abbatiam diu mansisse monasterium duplex apparet non solum ex omnibus fere antiquis catalogis, quibus expresse ut tale est insertum, sed praecipoue ex eius necrologio, quod "sororibus nostris" vere scatet. Atqui neque pauca illa documenta archivi Ursbergensis incendio anni 1632 superstitia, nec chronica medievalia ullum verbum afferunt desororibus ibidem. Traditionem domus, documentis quidem non probatam, enerrat nobis ultimus Prior Grimo Kornmann in suo "Chronico Ursbergensi." Anno 1142 canoniae Ursbergenses utriusque sexus igne consumptae sunt per negligentiam sororum. Tunc irati canonici illas ejecerunt. Aliquae earum receptae sunt a Gisela de Schwabegg, sorore fundatoris canoniae Ursbergensis et magistra (nequaquam vero abbatissa) asceterii in Edelstetten, [SUE-001] a fratre suo post annum 1126 simul cum Ursberga fundati. Altera pars sororum expulsarum, ut refert Kornmann, refugium invenerunt in burk, in parochia Balzhausen prope Ursberg. Hic fuerat castrum comitum de Schwabegg, et anno 1142 Schwinhildis comitissa fundavit ibi asceterium pro monialibus, ipsa fundatrix et prima magistra in ecclesia ibi est sepulta, et saeculo XVII adhuc ibi fuit imago eius. Burg floruisse dicitur non ut domus sui juris, sed omnino dependens ab Ursberga usque ad annum 1440, quo non tantum fuit suppressum, sed solo aequatum, et quidem "propter gravem corruptionem". Hodie ibi nihil invenitur de monasterio nisi calix cum stemmate comitum de Schwabegg. Notandum est Burk numquam fuisse possessionem abbatiae Ursbergensis, sed omni tempore pertinuisse ad ecclesiam collegiatam Sti. Mauritii in Augsburg, in cuius documentis vero nulla mentio fit de parthenone.
Forsan fuit sic: Pars monialiaum anno 1142 ex occasione supra allata, translata est in Edelstetten, ubi mox ordini alienata est, altera pars remansit Ursbergae juxta canoniam, sicuti fuit apud ceteras domus Sueviae. Postremo vero, et hae sorores, "propter corruptionem" translatae sunt, forsan in Burk, ubi cum permissione praepositi Sti. Mauritii, per aliquod tempus degebant, certe non diu, quia secus documenta de illis loquerentur, Tandem et hic in ultimo suo refugio dissolutus est parthenon.
Quidquid sit, deficientibus documentis problema manet sat intricatum. Nequaquam vero supponere possumus traditionem domesticam Ursbergensem, existentiam monialium ordinis in Burk et Edelstetten probantem, omni fundamento in re carere.
ARCHIVALIA:
Probabiliter cum archivo Ursbergensi combusta sunt anno 1632.
LITERATURA:
HUGO I 429
WAEFELGHEM 47
ZAK PAM 11 (falso collocat hanc domum in pagum Burgau)
LINDNER, Monast. Augustanum 155 (negat eum umquam exstitisse)
BACKMUND, Neuere Forschungen 80-81 - Moderna ecclesia Augustensis... in suis locis, ecclesiis et personis breviter descripta (Augsburg 1762) V 89 - cf. Grimo
KORNMANN, MSS sub Ursberg allata
STEICHELE VIII 28-30
NOMEN:
St. Hilarius
LOCUS:
In civitate Curiensi, sede eposcopali in Grisonia (Helvetia)
FUNDATIO / HISTORIA:
Vetus ecclesia ad Stum. Hilarium, in rupe supra flumen Plessur non longe a Sto. Lucio sita, iam saeculo VIII, extitit. Sorores monasterii duplicis ad Sanctum Lucium (vide sub sequenti) inter annos 1170 et 1208 huc fuerunt translatae. Loquuntur bullae hoc anno 1208 de "monialibus inclusis", et paulo post de "Sororibus, quae in gravamine famis Deo ibi inserviunt". Anno 1347 hoc tenue monasteriolum ultima vice memorant documenta, anno 1365 iam simplex est curia, ita ut probabiliter interea desierit. Bona illis Sti. Lucii fuerunt unita, qui frustra anno 1624 ea reclamavit. De capella Sti. Hilarii ultima vice fit mentio anno 1598. Hodie est curia quae pertinet ad seminarium episcopale Sti. Lucii, de antiquis aedificiis nihil superest.
ARCHIVALIA et LITERATURA:
Vide sub sequenti.
NOMEN:
St. Lucius et Andreas
LOCUS:
In civitate Curiensi, sede eposcopali in Grisonia (Helvetia)
FUNDATIO / HISTORIA:
Praepositura, dein (1453) abbatia. Monsterium duplex (vide supra sub Sto. Hilario). Haud probabile est, hoc coenobium iam saeculo VI pro Benedictinis esse fundatum, ut quidam dicunt. Fieri potest, circa annum 800 aliquam communitatem clericalem ibi extitisse, sed bulla anni 998, qua innui videtur, hic monasterium O.S.B. sub tutela abbatiae Fabariensis (Pfäfers) fuisse, consideratur ut spuria. Crypta saeculi VIII adhuc existens vero probat, hoc canctuarium esse pervetustum. Ante annum 1149 Conradus de Biberegg, Episcopus Curiensis, illud tradidit abbatiae Roggenburgensi, a familia sua fundatae, ad erigendam ibi canoniam ordinis. [SUE-002] Praeter Stum. Hilarium etiam asceterium Katzis ad tempus sub paternitate Sti.l Lucii stetit. Filia: Churwalden. Anno 1154 tradita est ei cura xenodochii ad Stum. Martinum Curiae, postea etiam hospitalis ad Stum Antonium ibidem. Parochiae incorporatae: Bendern, Mistail, Haldenstein, Maladers, Sagens, Riein, Pitasch, Schleuis, Laax, Sennwald, Triesen. Anno 1459 abbates sunt infulati. Anno 1526 ab haereticis suppressum, sed communitas vitam communem adhuc prosecuta est. Anno 1529 Theodulus Schlegel abbas ab haereticis propter fidem necatus est. Anno 1538 definitive est suppressum. Conventus aufugit in parochiam suam Bendern in principatu Liechtenstein. Anno 1624 redditur monasterium, non vero bona eius in Grisonia sita. Anno 1630 resumitur vita communis, de facto vero deinceps fuit prioratus Roggenburgensis. Anno 1688 hic status a capitulo provinciali factus est legalis, sed iterum aliqua bona esset adepta, facta est denuo sui juris anno 1717. Anno 1744 habuit 12 canonicos. Versus finem saeculi iterum declinavit, anno 18093 per saecularisationem amisit bona sua in Austria et in Liechtenstein sita. Redditus eius hac spoliatione tam tenues sunt facti, ut abbas et conventus anno 1806 ades et reliqua bona vendiderint Seminario Curiensi in Meran degenti. Dein ad tempus Redemptoristae ibi fuerunt, sed anno 1808 Seminarium Curiense, a Bavaris e Merano expulsum, in aedibus Sti. Lucii definitive se stabilivit.
ARCHIVALIA:
Arch. Episcop. Curiense, Stadtarchiv Chur, Staatsarchiv Graubünden.
LITERATURA:
HUGO II 103-112, prob 65-71
WAEFELGHEM 236
LIENHARDT Eph. Hag. 26, 121, 204, Auct 63
SIEBHACHER 102
BRUSCHIUS 432 ff
BRACKMANN GP II 2 98-101
MÜLINEN I 209
GOOVAERTS I 15, 140, 236, 276, 368, 403, II 48, 77, 109, 146, 147, 374, III 134, 184
Kunstdenkm. Schweiz, Kant. Graubünden Bd. VII (ebd. E. POESCHEL) S. 257 ff
LTK II 958
W. EFFMANN, Die Luciuskirche in Chur, in Zschr. Christl. K. VII (1895) 34-50, 363-384
O. FARNER, Die Kirchenpatrozinien des Kantons Graubünden 1924, S. 98-104
J.G. MAYER, St. Luzi bei Chur, Geschichte des Klosters, der Kirche und des Seminars, Lindau 1876, 2. Aufl. Einsiedeln 1907 - Schwere Zeiten des Klosters St. Luzi in "Bündnerisches Monatsblatt" II 1915, S. 191 ff
POTTHAST, Reg. Pontificum 3089, 3402, 4913, 6693, 8472, 18151
JAFFE LOEWENFELD 10214
R STAUBLI Zur Datierung von 2 Bullen des Papstes Innozenz III für die Präm. Klöster Churwalden und St. Luzi b. Chur, in: "Zeitschr. f. Schweizer Kirchengeschichte" 36 (1942) 140-52
LEU XII 310-12
EICHHORN 317-22
NÜSCHELER I 53
GAUDY 12, 13, 28, Abb. 1, 104
HBL Schweiz II 583
SERIES PRAEPOSITORUM ET ABBATUM
PRAEPOSITI:
Haimo 1149-1156
Vigilius 1156-1208
Konrad I 1208-1215
Reinold 1215-1220
Albert I 1229
Heinrich I 1231
Johann I 1249-1276
Berthold I 1281-1290
Andreas I 1295-1299
Berthold II 1300-1303
Albert II 1307-1312
Andreas II 1318
Konrad II 1319-1343
Nikolaus v. Angs 1347-1350
Jakob I von Nenzingen 1361-1371
Ulrich v. Mayerhofen 1384-1405
Theodorich 1405-1412
Johann II 1412-1432
Jodocus 1432-1450
ABBATES:
Johann III 1450-1475
Leonhard 1475-1497
Johann IV Walser 1497-1515
Theodul Schlegel 1515-1529
Baartholomäus de Castelmur 1542-1551
Georg I Feuerstein 15..-1560
Christian Ganzmann 1560-1573
Michael Paulinus 1573-..
Johann V 15..-1576
Hieronymus Huttler 1576-1592
Matthaeus Agricola 1597-1599
Simon Maurer 1603-1624
Georg II Heinlin 1624-1629
Jakob II Rauch 1629
Johannes VI Kapp 1639-1661
Florinus Zarn 1662-1689
Adalbert Rauscher (cf. Roggenburg) 1694-1711
Hugo Lindter 1713-1717
Milo Rieger 1717-1725
Marianus Heiß 1725-1731
Macarius Mesmer 1732-1744
Norbertus Kauffmann 1744-1754
Augustin Leutter 1754-1782
Nikolaus v. d. Flüe Gyr 1782-1806
NOMEN:
CHURWALDEN <<ELENCHUS MATERIAE>>
B.M.V. et St. Michael
ANTIQUITUS:
Curwaldia, Curwalde, Silva Augeria, Curwalt, Churbaldia.
LOCUS:
Duabus horis distat a Curia versus meridiem, secus viam quae ducit in vallem Engadin, in montibus asperis Grisoniae, Helvetia, Dioc. Chur.
FUNDATIO / HISTORIA:
Praepositura, dein (1446) abbatia. Monasterium duplex, de quo vide infra. Antiqua ecclesia ad B.M.V. in "Sylva Augeria" anno 1149 fuit de bonis fundatiis canoniae Sti. Lucii, quae, dotantibus liberis baronibus de Vaz, canoniam ordinis ei adnexit anno, ut fertur, 1164 [SUE-003]. Primitivum monasterium ad B.M.V. datum est, ut videtur, ante annum 1208 sororibus parthenonis adjuncti, juxta quem canonici sibi novam ecclesiam erexerunt in honorem Sti. Michaelis. Hospitale monasterii adhuc floruit saeculo XVI. Filiae: Rüti, St. Jakob im Prätigau. Ecclesiae incorporatae: Paspels, Alvaneu, Parpan, Sevelen, Luzein, Churwalden, Dusch, St. Margareten prope Chur, Balzers in Liechtenstein, Altenstadt prope Feldkirch. Canonia stetit sub advocatia domus Austriacae, propterea saeculo XVI non fuit suppressa. Anno 1540 vero ultimus religiosus obiit, usque ad annum 1599 abbates soli vixerunt in Churwalden. Abhinc habuit administratores e Roggenburg, usque ad annum 1807. Protestantes anno 1616 sibi arripuerunt maiorem partem bonorum, simul et ecclesiam, quae usque hodie est simultanea, 1622-46 iterum transitorie erat in manibus catholicorum. De licentia ultimi abbatis Roggenburgensis, Episcopus Curiensis bona Churwaldensia anno 1808 suo Seminario dioecesano univit. Anno 1838 ruinae aedium, claustralium sunt demolitae, superest praeter ecclesiam tantum alta praelatura gothica, hodie domus parochi catholici.
ARCHIVALIA:
Archiv. Dioec. Curiense, Staatsarchiv Wien.
LITERATURA:
HUGO I 573-88
WAEFELGHEM 59
GOOVAERTS II 396. Vide sicut et quoad cetera, etiam sub Roggenburg
POTTHAST Reg. Pont. 3403, 6840, 15089, 20891
LIENHARDT Eph. Hag. 43, 253
MÜLLINEN I 211-213
BRACKMANN GP (II 2) 100-101
HBL Schweiz II 587
GAUDY 32, 36, 119-21
REC I-III
BAYRHAMER (vide Roggenburg) cap. 8
G. E. HALLER, Bibliothek der Schweizer Geschichte III 411-17
F. JECKLIN, Zinsbuch des Klosters Churwalden von 1513, Chur 1909
EICHHORN, S. 352-58
LTK II 962
H. LEHMANN, Geschichte des Klosters Ch., in FÜSSLI, Schweizer Museum IV (1788) 1-21, 81-119, 721-22
J. SIMONET "Raetica Varia" II (1922) 35-68 et III (1923) 71-123
Kunstdenkm. des Kant Graubünden II 216 ff
HIRSCHING I 718-41
Guberts von WIEZEL, "Historie des Klosters zu Ch. in "Bündnerisches Monatsblatt" IX (1904) 1, 25, 45, 65
PLANTA S. 66
De Necrologio cf. F.L. BAUMANN in N. Archiv VIII 428.
SERIES PRAEPOSITORUM ET ABBATUM
PRAEPOSITI:
Ulrich I 1200-1208
Swikerus 1208-1260
Berthold I 1260-1265
Ulrich II 1268
Berthold II 1270-1290
Konrad I 1295-1305
Berthold III 1307-1318
Jakob 1320-1336
Johann I Schultheiß 1341, +1388
Konrad II 1349-1367
Ulrich III 1373-1382
Gerung 1383-1396, + 1423
Ulrich IV 1397-1409
Nikolaus I 1413-1415
Konrad III 1420-1428, + 1429
Georg I 1429-1461
ABBATES:
Ludwig von Lindau 1461-1488
Johann II. von trostberg 1488-1497
Gebhard Vittler 1497-1536
Martin Duff (non fuit abbas, sed unicus et ultimus conventualis -- obiit anno 1540)
Florinus Janutt 1540-1548
Peter Baliel 1548
Eberhard Rink 1549-1561
Nikolaus II Jenatsch 1562-1588
Johann III Wysmann 1588-1589
Silverster Schroffer 1589-1599 (resignavit et paulo post, obiit)
NOMEN:
CHURWALDEN <<ELENCHUS MATERIAE>>
B.M.V.
LOCUS:
Niederchurwald, Churwaldia inferior.
FUNDATIO / HISTORIA:
Parthenon adnexus abbatiae Churwaldensi. Immediate juxta illam fuit situs, et probabiliter simul cum ea fundatus, etsi annis 1208 et 1311 tantum in documentis occurrit. Ecclesia eius, primitus abbatialis canonicorum, habuit duas turres, ut videre est in pictura (anni 1795) quae invenitur in canonia Roggenburgensi, et apud GAUDY, p. 37. Quando desierit, nescitur, probabiliter saeculo XIV. Ruinae spectabiles anno 1838 sunt demolitae. Non est certum, an quoad bona fuerit sui juris.
ARCHIEVALIA et LITERATURA:
Vide sub Churwalden.
NOMEN:
HIMMELPFORTE <<ELENCHUS MATERIAE>>
B.M.V. et St. Martinus
ANTIQUITUS:
Porta Coeli, Im Himmelreich, Weißherrenkloster, Wilon, Wilen, Hymelport, Maria im Buchs (Vitetur confusio cum diversis aliis coenobiis "Porta Coeli" in Germania, praesertim cum tribus abbatiis, qui fuerunt O. Cist.)
LOCUS:
Prope Wyhlen in extremo meridie ducatus Badensis, non longe a Rheno, Dioc. Konstanz, nunc Freiburg.
FUNDATIO / HISTORIA:
Haec domus pauper ac minuscula ab initio suo fuit abbatia. Fundata anno 1303 a Bertha vidua Ottonis de Nollingen, equitis de Basel, pro Joanne de Rheinfelden abbate Ruthinensi, consobrino suo, qui a conventu suo ex discordia secedere voluit. Filia de Rüthi, sed quia successor Joannis ibidem contra novam plantationem insidiabatur, mox archicoenobio Praemonstratensi fuit subdita. De facto vero fuit sub tutela et saepius sub administratione abbatiae Bellelagiensis (Circ. Burgundiae). Post mortem primi abbatis videtur esse prioratus, ut apparet ex cat. Tongerloensi et Windbergensi, sed mox iterum pristina dignitas fuit ei restituta. Usque ad annum 1364 ne ecclesiam quidem habuit nec officium chori, anno 1431 conventus unicum habuit religiosum. Ab anno circa 1450 inaugurata est peregrinatio ad B.M.V., tunc meliora venerunt tempora. Redditus annui numquam 24 ducatos transgressi sunt, ecclesias incorporatas non habuit. In fine saeculi XV iterum declinavit. Anno 1523 unita est abbatiae Bellelagiensi tamquam prioratus dependens, qua cum canonia anno 1672 post enteritum Circariae Burgundiae ad pristinam suam Circariam Suevicam revertit. Bellelagienses loco aedium omnino collapsarum anno 1743 novas erexerunt, et tenuerung ibi semper conventum cum vita communi, post suppressionem suae domus anno 1797 cum abbate refugium ibi invenerunt. Anno 1807 et Porta Coeli fuit suppressa a gubernio Badensi, et bona sunt vendita pro 112,000 florenis. Ecclesia nunc est parochials -- florente simul adhuc peregrinatione -- monasterium est sanatorium a sororibus directum.
ARCHIVALIA:
Staatsarchiv Karlsruhe.
LITERATURA:
HUGO II 579, prob 389-97
WAEFELGHEM 115
REC II-IV
KRIEGER I 977-80
E. BANGERT, Das Kloster H. be Wyhlen am Oberrhein in Vergangenheit und Gegenwart, Freiburg 1932
G. BASSLER, Das Kloster H. bei Wyhlen, Wyhlen 1902
H. GMELIN, Das Kloster H., in ZGOrh 26 (1874) 344-91
Monatsblätter des Bad. Schwarzwaldvereins (1902) 193-98
H. LANG, Geschichte des Klosters H., Wyhlen 1931-37
L. PERIGRIN Die ehemal. Präm. Abtei H. bei Wyhlen am Rhein, Basel 1903
LEU III 35-40 Kdm. Baden V 60.
SERIES PRAEPOSITORUM ET ABBATUM
Johann v. Rheinfelden 1304
Hermann 1313-1325
Heinrich I 1327
Benedikt 1340
Petrus zu dem Winde 1359
Heinrich II
Wilhelm von Basel 1375-1387
Johann II Büttel 1389-1400
Andreas v. Zweibrücken 1400-1408
Heinrich III Vallat 1428-1440
Heinrich IV Rudoz 1440-1442
Johannes III Heinrici 1448-1450
Heinrich V 1452-1472
Petrus II Pitrineti + 1479
Heinrich VI Varnery 1479-1480
Imerius 1488-1498
Nicolaus abbas Bellelagiensis -- administrator 1523
NOMEN:
SS. Petrus et Paulus
ANTIQUITUS:
Caz, Cazis, Chazes, Cazia, Cazium, Chazzes, Cazias (Romanice: Cazas)
LOCUS:
In Grisonia (Helvetia), juxta Rhenum posteriorem, in valle quae dicitur Domleschg, Dioc. Chur.
FUNDATIO / HISTORIA:
Parthenon fundatus circa annum forsan 690 ut abbatia canonissarum, ab episcopo Curiensi Victore. Saeculis VIII et X verbum fit de sororibus et sanctimonialibus, quae postea, ut videtur, secutae sunt regulam Sti. Augustini. Anno 1156 Adalgotus Episcopus Curiensis subiecit hunc parthenonem abbatiae Sti. Lucii, quae consuetudines Praemonstratenses ibi introduxit, et loco abbatissarum magistras ad nutum abbatis ei praeposuit. [SUE-004] Videtur vero haec unio mox iterum fuisse revocata, quia in nullo antiquo catalogo hic parthenon adducitur, etsi e saeculo XV tantum nobis est traditum, quod libera electio abbatissae denuo fuit in usu. Parochiae incorporatae: Katzis et Hohenrealt, simul et capella Sti. Albani prope Sils ad tempus a canonicis Sti. Lucii sunt administratae. Postremo iterum fuit canonissarum nobilium O.S.A., anno 1565 suppressum est, anno vero 1622 - 1647 restitutum. Sed hac vice sub regula Sti. Dominici, cuius moniales ibi degunt usque hodie.
ARCHIVALIA:
Fere omnia perierunt, reliqua (paesertim recentiora) in loco et in Arch. Dioc. Curiensi.
LITERATURA:
HUGO I 497
WAEFELGHEM 52, 374
EICHHORN 342-47
BRACKMANN GP II 2 101-03
BRUSCHIUS 1: 37-38, 2: 134-137
J. G. MAYER, Die Inschrift der Stifter des Klosters Cazis, in: Katholische Schweizer Blätter VII (1891) 504 ff
GAUDY 32, Abb. 165
HBL Schweis IV 461
LEU XI 55-57
MÜLLINEN II 180-83
NÜSCHELER I 96
Kunstdenkm. des Kantons Graubünden (edd. POESCHEL 1940) III 178
MAYER, Bistum Chur II 301, 727; idem St. Luzi (1907) 39-40
PLANTA 66 ff
J. SIMONET in "Raetica Varia" (IV. Lfg. Chur 1923) 127-28
NOMEN:
St. Johannes Bapt.
LOCUS:
Civitas in Württemberg, ad flumen Neckar, prope Heilbronn, Dioc. Würzburg nunc Rottenburg.
FUNDATIO / HISTORIA:
Parthenon, fundatus in Adelberg, cum quo formavit monasterium duplex. Fuit asceterium nobile. Retento jure paternitatis, Adelberga transtulit moniales suas anno 1476 in Lauffen in antiquum monasterium, fundatum anno 998 vel 1003 ab Henrico Episcopo Wirceburgensi pro monialibus O.S.B. Anno 1261 vero transierat ad moniales Ord. Sti. Dominici. Anno 1521 admissio novitiarum fuit inhibita, anno 1553 definitive est suppressum. Superest pars monasterii et rudera ecclesiae.
ARCHIEVALIA et LITERATURA:
Staatsarch. Stuttgart. Vide praesertim sub Adelberg.
LITERATURA:
HUGO II 21
WAEFELGHEM 1344, 378
SAUTER, 30
M. BACH Das Nonnenkloster L. am Neckar, in Zeitschr. für Württembergisch Franken III (1868) S. 104-106
K. KLUNZINGER, Geschichte von Lauffen a. Neckar (Stuttgart 1846)
K. ROTHENHÄUSER, Die Abteien und Stifte Württembergs im Zeitalter der Reformation, Stuttgart 1886
F. V. GAISBERG-SCHÖCKINGEN in Württ. Jahrbuch für Statistik und Landeskunde 1902, S. 25-34;
Die Stadt L. am Neckar (edd. municipium) 1934
NOMEN:
MARIATAL <<ELENCHUS MATERIAE>>
B.M.V. et Stus. Nicolaus
ANTIQUITUS:
Maisenthal, Meisuntal, Messental, deformatum ex Maidental - Vallis Virginum. His sub nominibus ubique invenitur in nostris antiquis catalogis et in literatura ordinis. Atqui Hugo scribit hunc locum iam in fundatione sua nomen mutavisse in Mariatal, quam designationem adhuc hodie tenet ab immemorabili. Ergo nulla est ratio amplius retinendi nomen "Maisental".
LOCUS:
Prope Ravensburg, Württemberg, Dioc. Konstanz, nunc. Rottenburg.
FUNDATIO / HISTORIA:
Parthenon ortus ex translatione sororum canoniae Weissenau anno 1156. Monasterium extructum et dotatum est ab Ortolfo de Wisemburg. Anno 1194 habuit 90 sorores. Per duo incendia mox periit, anno 1245 definitive dicitur fuisse dissolutum [SUE-005]. Loco monasterii erecta est capella B.M.V. cum pergrinatione, quae adhuc floret.
ARCHIVALIA et LITERATURA -- vide Weißenau,
Speciatim:
HUGO II, 127
WAEFELGHEM 157
BERLIERE, Monasteres doubles 24.
NOMEN:
OBERMARCHTAL <<ELENCHUS MATERIAE>>
B.M.V. et SS. Petri et Pauli
ANTIQUITUS:
Marchtal, -tall, Marcellum, Marchtelanensis, Marchtel, Morhtil, Marhtelense.
LOCUS:
Prope Munderkingen, ad Danubium, Württemberg, Dioc. Konstanz, nunc Rottenburg.
FUNDATIO / HISTORIA:
Praepositura, dein (1440) abbatia insignis. Monasterium duplex usque ad annum circa 1273 (vide Untermarchtal). Ante annum 776 comes quidam Halahoff prioratum O.S.B. ibi erexerat, et quidem abbatiae Sti. Galli subditum. Saeculo IX et X periit, loco eius comes Hermannus II. de Tübingen instituit ecclesiam collegiatam cum 7 praebendis. Qua etiam desiit, tunc Hugo II. Palatinus Tübingensis anno 1175 Praemonstratenses ex Rotha advocavit. Circa annum 1200 fuerunt ibidem 20 canonici, 20 conversi, et 40 sorores. Filiae: Allerheiligen. Parochiae incorporatae: Ammern, Berg, Dieterskirch, Kirchbierlingen, Obermarchthal, Unterwachingen, Hausen, Seekirch, Kilchen, Reutlingen, Niederraitenau. In fine saeculi XV abbatia est facta imperialis, territorium eius concernebat tres leugas quadratas cum 6000 subditis. Habuit prelum et scholam. Anno 1609 abbates infulantur. In bello XXX annorum, sub piisimo abbate Joanne Kneer canonia fuit saecularisata et principibus de Hohenlohe addicta, quod vero anno 1648 fuit revocatum. Anno 1803 haec florentissima abbatia est supressa a Principe de Thurn et Taxis. Superest perpulchra ecclesia (1686-1701 erecta) cum artificiosissimis stallis a fratre converso P. Speisegger confectis, et amplissimum splendidumque monasterium, quod usque ad annum 1919 remansit omnino intactum tamquam castrum principis. Tunc pars eius data est monialibus de Visitatione, novissime vero altera pars facta est novitiatus Fratrum Sti. Joannis de Deo e Silesia exulum.
ARCHIVALIA:
Omnia supersunt in Archivis Principis in Obermarchtal et Regensburg. Staatsarchiv Stuttgart.
LITERATURA:
HUGO II 135-48, prob. 80-91
WAEFELGHEM 184, 379
LTK VI 873
WUB II 177, 208, 314, VII 240
LIENHARDT Eph. Hag. 60, 106, 112, 152, 165, 332, 367
GOOVAERTS I 23, 30, 41, 50, 51, 60, 62, 193, 235, 236, 335, 342, 344, 387, 391, 437, 434, 447, 516, 609, 613, 614, II 95, 114, 122, 122-31, 148, 151, 209, 227, 363, 365, 383, 392, 402, III 68, 186, IV 125, 189, 212, 214, 301, 314
F. CH. STÄHLIN I 371, 473, 589, II 731 ff
ERZBERGER 349-55
KDK S 139
KEPPLER 138-42
BRACKMANN GP II 216-18
BRUSCHIUS 1a 82-84; 2a 294-300
HAUNTINGER 100-03
WELLER 281-82
De prelo I. BECK in D. Arch. f. Schw. XIII 145-47, XVIII 128, XXIII 64
HEYD II 158, III 130
BÜNGER 109, 161
M. BIRKLER, Die Kirchen im Obermarchtal, Stuttgart 1893
LEHMANN I 214-15
REC I-IV
GAMS 261-65
LÜNIG III 343-64
FEYER Kurze Geschichte des Präm. Klosters O., Ehingen 1835
JOHNER, Schwäbische Dialektdichtungen in Marchtaler Schuldramen, in WVJJH NF XXI 269-314
S. SAILER, Das jubilierende Marchtall, 1771
H. SELIG, Die Professen des ehemaligen Stifts O. 1702-1802 in "Die Heimat" Beilage zum Donauboten, Munderkingen, No. 40-51 (1934) et Nr. 1-2 (1935)
M. SCHEFOLD Kloster O., Augsburg 1927
F. v. WALTER, Kurze Geschichte des ehemal. Präm. Stifts O. von ...1171 bis ...1802, Ehingen 1835
WILSS 27-29
Beschreibung des Oberamts Donaukreis I, (1914) 591-614
SIEBMACHER 18
Liber fundationis seu Annales eccl. Marchtalensis 992-1229, Continuatio ad an. 1299, edd. J. SCHOETTL in FDA IV (1869) 147-209
WAITZ in MGH SS XXIV 662-83 et GIEFEL in Württ. Geschichtsquellen IV (1891) 3-30
Acta B. Eberhardi praep. Marchtalensis O. Praem. in Suevia + 1179, in AA. SS. 17 Apr. II 502-504
Obituarium (fragm.) de anno 1647) edd. BAUMANN MGH Necr. I 201-202 Rotulae Marchtalenses (1680-1749) in collectione Elchingensi vol. XIII.
SERIES PRAEPOSITORUM ET ABBATUM
PRAEPOSITI:
Eberhard v. Wolfegg 1171-1179
Ulrich I 1179-1187
Gerlach 1187
Manegold 1191-1204
Meinrad 1204-1208
Heinrich I v. Suppingen 1208-1309
Walter I Westernach 1209-1214
Rudiger 1214-1217
Rudolf v. Ertingen 1217-1229
Walter II v. Schmalstetten 1229-1243
Theodor v. Wittenhausen 1243-1251
Friedrich I 1251-1252
Heinrich II v. Munderkingen 1252-1266
Konrad I v. Taugendorf 1266-1273
Werner I 1274-1281
Engelher 1281-1282
Berthold I 1282-1292
Heinrich III v. Datthausen 1292-1299
Burchard I 1299-1304
Siffridus 1304-1308
Werner II 1308-1310
Konrad II Volk 1310-1312
Burkard II Steiner 1312-1322
Konrad III 1322-1329
Harmann Hutter 1329-33
Heinrich IV Walk 1333-1340
Eberhard II Griff 1340-1344
Konrad IV Gager 1344-1348
Konrad V von Roth 1348-1367
Berthold II 1368-1377
Ludwig 1377-1399
Stephan Wocherer 1399-1401
Jakob I Kupferschmid 1401-1409
Jakob II Klingler 1409-1425
Albert Pfluger 1425-1436
Heinrich V. Mörstetter 1436-1461
ABBATES:
Jodocus Blanck 1461-1482
Simon Götz 1482-1514
Johann I Haberkalt 1514-1518
Heinrich VI Stölzle 1518-1538
Johann II Gudin 1538-1550, res.
Christoph I Bonner 1550-1559
Christoph II Schenz 1559-1571, res.
Conrad V Frey 1571-1591
Johann III Riedgasser 1591-1600
Jakob III Heß 1600-1614
Johann IV Engler 1614-1637
Konrad VI Kneer 1637-1660
Gottfried Dorner 1660-1661
Nikolaus Wierieth 1661-1691
Adalbert Rieger 1691-1705
Friedrich II Herlin 1705-1711
Edmund I Dilber 1711-1719
Ulrich II Blanck 1719-1746
Edmund II Sartor 1746-1768
Ignatius Stein 1768-1772
Paulus Schmid 1772-1796
Bernhard Kempter 1796-1802
Friedrich III Walter 1802-1803
NOMEN:
ROGGENBURG <<ELENCHUS MATERIAE>>
B.M.V. St. Johannes Bapt. et Augustinus
ANTIQUITUS:
Rockenburg, Siligoburgum, Rochlenburc, Riccenborc.
LOCUS:
Prope Weißenhorn, in Suevia Bavariae, Dioc. Augsburg.
FUNDATIO / HISTORIA:
Praepositura, dein (ca. 1450) abbatia celebris. Monasterium duplex, sorores ultima vice anno 1178 occurrunt. Fundatum est versus annum 1130 a Bertholdo comite de Biberegg, et uxore sua Diemutha de Zollern. Filia de Ursberg, Filiae: Adelberg 2a, Chur St. Lucius, Churwalden. Parochiae incorporatae: Meßhofen, Biberach, Breitenthal, Christertshofen, Oberwiesenbach, Rennertshofen, Tafertshofen, et peregrinatio B.M.V. in Schießen. Anno 1500 abbates infulantur, anno 1544 facta est abbatia imperialis. 1764: 42 DD; 1774: 41; 1802: 34. Anno 1803 Electori Bavariae est adscripta et ab eo suppressa. Bona ex hoc sunt possessio privata, ecclesia ingens et venustissima hodie est parochialis, amplum et sumptuosum monasterium, quod adhuc integrum superest, pertinet ad gubernium. Habitant in eo parochus, ludimagister, nemorum inspectores et multi alii. Bis conatus iam sunt fgacti hanc canoniam restaurandi, iam fratres iterum in ea habitabant (1924 ex Averbodio, 1932 e Tepla) qui iam per annos parochiam administraverunt, sed omnia fuerunt in cassum.
ARCHIVALIA:
Kreisarchiv et Staatsarchiv München, Staatsbibliothek München, Staatsarchiv Neuberg, Ordinariatsarchiv et -bibliothek Augsburg.
LITERATURA:
LAIRUELZ 407
HUGO II 675-88, prob. 435-41
WAEFELGHEM 211
LTK VIII 939
KDK 40
Bavaria II 1072-1076
LINDNER, Mon. August 107-111
Sulzb. Kal 1889
SCHEGLMANN III 2, 312-36
LIENHARDT Eph. Hag. 41, 137, 151, 245, 256, 329, 350, Auct. 29, 66
GOOVAERTS I 14, 43, 59, 95, 140, 193, 203, 212, 233, 240, 258, 261, 275, 276, 341, 346, 355, 368, 371, 399, 444, 448, 513-518, 556, 577, 616 II 48, 53, 77, 108, 218-26, 258, 374-76, 385, 406, 436, III 53, 144, 155, 161, 169, 183, 195, IV 166, 215, 324, 332
BRACKMANN GP II 84-85
ZIMMERMAN, Klosterheraldik 134-35
BRUSCHIUS 1a 104, 2a 377-79
M. FIEDLER, Austria Sacra (Wien 1781) II 481-84
BRAUN II 95 ff 120 ff
REC I
KHAMM, Hierarchia Augustana III 2, 462-74
PETRUS 722-74
RÖDER II 518-21
Anal. Praem. II 332, VII 221, XIV 95-97, 262 XV 112
BÜNGER 57, 156
PH. BAYERHAMMER, Historia imperialis Canoniae Roggenburgensis 1126-1759, in H. KUEN Scriptores, rerum variorum religiosorum ordinum (Ulm 1760) VI 1-74
SIEBMACHER 74
J. CHRISTA, Roggenburg, in "Bayerland" 43 (1932) 427-36
IDEM, in des Klosters, R. im Jahre 1802, in: Neuburger Collectaneenblätter 1882, Museumsvereins Weißhorn 1909, Nr. 11-13
L. WEILER, Denkmal der Dankbarkeit und Verehrung, dem ehemal. Reichsstift R. und seinen Vorstehern, vorzüglich dem letzten Abte Th. Aigler errichtet, Augsburg 1822
IDEM Versuche einer topogr. Geschichte der Pfarrei Roggenburg (Augsburg 1828)
Rotulae ex R. (1707-91) in collectione Elchingensi voll. IV
SERIES PRAEPOSITORUM ET ABBATUM
PRAEPOSITI:
Gerung 1126-1170
Berthold I 1170-1208\
Menfried 1208-1218
Marquard 1218--
Ludwig I 1248
Ulrich I Winkelhofer 1265-1280
Ludwig II 1280--
Rudolph 1294
Theodorich I 1331
Konrad der Werder 1329-1336
Berthold II von Gunzegg --1348
Theodorich II 1362
Heinrich Schyrlin 1378
Johannes I Keller 1397
Ulrich II Hörner 1398-1406
Johannes II Ellrang 1434
Ulrich III Schwarz --1440
ABBATES:
Johannes III Dryringer 1440-1474
Ulrich VI Pöller 1474-1484
Georg I Mahler 1484-1505
Johannes IV Mahler 1484-1505
Jodok Dreher 1507-1528
Johannes V. Mayer 1528-1543
Georg II Ehrmann 1543-1554
Johannes VI Mayer 1555-1566
Georg III Hieber 1566-1572
Johannes VII Schifelin 1572-1580
Johannes VIII Mayer 1580-1581
Vitus Breg 1581-1589
Jakob Werkmann 1589-1610
Michael Probat 1610-1639
Friedrich Rommel 1639-1656
Bonaventura Schalk 1656-1661
Franciscus Doser 1661-1677
Adalbert Rauscher 1677-1694 (cf. Chur St. Luzi)
Hugo Lindner 1694-1713
Dominicus Schwaninger 1713-1735
Kaspar Geisler 1735-1753
Georg IV Lienhardt 1753-1783
Gilbert Scheierle 1783-1789
Thaddaeus Aigler 1789-1803
NOMEN:
B.M.V. et Sta Verena
ANTIQUITUS:
Rotte, Rote, Rotha, Rothum, Münch-, Mönchsroth. Vitetur confusio cum praepositura O.S.B. Mönchsroth prope Crailsheim, et cum abbatia O.S.B. Rott am Inn.
LOCUS:
Prope Memmingen, versus occidentem, in Württemberg, Dioc. Konostanz, nunc Rottenburg.
FUNDATIO / HISTORIA:
Praepositura, dein (statim anno 1140) abbatia conspicua. Monasterium duplex (vide infra). Fundata anno 1126, interveniente, ut fert traditio, Sancto Norberto, a Hemma de Wildenburg. Filia Praemonstrati. Filiae: Wilten, Weißenau, Steingaden, Obermarchthal, Kaiserslautern, Adelberg 1a. Sub primo abbate Odinone iam habuit 200 religiosos et 40 sorores. Saeculo XIV desolata et pauper nimis, sub abbate Martino Hesser tamen refloruit. Saepius igne combusta est. Parochiae incorporatae: Roth, Haslach, Kirchberg, Amendingen cum 5 filialibus, Berkheim, Heisterkirch, et prioratus Steinbach in Bavaria (cum celebri peregrinatione). Anno 1587 abbates infulantur. Iam saeculo XV abbatia facta fuerat imperialis, immo anno 1616 obtinuit jus gladii, sed haec omnia anno demum 1744 sunt legaliter recognita. Anno 1588 obiit frater clericus Wilhelmus Eisilin in odore sanctitatis. In fine saeculi XVIII habuit 2500 subditos et redditus annuos 58,000 florenorum. Annis 1782-86 abbas ipse cum conventu erexit sibi novam ac splendidam ecclesiam, inconsulto architecto. Disciplina fuit in hac canonia fere semper exemplaris. Anno 1803 cum 31 DD; 3 novitiis et uno converso fuit comiti de Wartenberg addicta, qui eam supressit. Anno 1808 per hereditatem venit cum omnibus bonis ad comites de Erbach, qui eam possederunt tamquam castellum usque ad annum 1834. Anno 1840 duae alae monasterii cum bibliotheca sunt demolitae. Post annum 1934 factum est "Arbeitsdienstlager", ac aedificia, usquedum in optimo statu, lamentabiliter sunt pessumdata. Postremo venit in possessionem canonia Windbergensis in Rotha iterum novum conventum cum suo novitiatu instituit.
ARCHIVALIA:
Archivum mansit in Rotha usque ad annum 1941, quo in Staatsarchiv Stuttgart, ubi iam alia pars deposita fuerat, translatum est.
LITERATURA:
LAIRUELZ 407
HUGO II 697-712, prob. 446-53
WAEFELGHEM 213
HEYD II 178, III 150
KDK S 117-118
BÜNGER 29, 71, 162, 232
SIEBMACHER 75
LIENHARDT, Eph. Hag. 3, 93, 218, 296, 337
LTK VII 666, VIII 1007
ERZBERGER 388-90
KEPPLER 79-86
WUB II 69-72, 149, 219
CLESS II 1, 107
PETRUS 725
REC I-III
CF. STÄLIN II 726
GOOVAERTS I 51, 56, 59, 60, 238, 241, 252, 311, 354, 368, 384, 387, 394, 403, 421, 430, 447, 472, 486, 493, 523, 550, 584, 586, 590, 609, 611 II 92, 93, 122, 146, 149, 150, 154, 156, 173, 194, 195, 203, 229, 340, 348, 373, 437 III 21, 76, 155, 181, 202, IV 195, 211, 296, 318, 329
BRACKMANN GP II 1, 230-31
LÜNIG 450-79
A. FEULNER Die Klosterkirche in Rot, in Christl. Kunst XI (1915) 161-69
IDEM ut mappa in serie "Süddeutsche Kunstbücher" Bd. 18, Augsburg 1922
P. GAMS, Personalstand des Klosters R im Jahr 1802, in: Tübinger Quartalsschrift 1879, S. 270-74
B. STADELHOFER, Historia imperialis et exempli collegii Rothensis, 2 voll., Augsburg 1787 (tertium volumen est MS ineditum in Staatsarch. Stuttgart)
A. WALSER, Das Präm. Kloster Roth, Roth 1926
Topographische Beschreibung der Besitzungen und Gerechbtsame des Reichsgotteshauses R., in: HAUSLEUTNER Schwäb. Archiv I (1790) 82-87
D. Arch. F. Schw. 1900 p. 108-11 et 1902 p. 151 ff
GRADMANN-PAULUS Kunstdenkm. in Württembg. Oberamt Leutkirch. (1924) S. 114-48
Anal. Praem. VI 447 ff
Necrologium (1581, fragm.) edd BAUMANN MGH Necr. I 202-05
SERIES PRAEPOSITORUM ET ABBATUM
PRAEPOSITI:
Burchardus 1126-1140
ABBATES:
Odino Truschseß v. Waldburg 1140-1182
Berthold I
Volmarus -- 1217
Albertus 1217-1220
Heinricus I 1222
Werner
Reinhard
Berthold II. 1268-1273
Heinrich II 1273-1305
Konrad I de Au 1307-1343
Eglolf de Lutrach 1343-1369
Heinrich III de Krauchenwies 1369-1380
Konrad II Fruwenbiß 1380-1391
Johann I Barner 1391-1397
Petrus I 1397-1402
Lucius 1402-1403
Gerung abbas de Weißenau, administrator, 1403-1407
Petrus II Städelin 1406-1407
Friedrich I Biedermann 1407
Johann I Geldrich 1407-1411
Jodocus de Ursberg 1411-1414
Leonhard Truchseß 1414-1417
Heinrich IV Merck 1417-1420
Martin I Hesser 1421-1457
Georg Iggenauer 1457-1470
Johann III Moshaim 1470-1475
Heinrich V Hünlin 1475-1501
Konrad III Ermann 1501-1520
Johann IV Lauinger 1520-1533
Konrad IC Ermann 1533-1543
Konrad V Spleis 1543-1549
Vitus Weber (Textor) 1549-1556
Dominicus Freiburger 1556-1560
Martin II Ermann 1561-1589
Martin III Schlaich 1589-1591
Balthasar Held 1591-1611
Joachim Gieteler 1611-1630
Ludwig Locher 1630-1667
Friedrich II Rommel 1667-1672
Martin IV Ertle 1672-1711
Harrmann Vogler 1711-1744
Ignatius Vetter 1744-1755
Ambrosius Guggenmoos 1755-1758
Benedikt Stadelhover 1758-1760
Mauritius Moritz 1760-1782
Willibold Held 1782-1789
Nikolaus Betscher 1789-1803
NOMEN:
S. Johannes Bapt.
FUNDATIO / HISTORIA:
Parthenon adnexus canoniae supradictae, sed separatus in aliqua distantia. Cessavit anno 1380. Loco eius nunc est coemeterium et ecclesia eius ad Stum. Joannem Baptistam.
ARCHIEVALIA et LITERATURA:
vide supra.
NOMEN:
B.M.V.
ANTIQUITUS:
Rüthi, Rutti, Riuti, Ruoti, Rutin, Ruthinense
LOCUS:
Non longe a Rapperswyl, Kanton Zürich, Helvetia, Dioc. Konstanz, nunc Chur.
FUNDATIO / HISTORIA:
Praepositura, dein (probabiliter anno 1230) abbatia. Non videtur fuisse mon. duplex. Eques Liutoldus de Regensberg-Grüningen anno 1208 tradidit Ulrico praeposito de Churwalden, qui biennio ante monasterium suum ex discordia cum aliquibus confratribus dereliquerat, praedium suum in Rüthi, quod a colonis haereticis habitabatur, ut canoniam novam ibi fundaret. Ab anno 1230 fuit sub paternitate de Weißenau, anno 1300 fere post eodem modo est orta ac Rüti. Habuit etiam hospitale, et administravit parochias: Gossau, Aadorf, Eschenbach, Fehraltorf, Fischental, Bollingen (ubi fuit ad tempus parthenon sub directione abbatis Ruthinensis), Dürnten, Elsau, Schmerikon, Seegräben, Driebrunnen b. Wil, Uster, Volketswil, Wangen. Anno 1338 abbas Peregrinus voluit novam canoniam fundare in loco pugnae de Näfels, sed fuit impeditus. Redditus annui 1354: 150 Marcae argenti. Status personalis: 1415: 15 DD; 1439: 9 DD. Anno 1517 ultimus abbas est infulatus. Disciplina videtur fuisse fere semper bona in hac domo. Cum esset supressa anno 1525 a gubernio Turicensi, ultimi religiosi dieu et tenaciter operati sunt ut vitam communem prosequi et canoniam suam restaurare possunt, postremo cum omnibus pretiosis suis et cum archivo augugerunt in Weißenau, sed frustra. Postea omnia debuerunt reddi gubernio Turicensi. Rüti anno 1706 est combustum. Supersunt pauca de monasterio ac presbyterium turrisque eccclesiae, quae est nunc parochialis protestantium.
ARCHIVALIA:
Staatsarchiv des Kantons Zürich, Stadtbibliothek Zürich.
LITERATURA:
HUGO II 715
WAEFELGHEM 214
MÜLINEN I 225-27
NÜSCHELER p. 97 (falso putat fuisse monasterium duplex)
REC I-111
HBL Schweiz V 746-47
LTK IX 38
Kunstdenkmäler des Kantons Zürich, Bd. II, von H. FIETZ (Basel 1943) S. 207 ff
P.R. HENGGELER OSB, Das Prämonastr. Stift R., in "Diasporakalender" 1940, S. 33-39
J.R. RAHN, Die Wandgemälde im Chor der ehemal. Prämonstr. Klosterkirche von R., in "Anzeiger für Schweizerische Altertumskunde", Zürich 1904, Neue Serie V. 279-84
O.S. VÖGELIN, Das Kloster R, in "Mittlgn. der Antiquar. Gesellsch. Zürich", XIV (1863) 37-62
ZELLER-WERDMÜLLER, Die Präm. Abtei R., ibidem XXIV (1894) 183 ff
I.C. ZUPPINGER, Die Präm. Abtei R., Rüti 1894
GOOVAERTS II 396
SERIES PRAEPOSITORUM ET ABBATUM
PRAEPOSITI:
Udalricus (Praepositus) 1208-1221
Bertholdus (Abbas) 1232
Usive Wal (Praepositus) 1237-1241
Ulricus (Praepositus) 1257
Heinricus (Abbas, sicut sequentes) 1259-1277
Walther 1278-1281
Johannes I de Regensberg 1284-1297
Johannes II de Rheinfelden --1303
Hesso 1319-1342
Heinrich II 1345-1377
Bilgeri (Peregrinus) de Wagenberg 1377-1392
Godefridus Schultheß 1395-1422
Albertus 1422-1431
Johannes III Zingg 1431-1439
Johannes IV Murer 1454-1459
Ulrich III Tennenberg 1468-1476
Marcus Wiler 1477-1503
Felix Klauser 1504-1525
NOMEN:
ST. JAKOB IM PRÄTIGAU <<ELENCHUS MATERIAE>>
Ss. Jacobus et Chrostophorus
ANTIQUITUS:
Wrethegow, Stus. Jacobus in Silva, -- in Rhucentiis, -- in Valle Portiana.
LOCUS:
In Grisonia, inter Davos et limites austriacos, Dioc. Chur, Helvetia. Nunc appellatur "Kurort Klosters."
FUNDATIO / HISTORIA:
Praepositura, quae certe fuit sui juris, sed propter paupertatem tam exigua et tenuis, ut ad tempus videatur fuisse potius domus dependens a Churwalden, cuius filia erat. Integrum archivum periit, fundatores eius nescimus. Bona eius fuerunt quidem extensa, habuit nempe 12 curias, sed fundatio eius inter annos 1208 et 1222 facta est in regione asperrima, inhabitata et deserta, vix ad culturam apta. Monasteriium mox hoc vertit in melius, quod est et habet nunc haec regio, debet illi. Anno 1485 praepositus solus fuit in monasterio. Anno 1525 ultimus praepositus uxorem duxit, combussit totum archivum, etiam ceteri conventuales a fide deferunt. Bona data sunt laicis adiacentibus, thesaurus ecclesiae traditus est abbati Churwaldensi. Ab anno 1622 Austria, sub cuius advocatia fuerat, saepius restitutionem monsterii impetrare conata est, sed frustra. Supersunt tantum turris et presbyterium ecclesiae, quae nunc est parochialis protestantium.
LITERATURA:
HUGO I 851
WAEFELGHEM 136
ZAK PAM 13
MÜLINEN I 221-22
Kunstdenkm. des Kantons Graubünden (edd. POESCHEL) II 132 ff.
SIMONET, Kloster Churwalden vor der Reformation, (Raetica Varia II 1922) p. 47
A. EICHHORN 359-60
GAUDY 20, 32, 45, Abb. 177
HBL Schweiz IV 509
SERIES PRAEPOSITORUM ET ABBATUM
PRAEPOSITI:
Ulrich 1461
Paulus 1488
Konrad Schmelzl 1503
Bartholomaeus Bilger 1512-1525 (ultimus)
NOMEN:
SCHUSSENRIED <<ELENCHUS MATERIAE>>
B.M.V. et St. Magnus
ANTIQUITUS:
Scucenried, Shuzzin--, Schusin--,. Scuzzenriet, Sorech, Sorec (cf. Jud. 16, 4), Soreth(um)
LOCUS:
In medio inter Ravensburg et Munderkingen, in Suevia Superiori, Württemberg, Dioc. Konstanz, nunc Rottenburg.
FUNDATIO / HISTORIA:
Praepositura, dein (1440) abbatia celebris. Fundata anno 1183 a fratribus Berenger et Contrado, equitibus de Schussenried, qui ambo intraverunt. Filia de Weißenau. Non fuit monasterium duplex. Multa passa est in bellis, saepius igne combusta est. Parochiae et ecclesiae incorporatae: Schussenried, Reichenbach, AAllmannsweiler, Untereggatsweiler, Steinhausen, Muttensweiler, Oggelshausen, Stafflangen, Attenweiler, Winterstettendorf, Otterswang, Eberhartzell, Michelwinnaden, et Eggmannsried, cum perregrinatione, ubi canonia famosam ecclesiam erexit. 1650: 12 DD; 1802: 30 DD. Saeculo XVIII ingens novum monasterium aedificare coepit, sed non perfecit. Abbas Ludovicus Mangold (1582-1604) infulatus est. Usque ad finem canonia, quae fuit imperialis, habuit celebrem scholam. Anno 1803 addictum fuit comitibus de Sternberg-Manderscheid, qui monasterium suppresserunt et postremo anno 1835 gubernio Württembergensi vendiderunt. Dein facta est fabrica ferraria, magna pars novi aedificii fuit demolita anno 1840. Ab anno 1875 est manicomium, splendida bibliotheca -- ex pulcherrimis probabiliter huius saeculi in Europa -- nunc est oratorium simultaneum. Ecclesia, magnificis stallis ornata est parochialis.
ARCHIVALIA:
Staatsarchiv Stuttgart Pfarrarchiv Schussenried, Necrologium (1703) in Arch. Abbatiae Averbodiensis.
LITERATURA:
HUGO II 819-34, Prob 509
WAEFELGHEM 274
KDK 163-64
LTK IX 356
HEYD II 188-89, III 159-161
HAUNTINGER 17-19
KEPPLER 148-50
REC I-III
WUB II 349, III 106, 212
WELLER 284
ERZBERGER 382-85, 418-19
KRIESSMANN 34-37
SIEBMACHER 20
BÜNGER 231
Anal. Praem. V (1929) 374-82, et XIV (1938) 265 ff. XV (1939) 113 ff
P. BECK in D. Arch. f. Schw. I (1884) 32-46, III 7 ff, 13-15, 92 ff, IV Beilage zu 1, 7 ff, 11-13; IX 93-96, X 1 ff, 20-27; XI 37, 11, 4-6; XIII 97-108; XVI 160-64; XVIII 1-11, 33-40
GOOVAERTS 1, 26, 34, 51, 61, 95, 125, 235, 257, 329, 344, 351, 359, 445, 468, 561, 579, 586, 590, 598, 599, 614, 630, 636, 637, II 74, 90, 122, 141, 149, 176, 244, 349, 388, 405, 435, III 154, 156, IV 101, 169, 205, 320-22
B. RUESS scripsit plusquam 30 articulos in variis periodicis, hi omnes congesti sunt in libro "Aus Schussenrieds Kunst und Geschichte", 2 Bände, Waldsee 1938
P. WEISSENBERGER, Eine Bau- und Kunstchronik der Präm. Abtei Sch. 1683-1772, Anal. Praem. XXII-XXIII (1946-47), 91-120
B. WILHELM, Schweikart Mitteilungen XIII 441-45
Necrologium edd. BAUMANN MGH Necr. I 205-08
GAMS, Personalstand des Klosters Sch. 1802, in Tübinger Quartalsschr. 1879, 472-75
BREHM 129
LAIRUELZ 406
SERIES PRAEPOSITORUM ET ABBATUM (Rueß):
PRAEPOSITI:
Friedrich 1183-1188
Mangold 1188-1192
{sedis vacantia, 1192-1205}
Menfried 1a 1205-1208
Luither 1208-1209
Burkhard 1209-1215
Konrad I v. Besserer 1215-1218
Rudolf 1221-1222
Konrad II 1223-1248
Bertold I 1248-1278
Ortholf I v. Wielin 1278-1281
Heinrich I 1282-1290
Albert 1290-1302
Konrad III 1302-1326
Ortholf II Schorp 1326-1356
Bertold II v. Altheim 1356-1363
Johannes I v. Veser 1363-1371
Hiltbrand v. Wielin 1371-1404
Konrad IV 1404-1420
Johannes II Rothmund 1420-1438
ABBATES (1440):
Konrad V Rauber 1438-1466
Petrus Fuchs 1467-1480
Heinrich II Österreicher 1480-1505
Johannes III Wittmayer 1505-1544
Gallus Müller 1544-1545
Jakob Renger 1545-1552
Benedikt Wall 1552-1575
Oswald Escher 1575-1582
Ludwig Mangold 1582-1604
Christoph Müller 1604-1606
Martin Dietrich 1606-1621
Matthaeus Rohrer 1621-1653
Mathias Binder 1653-1655
Augustin Arzet 1656-1666
Bernhard Henlin 1666-1673
Vincentius Schwab 1673-1683
Tiberius Mangold 1683-1710
Innocentius Schid 1710-1719
Didacus Ströbele 1719-1733
Siardus I. Frick 1733-1750
Magnus Kleber 1750-1756
Nikolaus Kloos 1756-1775
Joseph Krapf 1775-1791
Siardus II Berchtold 1792-1803
NOMEN:
STRASBOURG <<ELENCHUS MATERIAE>>
Omnium Sanctorum
ANTIQUITUS:
Straßburg Allerheiligen, Cella OO. SS. Argentinensis, (Comestorff, quod habetur in Cat. Lepaige, et Commentar, ut apud Lairuelz, numquam appellabatur hae domus. Agitur potius in hisce catalogis de "Conradsdorf" male lecto et peius apposito. Vide sub Circaria Vadegotiae).
LOCUS:
Metropolis Alsatiae, sedes episcopalis, tunc temporis pertinuit ad Germaniam, nunc vero ad Galliam.
FUNDATIO / HISTORIA:
Monasterium primitus ordinis Saccitarum, fundatum inter annos 1254 et 67. Post dissolutionem huius ordinis anno 1297 emptum est ab abbatia Omnium Sanctorum in Nigra Sylva, quae ei nomen suum dedit. Pars saccitarum rite transiit ad ordinem nostrum. Qua ex causa probabiliter monasterium, quod fuit apparenter prioratus conventualis tantum, tantopere collapsum est, ut supprimi debuerit. Fuit vacuum ab anno 1320, anno 1327 vero ab ordine cum omnibus pertinentiis venditum est equiti Argentinensi Henrico von Müllenheim, qui ibi oratorium instituit cum 5 praebendis pro sacerdotibus saecularibus. Anno 1791 suppressum est, ab anno 1854 est ibi domus matrix Sororum Misericordiae.
ARCHIVALIA:
Vix supersunt. Vide Allerheiligen, et Arch. Dép. du Bas Rhin.
LITERATURA:
HUGO I 543, prob 447-52
WAEFELGHEM 66
MÜLLENHEIM, Das alte Bethaus Allerheiligen zu Straßburg, Straßburg 1880
E.L. STEIN Die Geschichte des Kollegiatstiftes Jung St. Peter zy Straßburg, Freburg i. Br. 1920
J.M. CLAUSS Historisch-Topographisches Wörterbuch des Elsaß, Zabern 1895-1914
BACKMUND, Neuere Forschungen 79
BLOCH II 2419, 2430
NOMEN:
UNTERMARCHTAL <<ELENCHUS MATERIAE>>
LOCUS:
Non longe ab Obermarchtal, Württemberg, Dioc. Konstanz, nunc Rottenburg
FUNDATIO / HISTORIA:
Parthenon adnexus abbatiae Marchtalensi, cum illa simul juxta canoniam fundatus. Circa annum 1200 habuit 40 sorores. Anno 1217 translatus est in U. Anno 1273 omnino est suppressus. [SUE-006] Dein fuit curia abbatiae, dioecesanae Sororum Sti. Vincentii de Paul.
LITERATURA:
HUGO II 142, cetera vide sub Obermarchtal.
NOMEN:
Ss. Petrus et Joannes Evangelista
ANTIQUITUS:
Ursperga, Ursberch, Ursburg
LOCUS:
Prope Krumbach, in Suevia Bavariae, Dioc. Augsburg
FUNDATIO / HISTORIA:
Praepositura, dein (post annum 1349) abbatia. Monasterium duplex, vide BURK. Fundata, ut traditio fert, sollicitante Sancto Norberto, non 1125, sed potius inter annos 1126 et 28 a comite Wernhero de Schwabegg. Filia Praemonstrati. Post annum 1350 facta est immediata et imperialis (1802: 512 subditi, redditus annui 34,000 florenorum.) Anno 1414 infulati sunt abbates. Parochiae incorporatae: Baiersried, Attenhausen, Oberrohr, Mindelzell, Billenhausen, Langenhaslach. Filiae: Roggenburg, Schäftlarn, Osterhofen, Neustift. Igne combustum est annis 1142, 1224, 1525 et 1632, hac ultima vice fuit in ruinis usque ad annum 1673. 1764: 26 DD; 1802: 23 DD. Anno 1803 suppressum est a gubernio Bavarico conventus vitam communem adhuc per tres annos prosecutus est. Ecclesia nunc est parochialis, monasterium ab anno 1884 est domus curatoria pro cura claudorum, mutorum, debilium et fatuorum, fundata a presbytero Dominico Ringeisen. Aedificia integra supersunt.
ARCHIVALIA:
Multa perierunt, per crebra incendia. Reliqua in HauptStaatsarch. Staatsbiblioth et Kreisarchiv, München, Staatsarch. Neuburg, Ordinariatsarchiv et -bibl. Augusburg (Necrologium et Chronicon VI voll. auct. G. KORNMANN) Staatsbiblioth. Dresden (celebre Chronicon Urspergense auct. Praeposito BURCHARDO) Bibl. Scotorum Vincobonae (aliud Chronicon auct. G. KORNMANN).
LITERATURA:
LAIRUELZ 408
HUGO II 1147, prob. 707-11
WAEFELGHEM 304
WUB (v. Index) Reg. R. Boie, (item)
BRUSCHIUS I 595-620
SIEBMACHER 87
KDK 109
BÜNGER 106, 116, 176
LIENHARDT Hag. Eph. 76, 216, 219, 269, 308, 318, 356
ZIMMERMANN, Klosterheraldik 160-161
KHAMM III 2 480-517
LINDNER Monast. August. 115-18
LÜNIG XVIII Spicileg. Eccles. III 672-80
BRACKMANN GP II 83-84
Sulzbacher Kal. 1888
PETRUS 825 ff
BRAUN II 73
STEICHELE VIII 615
REC I-II
SCHEGLMANN III 2 397-428
Bavaria II 1093
GAMS, Personalstand von U. 1802, in Neuburger Collectaneenblätter 1882, 99-101
GOOVAERTS I 18, 51, 55, 95, 139, 240, 244, 246, 460, 509-12, 531, 537, 561, 576, II 157, 193, 203, 240, 242, 372, 376, III 29, 42, 183, IV 17, 324, 326, 213
COTTINEAU 3244
A. SCHRÖDER, Das Traditionsbuch und das älteste Einkommensverzeichnis des Klosters U., in "Jahresbericht des Hist. Vereins Dillingen" VII (1894) 1-39
G. SCHRÖDER in "Deutsche Illustr. Rundschau" 1925, 245-76, in: Ursberger Kalender 1926 33-43, et in "Bayerland" 1929 (XL) Nr. 2
A. STARA in Anal. Praem. XII 101, 207-08
Necrologium MGH SS Necr. I 128-38
SERIES PRAEPOSITORUM ET ABBATUM
PRAEPOSITI:
Ulrich I 1125-1136
Grimo 1136-1172
Walchun 1172-1178
Dietrich I 1178-1182
Ulrich II v. Hasberg 1182-1203
Friedrich I 1208-1215
Burchard 1215-1226 res + 1230
Konrad I von Liechtenau 1226-1240
Berthold I 1240-1245
Konrad II v. Winzern 1245-1248
Friedrich II 1248-1257
Heinrich I von Knöringen 1258-1262
Hermann 1a 1262-1268, depos.
Dietrich II 1268-1275
Hermann 2a 1275-1283
Ludwig I 1283-1295
Heinrich II v. Knöringen 1295-1300
Albert I von Eßlingen 1300
Berthold II v. Marchtal 1300-1301
Ludwig II 1301-1318
Heinrich III von Kirchheim 1318-1323
Konrad III Pileolus 1323-1324, res.
Heinrich IV Ziechenbogen 1324-1333
Albert II 1333-1340
Heinrich V. Keller 1340-1348, res.
Berthold III 1348-1355
ABBATES:
Heinrich VI v. Rain 1355-1374
Albert III 1374-1398
Heinrich VII v. Pfeffenhausen 1398-1407
Wilhelm I Sartor 1407-1448, res.
Balthasar v. Seebach 1448-1449
Jodocus Seiz 1449-1458
Ulrich IV Säckler 1458-1469, depos.
Johannes Gerngroß 1469-1479
Johannes II Ribler 1479-1500, res.
Wilhelm II Henselmann 1500-1523
Thomas Mang 1523-1569
Georg I. Lechler 1569-1575
Georg II Lock 1575-1589, res.
Michael Ammann 1589-1592
Jacobus Müller 1592-1595
Johannes III Sausenthaler 1595-1617
Vitus Schönhainz 1617-1628, res.
Matthaeus Hechenrieder 1628-1672
Maximilian Endgruber 1672-1681
Joseph I Dürr 1681-1708, res.
Joseph II Held 1708-1729
Johannes Evang. Haller 1729-1746, res.
Joseph III Seitz 1746-1771
Wilhelm III Schöllhorn 1771-1790
Aloysius Högg 1790-1803
NOMEN:
WEISSENAU <<ELENCHUS MATERIAE>>
Ss. Petrus et Paulus
ANTIQUITUS:
Primis saeculis appellabatur tantum Au, Ouwe, Augia. Deinde Minderau, Augis Minor, A. parva, Minoraugia, postremo Augia Alba, Albaugiensis, Augia Candida.
LOCUS:
Prope Ravensburg, Württemberg, Dioc. Konstanz, nunc Rottenburg.
FUNDATIO / HISTORIA:
Praepositura, dein (1257) abbatia insignis. Monasterium duplex, vide Mariatal. Fundata annno 1141 a Gebizone de Wisemburg, ministerili Guelforum. Filia de Roth, mater de Schussenried. Ecclesiae administratae: Eschach, Taldorf, Wilhelmskirch, Ravensburg St. Christina, ibidem St. Jodocus, Bodnegg, Manzell, Risenbach, Oberzell, Ummendorf, Grükraut, Gornhofen, Bernloch, Fischbach, Alberskirch. Anno 1283 Comes Rudolfus de Habsburg donat reliquiam pretiosissimi Sanguinis, ad quam fit deinceps celeberrima perregrinatio. Abbatia fuit imperialis, posseditque 137 vicos et praedia. Bibliotheca eius fuit praeclara, abundans pretiosissimis manuscriptis et libris (vide catalogum eorum apud Hugo). Anno 1596 infulantur abbates. Status personalis 1191: 24 DD, 60 conv.; 1549: 20 DD et 8 Cler.; 1600: 10 DD; 1616: 24 DD; 1724: 29 DD; 1794: 23 DD. Anno 1803 abbatia simul ac Schussenried addicta est Comiti de Sternberg-Manderscheid, qui eam suppressit et postea gubernio Württemburgensi vendidit. Ecclesia est parochialis, monasterium ab anno 1892 est manicomium.
ARCHIVALIA:
praesertim vero et bibliotheca sunt dispersa in totam Europam. Staatsarchiv Stuttgart, Fürstl. Waldburgisches Archiv Zeil, Landesarchiv Karlsruhe (ubi est Necrologium), Stiftsbibliothek St. Gallen.
LITERATURA:
LAIRUELZ 406
HUGO II 287-304, prob. 149-53
WAEFELGHEM 319, 381
WUB II 61, 147
WELLER 279-880
HEYD II 269-70
BRUSCHIUS 13-18
LÜNIG 746-77
LIENHARDT 100, Auct. 151-52
LEHMANN I 407-12
HAUNTINGER 108-11
BÜNGER 28, 231
GOOVAERTS I 74, 92, 222, 249, 258, 306, 343, 346, 353, 366, 372, 402, 423, 430, 437, 448, 488, 492, 580, 599, 615, 620, II 76, 149, 163, 175, 229, 396, III 48, 147, IV 169, 214, 315, 333
Anal. Praem. III (1927) 360 ff et VI (1930) 452
HAUCK IV 988
LTK X 804
KRIESSMANN 44-46
C.A. BUSL, Zur Geschichte des Präm. Klosters W., Ravensbg 1883
IDEM, Neues zur Baugeschichte der Präm. Abtei W. in Arch. F. Chr. Kunst XII (1894) 32-35, 40-45, 55
IDEM, Das große Abteiwappen von W. in: D. Arch. f. Schw. XII (1894) 77 ff
P. GAMS, Der Personalstand der Abtei W. 1802, in: Tübinger Quschr. 1879, 467-70
A. JOHN, Historia Imperialis canoniae Minoraugiensis ab anno 1145 usque ad an. 1763, Konstanz 1763
LEHMANN Verschollene und wiederaufgefundene Reste der Klosterbilbiothek von W., in ZBBW (1932) 1-11
REC I-III
F.A. RIEFF, Geschichte der Domäne Manzell und im Zusammenhang damit des Klosters W., Lindau 1895
SCHMIDT, Kloster W. (Deutsche Kunstführer) Augsburg 1929
Necrologium edd. MGH Necr. I 153-165 et MONE in ZGOrh VIII (1857) 317-26
Codex traditionum saeculi XIII (Acta Sti. Petri in Augia) Orig. in St. Gallen, (Vadiana) edd. BAUMANN in ZGOrh XXIX (1877) 1-128 et XLII (1890) 359-73
STÄLIN II 728-30
ERZBERGER 378-82
DArchfSchw. 27 (1909) 11 ff et 29 (1911) 25 ff
BREHM 133-35, 150 f
Kdm. Württ., OA. Ravensburg (1931) 77-118.
SERIES PRAEPOSITORUM ET ABBATU
PRAEPOSITI:
Wernher 1145--
Hermann I + 1175
Ortolf 1a 1175-1180, res.
Albert 1180-1183, res.
Ulrich I v. Tann 1183-1191
Ortolf 2a 1191-1203, res
Konrad I 1203-1217 (postea Abb. Gen.)
Ulrich II 1217-1237
Herrmann II 1237-1257
ABBATES:
Heinrich I 1257-1266
Herrmann III 1266-1270
Heinrich II 1270-1279
Heinrich III v. Ankenreut 1279-1284
Heinrich IV 1284-1294
Rudolf I 1294-1297
Johannes I 1297-1303
Wernher II 1303-1308
Johannes II 1309-1348
Burkard Holbein 1348-1359
Heinrich V 1359-1367
Wernher III Ruch 1367-1391
Rudolf II von Küpfenberg 1391-1396
Gerung 1396-1423
Johannes III Fuchs 1423-1470
Nikolaus Hüglin 1470-1474
Johannes IV Schütz 1474-1483
Johannes V Gäßler 1483-1495, res.
Johannes VI Mayer 1495-1523
Jakob I Murer 1523-1533
Ulrich III Sattler 1533-1549
Andreas Rietmann 1549-1557
Jakob Häblin 1557-1563
Michael I Hablützel 1563-1575
Martin Schraff 1575-1577
Leonhard Sauter 1577-1582, res.
Matthias Insenbach 1582-1595
Christian Hablützel 1595-1599
Jakob II Mayer 1599-1616
Johann Christoph I Härtlin 1616-1644
Bartholomaeus Eberlin 1644-1681
Norbert Schaller 1681-1684, res.
Michael II Muesacker 1684-1696
Johann Christoph II Chorros 1696-1708
Leopold Mauch 1708-1722
Michael III Helmling 1722-1724
Antonius I Unold 1724-1765
Ambrosius John 1765-1773
Antonius II Unold 1773-1784
Carolus Ummenhofer 1784-1794
Bonaventura Brehm 1794-1803, + 1818
DUBIA: <<ELENCHUS MATERIAE>>
EDELSTETTEN, SS. Joannes Bapt. et Evang.
Parthenon nobilis canonissarum saecularium, non longe ab Ursberga. Fundatus est, ut fertur, a Gisela Comitissa de Schwabegg, sorore fundatoris de Ursberg. Moniales ibi in initio regulam strictiorem sunt secutae, erant quidem canonissae ordinis Sti. Augustini, et adest probabilitas haud tenuis, eas in actu fundationis fuisse Praemonstratenses. Grimo Kornmann dicit in Chronico suo Ursbergensi (1805): "expulsas anno 1142 a canonicis moniales Ursbergenses confugisse ad sorores fundatoris Swinhilden et Giselam, et ipsis intercedentibus alias in Burk, alias in Edelstetten, a viris remotiores, acceptas esse traditur. Consonant Joannes Le Paige in Bibliotheca Praemonstratensi". Hoc est unicum testimonium quod innuit in Edelstetten forsan in initio fuisse moniales Praemonstratenses sub directione abbatiae Ursbergensis. Consanguinitas fundatorum, vicinitas locorum et praesertim passus supradictus "a viris remotiores" loquuntur in favorem huius hypothesis. Silentium documentorum parum refert, quia saepius evenit, ut canonissae saeculares postea omnia documenta probantia eas initio fuisse vere regulares, diligenter tulerint de medio, ne auctoritas quaepiam eas obligare posset hoc iugum iterum assumere. [SUE-007] Audiamus, quid scribat Kornmann ipse in suo "Versuch einer Geschichte des Damenstiftes Edelstetten 1805 (MS in Archivo diocesano Augustano Nr. 138): "Die gnädigen Stiftsdamen haben niemals etwas davon hören wollen, daß ihre ältesten Vorfahrerinne Klosterfrauen gewesen sein sollen, und haben alles fleißig aus dem Weg geräumt, was hierfür zum Beweis hätte dienen können. Doch habe ich soviele Spuren gefunden, daß ich mich für verbunden halte, meine Entdeckung zu veröffentlichen: die ersten Klosterfrauen von Edelstetten sind nichts anderes gewesen als vertriebene Nonnen von Ursberg."
Revera ex hoc defectu documentorum historia fundationis et primi temporis huius asceterii est valde obscura. Fundatum est probabiliter simul cum Ursberga anno circa 1128. Gisela fuit prima antistes, et nequaquam abbatissa, set potius magistra vel priorissa. Sorores ibidem pie vixerunt, ut scribit Kornmann, sed absque regula distincta. Dum fundatrix erat in vivis, disciplina viguit bona, sed post mortem eius est collapsa, ita ut iubente Episcopo Augustano advocata est Mechtildis abbatissa e monasterio Dießen O.S.A. anno 1153 vel 54, quo facto Edelstetten salvatum et simul tamquam abbatia huic ordini incorporatum est.
Ideo possumus suspicari sequentia: Omnino est probabile, comites de Schwabegg intendisse, asceterium in Edelstetten a se initiatum regulae ac directioni Ursbergensium subjicere. Forsan ad breve tempus et factum est. Sed ordo noster illis suis primis annis, dum monasteria duplicia adjuc erant norma generalis, vix parthenonem a canonia virorum separatum admisit.
Ergo sorores Edelstettenses practice sibi ipsis erant derelictae et vixerunt absque regula, usquedum a canonia Dießen sunt reformatae. Factum hoc nobis videtur probare supra dicta, quod nempe fundatores aggregationem ad nostrum ordinem intendebant et immo ad tempus conati sunt. Quia si ab initio apparuisset hoc fieri non posse, Gisela certe gregem suum statim alii ordini subjecisset. Floruit deinde Edelstetten tamquam abbatia imperialis canonissarum saecularium usque ad annum 1803.
Literatur:
BACKMUND, Neuere Forschungen 81
J. ZELLER, Stift Edelstetten, in: Archiv d. Geschichte des Hochstifts Augsburg IV 370-432
KORNMANN, MSS supra et sub Ursberg allata
LINDNER, Mon. Aug. 119-120
BRACKMANN GP II 1 86-87
PETRUS 294-297
PRAETERMISSA: <<ELENCHUS MATERIAE>>
KALCHRAIN in HELVETIA
Parthenon Ord. Cist. a fundatione saeculo XIII usque ad suppressionem anno 1848. Th. Schwegler in opere suo "Geschichte der katholischen Kirche in der Schweiz" (Schlieren 1935) p. 219 falso eum ordini nostro attribuit, quem errorem ipse recitificat in secunda editione huius operis (Stans 1943).
In Württemburg. Apud HEIZMANN, Das Präm.-Kloster Allerheiligen S. 8 eronee dicitur fuisse O. Praem. Reveral semper fuit canonia O.S.A.
[SUE-001] <<BACK TO THE TEXT>>
Vide supra, inter "Dubia".
[SUE-002] {appellatur in MP nota "1"} <<BACK TO THE TEXT>>
Anno 1149 canonici sub regula Sti. Augustini confirmantur, et Annales Osxterhoviences referunt ecclesiam Sti. Lucii anno 1160 ordini Praemonstratensi esse adscriptam. Nihilominus videtur esse favendum traditioni supradictae.
[SUE-003] {appellatur in MP nota "1"} <<BACK TO THE TEXT>>
Fundata quidem a Sto. Lucio, fuit tamen semper sub paternitate abbatis Roggenburgensis.
[SUE-004] {appellatur in MP nota "2"} <<BACK TO THE TEXT>>
Addita erat conditio, quod moniales proprietatem possent retinere. Poeschel et alii ex hoc dubitant, an observantia Praemonstratensis hac cum conditione non concordans in Katzis umquam fuerit introducta. Recte objicitur, tale quid rigori ordinis praesertim saeculo XII esse nimis contrarium. Sed suspicamur esse tenendum , quod abbates Sti. Lucii hanc conditionem aegre quidem ferentes, sed nihilominus acceperunt, et quod illis contigit saltem per aliquod tempus observantiam ordinis parthenoni imponere, quia secus traditio ordinis (HUGO) certe de illo nihil sciret.
[SUE-005] {appellatur in MP nota "3"} <<BACK TO THE TEXT>>
Contradicere videntur huic veteres catalogi. Catalogi nempe Tongerloensis, Windebergensis, Hilgentalensis et Lepaige, omnes scripti post annum 1300, designant "Augiam" tamquam monasterium duplex, non vero Obermarchtal, quod moniales suas iam anno 1273 suppresserat. Immo Windbergensis et Tongerloensis addunt: abbas est. Atqui Weißenau anno 1257 in abbatiam est evecta.
[SUE-006] {appellatur in MP nota "4"} <<BACK TO THE TEXT>>
Ille est chronista ciriticus et omnino fide dignus. Ergo omisimus nomina abbatum saeculi XIII quae nec ille affert, quae vero inveniuntur apud Hugo absque datis: Nicolaus, Giboldus, Marquardus, Otmarus, Godefridus, Ernestus et Dieterus.
[SUE-007] {appellatur in MP nota "7"} <<BACK TO THE TEXT>>
Idem factum esse videtur in Elsey et Stoppenberg (Circ. Westfaliae).
<<LIMES CIRCARIA SUEVIAE || END OF CIRCARY OF SWITZERLAND>>
Posted unconditionally on this website with the permission of both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Abbot Thomas Handgraetinger, Windberg Abbey, 1999. All rights reserved by both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Windberg Abbey, Order of Canons Regular of Prémontré.