Monasticon Praemonstratense

Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis

Tomus Primus / Volume One
Norbert Backmund, O. Praem. Auctore
Ecclesiae Windbergensis in Bavaria Canonico
Staubing, 1952

CIRCARIA SLAVIAE
[Siglum huic circariae: SLA]

ELENCHUS MATERIAE:

Praefatio
Fontes et Literatura
Domi:
Belbuck
(Grobe) Pudagla
Stolp
Treptow
Praetermissa
Notae

PRAEFATIO:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Complectebatur circaria ista antiquum ducatum Pomeraniae, qui saeculo XII adhuc Slavis fuit inhabitatus. Duas abbatias et duo parthenones tantum habuit, quae omnia in Diocesi Caminensi (Kammin) fuerunt sita.

Ordo noster per ipsum fundatorem in Germaniam Septentrionalem fuit transplantatus (vide sub Circaria Saxoniae). Monasteria ibidem intra fines metropoleos Magdeburgensis fundata, ac eorum fundationes filiales initio omnes Circariae Saxoniae adhaeserunt. Sed mox canoniae pomeranae, et domus magis distantes iurisdictioni illius circariae se subtraxerunt, ac in obedientiam Abbatis Generalis sunt reversae. Initium fecit canonia Usnamensis, seu Grobe in Pomerania. Praepositus Walterus de Grobe iam anno 1184 a Circaria Saxoniae defecit. Insidiae ac dissensiones politicae iam tunc causa huius separationis fuerunt. Quae seiunctio postea fuit perfecta, dum Sigwinus Episcopus Camminensis studeret iurisdictioni archiepiscopi Magdeburgensis se subtrahere, quo anno 1217 a Sancta Sede vere impetravit. Sigwinus ille consultor fuit Ducis Pomeraniae in secunda fundatione. Canonici huius fundationis haud ex monasteriis Saxoniae prope sitis, sed e longinqua Frisia anno 1208 fuerunt advocati. Duces nempe Pomeraniae tunc temporis adhuc mere Slavi, aegre tulerunt potentiam archiepiscoporum Magdeburgensium, quia illi iam a tempore Sancti Norberti germanisationi illius regionis faverunt.

Dum vero aliae canoniae, quae initio ad circariam Saxoniae spectabant et postea propter nimiam distantiam ab ea defecerant ut Arnstein, Vessra et Ilfeld, mox aliis Circariis se aggregaverunt vel novam formaverunt, duae canoniae pomeranae, propter res politicas potius quam propter distantiam a Saxonibus seiunctae, sibimetipsis fuerunt derelictae. Symbolum separationis Pomeranorum a Saxonibus statim fuerunt introductio dignitatis abbatialis loco praepositorum, quos Saxones semper retinuerunt, et admissio monialium, a quibus illi abhorruerunt. Cum vero ordo saeculo XIII in circarias fuerit divisus, e pomeranis canoniis formata est "Circaria Slaviae". Catalogorum omnium antiquissimus, Ninivensis I (1234-40) eam expresse et segregatim adducit. Designatio "Slavia" tunc temporis quidem communis erat pro Pomerania hodierna, sed nihilominus aliquo modo innuit, separationis causam fuisse sensum nationalem Slavorum, qui nequidem diocesibus germanicis participare voluerunt. Anno nempe 1308 canonia Grobe altera vice est translata, ea de causa, ne amplius in territorio episcopi Havelbergensis esset sita.

Videtur vero existentia huius circariae fuisse theoretica. Secundum peritos auctores (v.g. Hoogeweg) constat, canonias Grobe et Belbuck numquam ullam unionem circarialem inter se habuisse, et ex archivis earum, partim sat amplis, nullo modo patere illam circariam umquam extitisse. Atqui scimus ambas canonias frequentes relationes semper habuisse cum circariis Ilfeldiae et Bohemiae, praesertim vero cum Circariam Daniae. Tommarp diu fuit sub paternitate abbatiae Usnamensis, et Belbuck primo fundata est ex Lundis. In "relicto" visitationis Circariae Daniae, quam instituerat Laurentius abbas de Pudagla anno 1443, ille nuncupatur "Visitator in Circariis et partibus Slaviae Daciae et Norvegiae" [SLA-01]. Inde apparere videtur Slaviam et Norvegiam ut proprias circarias tunc fuisse consideratas, sed propter paucitatem domuum cumulative semper cum Circaria Daniae fuisse administratas.

Catalogus Le Paige loquitur de Circaria Sti. Andreae et Slavoniae, et bis adducit canonias pomeranas. Lairuelz et Hugo sequuntur hanc denominationem omnino falsam, ac mira fabulantur de canoniis Slaviae, multiplicando numerum earum. Clare apparet ceteroquin e comparatione antiquorum catalogorum, parvas circarias semper periculum incurrisse, quod descriptores superscriptiones earum per erronem saepius negligentes, eas aliis circariis falso agglutinaverunt. Hoc Circariae Slaviae in Catalogo Le Paige bis factum est. Prima vice coniuncta est cum Circaria Sti. Andreae, quae revera e sola abbatia Fernensi in Scotia constitisse videtur, ac secunda vice Circaria Westfaliae fuit appensa. Catalogi Tongerloensis, Hilgentalensis et Ninivensis II, qui ultimus minuta magni momenti praebet de vicissitudine paternitatis abbatiae Usnamensis, ambas canonias pomeranas adducunt sub voce. "In Sclavia", omissa denominatione Circariae. Solus Hilgenthalensis adducit et ambo asceteria Stolp et Treptow.

Quidquid est, positio iuridica harum canoniarum in ordine non videtur fuisse omnino clara. Ambae, Grobe-Pudagla-Usnam et Belbuck, fuerunt spectabiles et insignes. Tota Circaria saeculo XVI interiit, ac pauca tantum rudera de domibus eius subsistunt. Aliter est de documentis. De Grobe superest considerabile archivum, ac etiam de aliis domibus historia satis est documentata. Plures historici in eam exarandam insudarunt, praesertim nostris diebus H. Hoogeweg, ita ut relative bene de illa simus instructi.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


FONTES ET LITTERATURA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

CPD

K. F. HASSELBACH, / J.G. KOSEGARTEN, Codes Pomeraniae diplomaticus (Greifswald 1862)

PUB

R. KLEMPEN / H. FRIEDERICHS, Pommersches Urkundenbuch 7 voll., Stettin 1868-1934.

Historica de hac provincia est uberrima. Praecipua ex ea tantum volumus eligere:

Kdm. Pom.

Bau -und Kunstdenkmäler der Provinz Pommern, Stettin 1881 ff.

F.W. BARTHOLD, Geschichte von Rügen und Pommern, 4 voll., Hamburg 1839-45

BERHAUS, Landbuch von Pommern und Rügen, Anklam 1865 ff.

H. HEYDEN, Kirchengeschichte von Pommern, 2 Bde., Stettin 1937-38

H. HOOGEWEG, Die Stifter und Klöster der Provinz Pommern, 2 Bde., Stettin 1924-25 (cf. recensionem in Anal. Praem. II 310, et VI 443).

R. KLEMPIN, Diplomatische Beiträge zur Geschichte Pommerns zur Zeit Boguslaus X., Berlin 1859.

O. PLANTIKO, Pommersche Reformationsgeschichte, Greifswald, 1922.

M. RANGO, Scriptores varii de originibus Pomeraniae, Kolberg 1684

W. v. SOMMERFELD, Geschichte der Germanisierung des Herzogtums Pommern oder Slaviens bis zum Ablauf des 13. Jhs., Leipzig 1896.

j. STEINBRÜCK, Die Klöster in Pommern und den angrenzenden Provinzen, Stettin 1796.

M. WEHRMANN, Geschichte der Christlichen Kirche in Pommern zur Wendenzeit, Berlin 1889 (de ordine nostro pp. 37 sq)

WUJA, Historia Episcopatus Camminensis, in J. P. v. LUDEWIG, Novum Volumen Scriptorum rerum Germanicarum (Frankfurt / Leipzig 1718) II 584.

BS

Baltische Studien (Hsg. von der Gesellschaft f. Pomm. Geschichte u. Altertumskunde), Stettin 1832 ff, Neue Folge seit 1897).

MGPG

Monatsblätter der Gesellschaft für Pommersche Geschichte, Stettin 1887 ff.

Confer apud circariam Saxoniae: WINTER

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

 

NOMEN:

BELBUCK  <<ELENCHUS MATERIAE>>

SS. Petri et Pauli

ANTIQUITUS:

Bealbog, Belboc, -boch, -bog, -bouch, -buc, -buch, -bug.  Castrum Sti. Petri (non vero Spei, ut Lairuelz falso legit).

LOCUS:

Prope Treptow in Pomerania, Dioc. Kammin.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia, fundata inter annos 1170 et 83 a Casimiro Duce Pomeraniae, et uxore sua Anastasia in quodam vetusto sanctuario pagano (Belbog, slavice: deus albus), filia abbatiae SS. Trinitatis Lundensis.  Sed fundatio non successit, mox canonici in Sueciam reverterunt.  Denuo fundata est Belbuck anno 1208, quo venit nova turba religiosorum e Mariengaarde in Frisia.

Abbatia, quae fuit "nobilitate, opibus, preeminentiis insignis apud Pomeranos", pertinuit usque ad annum 1224 ad Circariam Saxoniae.  Asceteria dependentia: Treptow St. Nicolaus et Stolp St. Nicolaus.  Parochae incorporatae:   Treptow B.M.V. cum pluribus vicariis, Behlkow, Karnitz, Kienow, Dargislaff, Gützlaffshagen, Langenhagen, Wachholzhagen, Wischow, Großzapplin, Zarben, Zedlin.   Iam saeculo XIII abbatia fuit ditissima. Anno 1500 possedit 32 vicos, abbates erant infulati.  Anno 1328 24 canonici et 9 conversi in domo fuerunt praesentes.   Proposita fundationis novae canoniae in Dramburg et translationis sedis episcopalis Camminensis in abbatiam Belbuck (1332) non fuerunt exsecuta.  Ultimus abbas Joannes Baldewin seu Boldewan anno 1517 in canonia fundavit seminarium, cuius rector fuit famosus ille assecla Lutheri, Bugenhagen, qui vero non fuit membrum ordinis, ut quidam falso asserunt.  Abbas ac maior pars conventus Lutheranismo statim adhaeserunt, qua de causa canonia iam anno 1521 a Duce Pomeraniae, tunc adhuc catholico, fuit suppressa.   Anno 1536 iam fuit inhabitata ac collapsa, anno 1560 integre combusta est praeter turrim, quae anno 1616 etiam corruit.  Duobus saeculis sequentibus ultima rudera disparuerunt. 

ARCHIEVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

(GROBE) PUDAGLA  <<ELENCHUS MATERIAE>>

1--Grobe:  B.M.V. , St. Godehardus (Grobe), et St. Sabinus

2--Marienberg:  Mons Stae. Mariae

3--Pudagla:  B.M.V. et SS. Trinitatis

ANTIQUITUS:

1--Grobe: Usnam, Vzenam, Ussduem. 

2--Marienberg:  Monas Stae Mariae, nunc Klosterberg

3--Pudagla: Podeglo, Vodeglocensis

LOCUS:

1--Grobe:  Prope oppidum Usedom, in insula eiusdem nominis, in Pomerania, Dioc. Havelberg.  

2--Marienberg:  Non longe distantem e civitate Klosterberg, retentis nominibus Grobe et Usnam

3--Pudagla: Juxta lacum Schmollensee, Dioc. Kammin

FUNDATIO / HISTORIA:

1--Grobe:

Fundata a Ratibore duce Pomeraniae ac Pribislava uxore eius, instigante Anslemo Episcopo Havelbergensi, ante annum 1155.  Praepositura, filia de Magdeburg.  Mox iterum fuit derelicta propter turbam bellicam.  Anno 1177 vero iterum renovata, hac vice ex ecclesia Havelbergensi.  Propter vicinitatem oppidi Usedom, fori mercantilis turbulentissimi, canonia anno 1184 translata fuit in "Marienburg".

2--Marienberg:

Simul a iurisdictione Circariae Saxoniae se subtraxit et dignitatem abbatialem assumpsit.  Paternitas diu fuit disputata.  Saeculo XIII fuit sub paternitate abbatiae Tommarp in Suecia, anno 1230 vero subiecta fuit Horto BMV in Frisia (Mariengaarde, cf. Belbuck).  Postremo habebatur ut "Filia Praemonstratensis".  Anno 1421 primum monasterium Grobe iam totum fuit dirutum, hoc anno capella ibidem fuit erecta.

3--Pudagla:

Nomen eius abhinc fuit "monasterium Vznemense in Pudglowe".  Parochiae administratae: Usedom St. Paul, Usedom BMV, Benz, Gingst, Liepe, Mönchow, Sagard, Zirchow, Pasewalk, Altwarp, Eggesin, Morgensitz, Uckermunde, Balm, Krientze, Mellenthin.   1347: 14 canonici, 5 conversi.  Direxit scholam in Usedom.  Non fuit valde dives, sub abbate vero Henrico III Wittenburg (1394-1435) valde floruit.   Suppressa anno 1535.  Anno 1574 dux Pomeraniae eam assignavit in sedem viduitatis matris suae.  Ecclesia est solo aequata, de monastero fere nihil superest, loco eius hodie est castellum.  In initio fuit monasterium duplex.  Probari nequit, quod moniales, assumpta regula Cisterciensium, migraverint in Wollin, cf. Baltische Studien XXXIII, p. 169. 

ARCHIEVALIA:

LITTERATURA:

SERIES PRAEPOSITI (Hoogeweg): 

SERIES ABBATUM (Hoogeweg):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

STOLP  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Nikolaus

LOCUS:

Civitas in Pomerania orientali, Dioc. Cammin.

FUNDATIO / HISTORIA:

Vitetur confusio cum abbatia Sti. Joannis in eadem civitate, quae fuit tamen O.S.B., ac cum Stolpa in Pomerennis (Polonia) loco ab hac Stolpa non valde distanti, ubi primitus fuit fundatum parthenon Succoviense (Zukowo, vide Circ. Poloniae)

Parthenon insignis, fundatum 1281-84 a Mestwino Duce Pomeraniae. Filia de Marienbusch (Treptow), dependens a Belbuck. Praepositus huius parthenonis fuit archidiaconus totius Pomeraniae orientalis. Fundatus extra muros (= Indago? vide infra), probabilius anno 1311 intra muros fuit translatus. Anno 1285 immo adeptus est altium iudicium. Ecclesiae iure partronatus dependentes: Garde, Mutzenow, Kublitz. Anno 1535 suppressus, sed subsistit tamen usque ad nostra tempora tamquam "Canonia pro domicellis Lutheranis" (Evangelisches Damenstift). Ecclesia anno 1665 combusta est.

ARCHIVUM:

LITTERATURA:

Deest in omnibus fontibus ordinis, praeter Catalogum Hilgenthalensem:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

TREPTOW  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Nicolaus

ANTIQUITUS:

Rubus B.M.V, Tribethou, Trebetowe, Trepethowe, Trebtowe.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon fundatus anno 1224 ab Anastasia Ducissa Pomeraniae, qua primitus castrum suum in Treptow ad hunc finem destinaverat, sed postea, resistentibus suis filiis, in vico Wischow prope Treptow, sub titulo Marienbusch asceterium fundavit, in quo loco anno 1235 prima vice occurrit.  Fuit ibidem celebris peregrinatio ad B.M.V.  Fundatrix Anastasia ordinem ibi ingressa est, et inter Beatos eius numeratur.  Dependebat a Belbuck.  Primae moniales venerunt e Bethlehem in Frisia.   Anno 1243 iam 50 moniales habuit [SLA-02].  In initio bona eius administrata fuerunt ab abbatia Belbog. Anno 1287 translatum fuit ad ecclesiam Sti. Nicolia in Treptow.  Iam circa annum 1520, probabiliter simul cum Belbuck, fuit suppressum et camerae ducali incorporatum, conventus vero paulatim exstinctus est.   Anno 1560 adhuc nonnullae moniales in eo vixerunt, anno 1573 iam omnes obierant.   Ecclesia anno 1560 iam erat ruinosa, anno 1679 ultima rudera eius sunt remota.   Loco monasterii nunc est castellum, in quo unus alterve murus et fundamenta illud in mentem revocant.

LITTERATURA (vide etiam Belbuck):

ARCHIEVALIA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


FUNDATIO NON PERFECTA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Anno 1254 abbatia Belbucensis recepit bona sat extensa a Duce Vratislao III in solitudine Sarranzig circa Dravam sita, in loco quo postea constructa est civitas Dramburg, ad fundandam canoniam in honorem SS. Augustini et Stanislai.  Belbuck vero hanc fundationem non est exsecuta, iam anno 1269 bona fuerunt alienata.  (Winger 322, Anal. Praem. XV 104)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


PRAETERMISSA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

BORU

Secundum Hugo I 393 in Dioc. Kammin, in Pommerania, fundatum versus annum 1170 a Casimiro I. Principe Pomeraniae. Revera idem est ac Brode.

DRAXMARCHENIUM

Lairuelz p. 420 (Draxmari) et Hugo I 641: in Dioc. Kammin, in Pomerania. Revera idem est ac Dragsmark in Norwegia (Circaria Daniae).

GOTTESWAN

Lairuelz p. 428. In Catalogo Scheftlariensi: Goteswan, in Ninivensi II: Godesnaue in Thuringia. Probabilius non est idem ac Gottesstadt, ut putat Waefelghem p. 98, sed falsa lectio pro Gottessaw - Schotesov in Circ. Bohemiae.

SAINT MARIE D'HUENES

Hugo I 785 Waefelghem p. 103 et 262 identificat hoc monasterium absque ulla ratione cum Sta. Maria in Balna Insula (Hugo II 153), de quo vide infra sub "praetermissa" Circariae Frisiae. Huenes est probabiliter corruptela pro Usnam = Grobe.

INDAGO

In dioc. Kammin. In diplomate anni 1308, publicato a Rango p. 159, invenitur praepositus "de Indagine". Inde hoc sumpsit Hugo I 873 (cf. Winger 8, Waefelghem 125). Secundum Hoogeweg II 850 idem est ac Grobelenhagen, situs ubi canonia O.S.A. Jasenitz primitus extiterat. Me vero judice, forsan idem est ac Stolp, quod ut videtur supri, fuit coenobium spectabile. Ante annum 1311 extra civitatem erat situm, et forsan ibi nomine "Indago", quod est commune in Germania (= Hagen, Hain), designabatur.

ISAGRABIA

En cat. Scheftlariensi invenitur hoc nomen apud circariam Slaviae. Item apud Lairuelz p. 420, Hugo I 929 recte identificat Isagrabia cum Zagreb, et inde vertit "Slaviam" in "Slavoniam", quae vox meliius cum situ illius civitatis consonat. Atqui revera numquam circaria huius nominis extitit. Probabiliter hic habemus similem casum ac supra apud "Linoma", quam invenis inter "Praetermissis" circariae Saxoniae. In catalogo nempe Scheftlariensi, vix allato, occurrit insuper apud Circariam Hungariae, duabus in lineis scriptum: "Dioc. Ysagrabiensis - Ywancia". Puto aliquem copistam hic dioecesim, ut alias, pro monasterio habuisse, quod adiunxit circariae Slaviae, ad quam pertinere canoniam similis nominis (Grobe) aliquando audierat. Lairuelz, qui libenter multiplicat ecclesias cathedrales in gloriam ordinis, talim ex ea fecit. Revera capitulum cathedrale Zagrabiense (Zagreb, Agram in Hungaria, nunc Yugoslavia [Croatia]) numquam ordini nostro fuit incorporatam.

IVENOC

seu Ivenac

Secundum Hugo I 937 in dioc. Kammin, fundatum anno 1180 a vidua Casimiri I. duchis Pomeraniae. Putat ipse Hugo, hoc idem esse ac Jusnia, quod invenerat in aliis catalogis manuscriptis, nobis ignotis. Jusnia est certe falsa lectio pro Usnam. Invenac vero est confusio cum Ivenack in Mecklenburg, asceterio O. Cist. quod etiam situm erat in Dioc. Kamminensi. Fundatum est anno 1252, et nulla est ratio putandi hanc domum fuisse antea ordinis nostri (Waefelghem 127, Grote 265).

PEDOC

Hugo II 527, Waefelghem 194, Lairuelz 420. In catal. Scheftlarensi: Peldach. Revera idem est ac Belbuck.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOTAE:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

[SLA-01]  <<BACK TO TEXT>>

Hoc "Relictum" publicatum est in opere "Repertorium Diplomaticum Regni Danici Medievalis" III (Hafniae 1906) pp. 619-21, et in Anal. Praem. XXIV (1948) pp. 111/14.

[SLA-02]  <<BACK TO TEXT>>

Catalogus Lepaige solus nuncupat asceterium Juvantia (= Ivanie in Croatia) "filiam Rubi". Primas moniales Juvantiae venisse e Marienbusch, est possibile -- vide infra apud circariam Hungariae, sed dum a nulla alia fonte affirmetur quam ab hoc catalogo parum fide digno, ad minus dubia censenda est haec assertio.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


<<LIMES CIRCARIA SLAVIA  |||  END OF CIRCARY OF SLAVIA>>


Posted unconditionally on this website with the permission of both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Abbot Thomas Handgraetinger, Windberg Abbey, 1999.  All rights reserved by both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Windberg Abbey, Order of Canons Regular of Prémontré.