Monasticon Praemonstratense

Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis

Tomus Primus / Volume 1
Norbert Backmund, O. Praem. Auctore
Ecclesiae Windbergensis in Bavaria Canonico
Staubing, 1952

CIRCARIA POLONIA
[Siglum huic circariae: POL]

ELENCHUS MATERIAE:

Boleslawiec
Breslau
Busko
Czarnowas
Hebdow
Imbramowice
Krakow
Krzyzanowice
Leczyca
Nowy Sacz
Plock
Strzelno
Witow
Zukowo
Zwierzyniec
Dubia:
Praetermissa:
Notae:

PRAEFATIO:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Ordo noster, qui in Polonia non quidem magni, sed tamen spectabilis fuit momenti, hoc regnum intraverat duplici e radice.  Prima est abbatia Sti. Martini Laudunensis, quae iam mature, inter annos 1126 35 39 nempe, stirpem genuit in Kalisz-Koscielna Wies; secunda radix est Strahov, ex qua canonia Brzesxko inter annos 1149 et 70 originem suam sumpsit.  Omnes fundatores saeculi XII fuerunt monasteria duplicia.  In aliquibus eorum mox viri praevaluerunt (Koscielna Wies, Brzesko, Witow), ac moniales alibi translatae sunt.  In reliquis vero paulatim dominatae sunt moniales, (Krzyzanowice, Plocko, Czarnowasy, Strzelno) quae evolutio versus finem XIII videtur fuisse terminata.  Sed et in posterum mansit in parthenonibus parva communitas virorum, quae erat in quibusdam domibus, ut in Strzelno, considerabilis.   Religiosi illi, usque ad initium saeculi XIV partim proprii professi, suberant priori, ut moniales priorissae, dum rebus oeconomicis asceterii praeesset praepositus [POL-01].  Numquam videtur abolitio parthenonum fuisse insinuata, et cum irruissent Tatari anno 1241, omnia devastantes, in abbatiis virorum adhuc aderant moniales, immo adhuc postea.  Parthenones postremo in hac circaria praevalebant.  Eorum praepositi partim erant infulati, partim "anulati" tantum, aliqui eorum jura patris abbatis exercuerunt et immo munus vicarii generalis circariae adepti sunt.

Antiqui indices demonstrant, secundam fundationem huius circariae, Brzesko-Hebdow, initio pertinuisse ad circariam Moraviae.  Silesia, provincia primitus mere slavica, a saeculo XIII paulatim germanica evasit.  Abbatia Sti. Vincentii Vratislaviensis et parthenon Czarnowasy huic evolutioni participaverunt ideoque saeculo XVII Circariae Bohemiae se aggregaverunt.

Structura interna, Circariae Poloniae etsi illi Bohemiae aliquatenus consimilis,  iam initio ab aliis discrepasse videtur, ut fecit etiam ulterior eius evolutio.  Quod problema studio minutiore dignum est dicendum. 

Paternitas hac in circaria semper valde fluctuabat.  Anno 1442 hac de re lis est orta.  Abbates et praepositi parthenonum, qui illis pares aestimabantur, suprematum et paternitatem abbatis Hebdoviensis non amplius agnosere voluerunt.  Quibus praesto fuerunt episcopi.  Sancta Sedes prstremo abbatis Hebdoviensis jura restituit. Sed hoc saeculo iam circaria ab ordine erat aliena.   Abbas generalis nempe quendam abbatem germanicum vel bohemum visitatorem ordinis per "Bohemiam, Moraviam, Silesiam, Hungariam et Poloniam" nominare solebat; iste vero hoc ingens territorium, de cuius extensione in Gallia vagam tantum habuerunt imaginationem, nequaquam sufficienti modo visitare vel curam de numerosis ac distantibus canoniis in eo sitis habere potuit.  In capitulis generalibus raro verbum fiebat de Polonis, qui practice sibimetipsis fuerunt derelicti, ac firmo adiutorio a parte ordinis carentes, rapacitati episcoporum et nobilium fuerunt expositi.  Unica abbatia Strahov semper videtur relationem cum Polonis manutenuisse.  A saeculo XVI nobilitas polonica beneficia ecclesiastica pinquiora magis et magis ut sua consideravit.  Decretum parlamenti (Sejm) de anno 1538 statuit, ut in posterum, secundum posse, nobiles poloni tantum abbates fieri possent.  Extabat quidem in Polonia nullus conventus qui nobilitati soli pateret, ut erat de more in circaria Westfaliae, sed episcopi fere semper et ubique erant nobiles, et illi quam maxime ordinem a Praemonstrato separare et propriae iurisdictioni subiicere studebant [POL-02].  Saeculo XVI iam invaluit nefastum systema commendarum, in maximum detrimentum disciplinae.  Nonnulli parthenones introduxerunt abbatissas, ad tempus quidem triennales et omnino episcopo se subiecerunt (Zwierzyniec 1596), alia asceteria hoc exemplum sunt secuta cum abbatiae earum matres gemuerint sub commenda.  A saeculo XVIII immo plura asceteria habuerunt praepositos commendatarios.

Anno 1730 in dicto concordato de Wschowa ipsa Curia Regi Poloniae nominationem abbatum in 13 ditissimis coenobiis regni concessit -- inter illa fuit etiam Hebdow.  Hoc tempore separatio circariae a capite ordinis fuit quasi completa.   Sola Nowy Sacz Praemonstrato semper mansit fidelis, aliae domus quidem instanter recurrerunt ad procuratorem ordinis Romae in aerumnis suis, sed capiti ordinis manserunt alienae.  Capitulo generali anni 1717 adhuc interfuit praepositus quidam ex Polonia, sed iam paulo post canoniae huius circariae obstinate annalistae ordinis, abbati Stivagiensi Ch. L. Hugo, transmissionem materiae historicae negaverunt.  Detentores commendarum, pluries episcopi vel alii praelati saeculares, timuerunt reformationem a parte Capituli Generalis, ideoque periculum privilegiis suis usurpatis.  Abbatiae potentiores, Hebdow et Witow, fere semper arant discordes, immo intricatae in litigia, magnum in detrimentum totius circariae. 

Curam animarum haec circaria numquam tantopere exercere potuit -- vel forte ne voluit quidem -- ac alias fere omne fecisse scimus.  Fuerunt abbatiae, quae ne unam quidem ecclesiam habuerunt incorporatam, parochiam immo loci cedentes saecularibus, reliquae paucas suas parochias defendere debuerunt contra invidiam episcoporum, qui privilegia ordinis spernentes, jus illius in administrationem parocharum per religiosos cum successu contenderunt.  Saeculo XVIII maior pars beneficiorum ordini incorporatorum tali modo iam in manus cleri saecularis transierat.  --   Hoc saeculo etiam in hac circaria viguit peculium.

Partitionibus Poloniae annis 1772-95 singulorum monasteriorum sors et praesertim exitus multum inter se discrepabat.  In parte austriaca 2 ex 3 coenobiis fuerunt suppressa, parthenon vero Zwierzyniec omnia pericula superabat et usque in hodiernum diem floret.  In parte russica maior pars monasteriorum, praesertim virorum, anno 1819 fuit suppressa.  Parthenonibus magis parcebant Russi.  Duo eorum in domus suppressas aliorum ordinum fuerunt translati (Plock et Busko); unus vero substit (Imbramowice).  Anno 1841 etiam hae domus possessionibus suis sunt privatae, atque admissio novitiarum eis fuit interdicta.  Sic Imbramowice sola, summo cum opere, usque ad restaurationem Poloniae existentiam suam salvare potuit.  In parte borussica -- monasteriis in Silesia iam anno 1810 suppressis -- ultimi parthenones Zukowo et Strzelno annis 1834 resp. 1838 fuerunt dissoluti.  Post restaurationem Poloniae (1919) duo parthenones superstites bene floruerunt, nec tyrannis hitlerica eos perdere potuit.  Maior pars aedificiorum, etiam abbatiarum, adhuc superest.  Minus inveniuntur inter illa styli mediaevales, potius sunt exempla, et partim quidem pulcherrima, artis saeculorum XVII et XVIII, sed longe modestiora sunt ac palatia, quae extructa sunt hoc tempore aliis in circariis. [POL-03]

<<ELENCHUS MATERIAE>>


FONTES:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

 

AHRGPol

Acta Historica res gestas Poloniae illustrantia (1507-1795) 12 tomi, Cracoviae 1878-92

Z. BUDKOWA-KOZLOWSKA, Repertorium polskich dokumentow doby Piastowskiej, 2 voll., Krakow 1937

CDECC

Codex Diplomaticus Ecclesiae Cathedralis Cracoviensis

CDMaiPol

Codes Diplomaticus Maioris Poloniae, (-1444), 5 Tomi, Poznan 1877-1908

CDMinPol

Codex Diplonaticus Minoris Poloniae, ed. Fr. PIEKOSINSKI 4 Tomi, Cracoviac 1876-1905

CD Pol

Codex Diplomaticus Poloniae, edd. L. RZYSZCZEWSKI et A. MUCCZKOWSKI, (-1506), 4 tomi, Varsoviae 1847-87

Cod.Dipl.Siles.

Codex Diplomaticus Silesiae. (Herausgegeben vom Verein für Geschichte und Altertumskunde von Schlesien, Breslau seit 1875)

MMA

Monumenta Medii Aevi Res gestas Poloniae illustrantia, 18 tomi, Cracoviae 1874-1905

MPH

Monumenta Poloniae Historica, Lwow 1884 sq.

MPV

Monumenta Poloniae Vaticana, 4 voll., Cracoviae 1913-15, id. Series Nunciaturae Poloniae, Cracoviae 1938

Reg.Schles.Gesch.

Regesten zur schlesischen Geschichte, 8 Bde (bis 1342) hsg. von C. GRÜNHAGEN, K. WUTKE und E. RANDT (= Cod. Diplom. Silesiae Bd. 7, 16, 18, 22, 29, 30) Breslau 1875-1930

SS.Rer.Pol.

Scriptores Rerum Polonicarum, 21 voll., Cracoviae 1873 s

<<ELENCHUS MATERIAE>>


LITTERATURA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

 

J. DLUCOSZ seu Longini canonici Cracoviensis historiae Polonicae libri XII (Edd. I.Z. PAULI et A. PRZEZDZIECKI) Cracoviae 1872-87

EK

Encyklopedja koscielna, 29 tomi, Warszawa 1884 sq.

L. FINKEL, Bibliografia Historyi Polskiej, 3 voll., Lwow 1891-1904. (De ordine nostro in specie II 676)

N. GASIOROWSKA, Historya zakonow w Polsce, Warszawa 1910

Z. KACZMARCZYK, Immunitet sadowy i jurysdykcja poimmunitetowa w dobrach kosciola w Polsce do Konca XIX w. (Poznan 1936)

K. KANTAK, Dzieje kosciola polskiego, 2 voll., Poznan/Gdansk 1914

W. KNAPINSKI, Swiety Norbert i jego zakon Poczatki Norbertanskich klasztorow w Cyrkaryi Polskiej, Warszawa 1884

A. KRASZEWSKI (O. Praem., Abbas Vitoviensis) Zycie Swietych Zakonu Premonstratensow, 2 partes, Warszawa 1752.  In parte secunda pp. 272-346 supplementum de fundatione et de historia monasteriorum circariae Poloniae.

A. MALECKI, Klasztory i zakony w Polsce w obrebie wiekow srednich (in Przewodnik naukowy i literacki III 1875 pp. 489-512, 777-803 Denuo editum in "Z dziejow literatury", Lwow 1896, pp. 276-370.)

J. MATUSZEWSKI, Immnitet ekonomicszny w dobrach kosciola w Polsce do roku 1385, Poznan 1936

A. MOSBACH, Wiadomosci do dziejow polskich, Wroclaw 1860

RAU

Rozprawy Akademii Umiejetnosci, Krakow 1858 sq.

SAPECKI, Popis generalny zakonu Premonstratenskiego, Krakow 1715

SG

Slownik geograficzny krolewstwa Polskiego i innych ziem slowianskich, 15 tomi, Warszawa 1885-1904

K. VOELKER, Kirchengeschichte Polens, Berlin 1930

A. ZAK, L'Ordre de Prémontré en Pologne, in ROPM 1906 pp. 193-208.   Item polonice: Norbertani i Norbertanki w Polsce, in Przyj.  Powsz. 142-158 (1920) pp. 321-28

ZschVGSchl

Zeitschrift des Vereins für Geschichte Schlesiens, Breslau 1856 ff.

Confer apud Germaniam: KDK; apud circariam Bohemiae: SBeWiWi.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


VICARII GENERALES CIRCARIAE POLONIAE: (series incompleta)

<<ELENCHUS MATERIAE>>

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

 

NOMEN:

BOLESLAWIEC  [POL-04]  <<ELENCHUS MATERIAE>>

SS. Crucis et S. Joseph

ANTIQUITUS:

Pronuntiatur more gallico: Bolesouavietts.

LOCUS:

In districtu Wielun, ad flumen Prosna.  Archidioec. Gniezno, nunc Czestochowa.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon.  Anno 1643 sorores Czarnowasienses, a rabie Suecorum et a pestilentia profugae, monasterium suum combustum derelinquentes, de licentia archiepiscopi Gnesensis, Lubienski, domicilium provisorium invenerunt juxta capellam Stae. Crucis, xenodochio in Boleslawiec adiunctam.  Anno 1647 vicarius generalis circariae Bohemiae hanc domum, cuius aedes, immo ecclesia penitus erant lignea usque in finem, canonice erexit.  Initio ibi erant 22 moniales, sed conventu Czarnowasiensi ad sua reverso, communitas diminuit.  Anno 1765: 12, 1810: 3 religiosae.  Benefactores parthenon, qui subfuit paternitati abbatis Witowiensis, dotaverunt, ita ut fortuna eius postremo fuerit 30,000 florenorum.  Anno 1778 redditus eius annui censentur 1985 florenorum.  Primum praepositi et spirituales erant canonici ex ordine, ultimis vero temporibus ille videtur de asceterio non amplius curvisse, cessaverunt visitationes, et sacerdotes saeculares, vel aliorum ordinum vices praepositorum eius gesserunt.  Post medium saeculum XVIII est collapsus.  Iam anno 1775 abbas Vitoviensis, et iterum anno 1810, confiscatis septennio ante a gubernio borussico bonis, archiepiscopus voluit parthenon supprimere et communitatem in alias domus transferre, quod tamen propositum neutroque in casu est exsecutum.  Anno 1810 monasterium iam erat ad habitandum plane ineptum, et sorores habitaverunt in alia parva domo.  Anno 1820 asceterium est suppressum ultimae moniales translate sunt in Strzelno, quo secum tulerunt omnia pretiosa.   Aedificia in Boleslawiec paulo post vendita sunt et solo aequata.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BRESLAU  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Vincentius

ANTIQUITUS:

polonice: Wroclaw, latine: Sti. Vincentii Wratislaviensis

LOCUS:

In metropoli Silesiae, in ipsa sede episcopali

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia insignis, initio monasterium duplex [POL-05].  Fundata est primo inter annos 1126 et 40 a Petro Dunin Wlast in:

1.

Koscielna Wies, sive Kosciol (St. Laurentius)

juxta kalisz, dioc. Gniezno, nunc Wloclawek.  Filia probabiliter Sti. Martini Laudunensis.  Alias de Brzesko.  Filiam genuit in Strzelno, quo maior pars monialium videtur fuisse translata.  Inter annos 1180 et 93 conventus translatus in:

2.

Breslau St. Vinzenz auf dem Elbing

ante muros civitatis.  Domum mutavit cum monachis O.S.B., qui ibidem anno 1139 (1149?) ab eodem Petro Dunin Wlast fuerant fundati [POL-06].  Etiam in Brelau initio hoc monasterium adhuc videtur fuisse duplex.  Postea fuit sub paternitate abbatis Steinfeldensis.  Parthenones subiecti: Zukowo, Strzelno, Czarnowas et Krzyzanowice.   De Praepositura dependente Stae. Margarethae in Bytom (Beuthen) vide infra sub dubiis.  Parochae incorporatae et administratae: Breslau St. Vinzenz, Kostenblut, Posnitz, Zottwitz, Elbrüg, Wurben, Hundsfeld, Beuthen, St. Marien.  Iure praesentationis tantum:  Landau.  Antea possederat, sed amisit, aut pro aliis mutavit sequentes:  Breslau St. Martin (eius loco ab an. 1368 Allerheiligen), Liegnitz St. Benedikt, Ottwitz, Daupe, Ohlau, Lossen.  Circa annum 1400 conventus iam erat germanicus.  Canonia fuit hoc tempore valde collapsa quoad omnia.  Anno 1415 facta est exempta et ab unione ordinis disiuncta.  Anno 1529 rationibus strategicis solo fuit aequata [POL-07], conventusque in vacans monasterium Fratrum Minorum in medio urbis translatus.  Labenti omnino disciplinae saeculo XVII cum successu mederi potuerunt praelati circariae Bohemiae, cui canonia se aggregavit anno 1650, et quidem sub paternitate abbatum Lucensium.  Iam dicennio ante exemptioni renuntiaverat.  Anno 1647: 10, 1768: 35 canonici.  Saeculo XVIII optime floruit.   Anno 1794 fundavit "scholam industrialem".  Mense Novembri anni 1810 fuit suppressum.  Ecclesia spectabilis gothica, a Franciscanis adhuc exstructa, mansit parochialis, venustum claustrum (saec. XVII) vero factum est domus iudicialis (Tribunal Provinciale).  Anno 1945 ex adiectis bellicis omnia sunt deleta.

ARCHIVALIA (usque ad annum 1945): 

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BUSKO  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Buskum, Busk, Buscensis

LOCUS:

In districtu Stopnica, Dioec. Cracoviensis, nunc vero Kielce.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon, praepositura.  Fundata forsan ut monasterium duplex a fundatore canoniarum Witow et Plock, Vito Chotel, Episcopo Plocensi et fratre eius, equite Dziersko.   Filia de Witow.  Anno 1240 moniales Vitovienses, anno 1418 illae de Imbramowice et de Krzyzanowice huc fuerunt translatae, qua ultima occasione Busko subdita est paternitati abbatum Hebdoviensium.  Ecclesias incorporatas habuit nullas praeter parochialem loci, quae sember spectabat ad abbatiam Vitoviensem, sed saeculo XVIII transiit ad clerum saecularem.  Anno 1819 parthenon est suppressus, moniales vero translatae sunt in monasterium suppressum de Pinczow (Ordinis Eremitarum Sti. Pauli) ubi eodem quoque saeculo paulatim sunt exstinctae.  Ecclesia de Busko nunc est parochialis.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

CZARNOWAS  [POL-08]  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V. et St. Andreas

ANTIQUITUS:

Domus Dei, Czarnowasy, -wancz, -wans, -wanst, -wänß, -wuns, Czarnaws, Charnowz, Cirnouus, Carnouus, Charnouanz, Cernouans, Czarnewaz, Tzarno-, Tscharno-, Crzynowans.   Germanice: Czarnowanz. 

Nomen "Klosterbrück", huic loco a regimine hitlerico annis 1935-45 impositum, non est historicum.

LOCUS:

Prope civitatem Oplno (Oppeln), versus orientem, ad flumen Malapane, in Silesia orientali, Dioec. Vratislaviensis.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon, praepositura, initio usque ad finem saeculi XIII videtur fuisse monasterium duplex (1260: capitulum fratrum et sororum in Cz.)  Fundatum est anno 1211 in Rybnik apud Stum. Salvatorem, a Ludmilla uxore Mieszkonis ducis de Oplno-Ratisbor.   Anno 1228 filius eius Casimirus transtulit conventum in Czarnowas.  Primae moniales venerunt e Strzelno.  Ab anno 1391 subiectus erat abbati Sti. vincentii Vratislaviensis, ad tempus vero etiam stetit sub Strahovia.  Anno 1646 moniales a pestilentia expulsae ad tempus aufugerunt in Boleslawiec, ubi novus parthenon dein ortus est (vide supra), e quo facto concludi potest conventum tunc temporis adhuc fuisse polonicum.  Anno 1651 vero una cum Sto. Vincentio adnexus est Circariae Bohemiae.   Praepositi ab anno 1690 fuerunt infulati, anno 1738 immo abbatiali dignitate sunt insigniti.  Patronatum exercuerunt in 12 parochias.  Saeculo XVIII bene floruit, splendida nova aedificia sunt erecta.  1781 23 canonissae.  Anno 1810 suppressum est.  Ecclesia abhinc est parochialis, et quidem sub nova invocatione Sti. Norberti.   Aedificia adhuc integra annis 1870-75 a monialibus Ordinis Stae. Magdalenae erant habitata, anno 1885 partim, anno 1923 tota acquisita sunt a sede episcopali Vratislaviensi, quae ea tradidit congregationi Sororum Stae. Hedwigis, ophanotrophium ibi dirigentes usque ad annum 1945.

ARCHIVALIA (usque ad an. 1944):

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

HEBDOW  [POL-09] <<ELENCHUS MATERIAE>>

Assumptio B.M.V. et SS. Petrus et Paulus

ANTIQUITUS:

Brzesko, Brescha, Bresencensis, Hebda

LOCUS:

Dioec. Cracoviensis, nunc vero Kielce.

FUNDATIO / HISTORIA:

Fuit mater et caput circariae.  Fundata ut mon. duplex post annum 1141 in Brzesko (distr. Bochnia, Dioc. Tarnow) ab equitibus Strzezyslaw et Wrocislaw, filia Strahoviensis.   Ultimae moniales inter annos 1210 et 20 castrametatae sunt in Imbramowice.   Conventus, qui primo videtur pertinuisse ad circariam Moraviae, anno 1279 translatus est in Nowé Brzesko in districtu Miechow.  Cum et ibi esset absorptus ab undis Vistulae, saeculo XV iterum transfertur, et quidem in Hebdow, quod situm est in eodem districtu, ad ripam sinistram Vistulae.  Abbates anno 1418 sunt infulati.   Mater exstitit canoniarum de ZZwierzyniec, Imbramowice, Witow et Nowy Sacz, paternitatem exercuit in parthenones Zwierzyniec, Krakow, Imbramowice, postremo etiam in Busko et Plock.  Redditus eius taxati sunt 24,500 florenorum.  Anno 1732 data est in commendam.  Exinde habuit priores triennales, separatio mensarum dilata fuit per annos.  Commendatario addicti sunt 10,000 floreni annuatim.  Praeter parochias parthenonibus ei subditis annexas nullas habuit ecclesias incorporatas.   Praepositura de Krzyzanowice, de qua diu contendebat cum abbatia Vitoviensi, ei erat incorporata annis 1678-1701, et ab anno 1767.  Omnia tentamina commendam devolvendi fuerunt in cassum.  Nihilominus medio saeculo XVIII pulchra nova aedificia sunt erecta.  Hebdow generatim habitata fuit a 30 canonicis, quorum 120 solebant esse domi.  Anno 1819 est suppressa, ecclesia est parochialis, in monasterio sunt habitationes parochi et villici.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (Knapinski)

Sequuntur commendatarii:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

IMBRAMOWICE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

SS. Petri et Pauli

ANTIQUITUS:

Lubena.  In initio nuncupabatur Dlubnia.

LOCUS:

Prope olkusz, Dioec. Cracoviensis, nunc Kielcensis.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon, initio mon. duplex.  Fundatum annis 1210-20 a comite Imram et Ivone Odrowaz, Cracoviensi Episcopo.  Primi incolae utriusque sexus venerunt e Brzesko, quae semper deinceps paternitatem exercuit.  Anno 1240 a Tartarisw deletum est.  Anno 1418 moniales translatae sunt in Busko, in I. remansit tantum praepositus cum aliquibus fratribus.  Atqui anno 1490 moniales eo reverterunt.  Recenti tempore regitur ab abbatissis.  Ecclesia post incendium anno 1710 magnifice fuit reconstructa.  Etsi saeculo XIX valde angustiatum sit et pene extinctum, numquam tamen fuit suppressum.  Licet anno 1902 ultimae moniales de Czerwinsk eo sint translatae, quadriennio post octo tantum religiosae vixerunt in Imbramowice.  Ab anno 1917 iterum novitias accipere potuit et exinde bene floret.

ARCHIVALIA in canonia ipsa.:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

KRAKOW  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Norbertus

LOCUS:

In urbe et dioecesi eiusdem nominis.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon fundatus annis 1636-43 a Dorothea Kacka, abbatissa Zwierzynecensi, tamquam refugium pro monialibus suis tempore belli.  Postea vero sui juris facta est domus, quae stetit sub paternitate abbatis Hebdoviensis.  Anno 1803 est suppressa, omnes moniales secesserunt in Zwierzyniec.  Ecclesia et claustrum ab anno 1809 a Graecis orthodoxis occupantur.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

KRZYZANOWICE  [POL-10]  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Annuntiatio B.M.V.

ANTIQUITUS:

Crizanowicium

LOCUS:

Juxta flumen Nida, prope Pinczow, Dioc. Krakow, nunc Kielce.

FUNDATIO / HISTORIA:

Fundatum ut monasterium duplex inter annos 1227 et 40, alias anno demum 1247 a Lescone V Albo Duce Cracoviensi et Sandomirensi, cuius filius Boleslaus bona fundatitia auxit.  Filia de Strzelno, initio sub paternitate Sti. Vincentii Wratislaviensis.   Parochia loci, tamquam unica, ab initio ei fuit incorporata.  Anno 1418 moniales cum illis de Imbramowice translatae sunt in Busko.  Krzyzanowice mansit praepositura virorum, de jure sui juris, cum proprio conventu.  Ab anno 1418 vero fuit sub paternitate abbatum Vitoviensium, qui independentiam huius praepositurae paulatim practice suppresserunt in proprium emolumentum.  Anno 1678 abbatia Hebdoviensis arripuit sibi Krzyzanowice, et restituit ibi conventum cum proprio novitiatu, sed anno 1701 restauratus est status quo ante.  Vitovia tamen semper misit eo 5-6 canonicos, viguitque ibi plena vita conventualis.  Anno 1767 denuo Hebdovia sibi usurpavit praeposituram, ortaeque sunt hac de re longae lites, et decretum Sanctae Sedis, quo Krzyzanowice per compromissum anno 1774 fuisset restituenda abbatiae Vitoviensi, non est exsecuta, et ab anno 1789 nova est constructa quae hodie est parochialis.  Anno 1819 praepositura suppressa est.

ARCHIVALIA Vide Witow et Hebdow:

LITTERATURA  Deest apud HUGO, sed occurrit in aliquibus antiquis indicibus.  Vide infra apud "Praetermissa":

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

LECZYCA  [POL-11]  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Assumptio B.M.V.

ANTIQUITUS:

Lancicia, Lencicium. Vitetur confusio cum canonia OSA in eodem loco.

LOCUS:

In oppido eiusdem nominis prope Lodz. Archidioec. Gniezno, Nunc Lodz.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon. Praepositura. Fundata anno 1609 a Nicolao Szczawinski, toparcha loci. Mater fuit Strzelno, cuius priorissa, soror fundatoris, priorissa dein facta est in Leczyca, et cuius prapositus pater abbas huius parthenonis mansit usque in finem. Habuit duas ecclesias incorporatas jure patronatus. Suppressum anno 1819, ecclesia paulo post fuit solo aequata, in monasterio hodie sunt officia gubernalia.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

NOWY SACZ  [POL-12]  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Sti. Spiritus (et B.M.V.)

ANTIQUITUS:

Nova Sandecz, Sandeck, Sacz, Sandecium, Domus Pauperum.  Germanice: Neusandez

LOCUS:

In civitate eiusdem nominis, in montibus, in meridie Cracoviae.  Dioc. Cracoviensis, nunc Tarnow.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia, fundata anno 1409-10 a rege Vladislao I. Jagiello, juxta Hospitale Sti. Spiritus anno 1400 fundatum, filia de Hebdow.  Fundatio facta est enixe rogante canonico quodam Strahoviensi, monime Joannis de Praga, praeclaro professore universitatis Pragensis, a rabie Hussitarum profugo, qui etiam primus abbas, et quidem infulatus, novae plantationis est factus.  Ecclesias incorporatas, praeter abbatialem ipsam, quae ne parochialis quidem erat, nullas habuit:  hospitale vero adnexum administravit usque in finem.  In ecclesia est etiam imago B.M.V. miraculosa, quae hodiedum ibi colitur.   Anno 1597 praeter abbatem ibi vixerunt quinque canonici tantum.  Annis 1598-1614 gemuit sub commenda, bona eius ab episcopo alienis sunt locata.  Sed abbas regularis nihilominus mansit in functione sua.  Annis 1620-70 Nowysacz immo omnino carebat abbate, abbates Hebdovienses simul et titulum Sandecensem sibi vindicaverunt, hanc canoniam per administratores regentes.  Anno 1752 ab abbate generali Now Sacz segregata est a circaria Poloniae et Bohemicae unita, et posita sub paternitate abbatis Gradicensis.  In catalogo circariae Bohemiae anno 1780 vero Nowy Sacz non invenitur, ideo possumus suspicari, decretum hoc aut interea fuisse revocatum, aut numquam in praxim deductum.  Post mortem ultimi abbatis, anno 1781, gubernium austriacum, in cuius ditionem haec regio anno 1772 venerat, novam electionem, sicut et admissionem novitiorum impedivit.  Anno 1784 canonia, quae tunc habuit 20 canonicos et 5 clericos (1749: 12 ccanonicos), suppressa et biennio post alienata est.  Bona eius taxata sunt valoris 48286 florenorum.  Ecclesia, quae paulo ante pulcherrime fuerat exornata, omni suo splendore orbata et profanata est.  Claustrum, quod erat modicum, adaptatum est ad habitationes et scholas. Anno 1832 vero Societati Jesu omnia sunt tradita, quae ecclesia retaurata et aedibus amplificatis, ea tenet usque hodie.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (Syganski, Knapinski):

Abbates:

Administratores:

Abbates:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

PLOCK  [POL-13] <<ELENCHUS MATERIAE>>

SS. Maria Magdalena

ANTIQUITUS:

Plocensis, Plocko,Indices antiquissimi nuncupant hunc parthenonem: Sancta Maria.   Ecclesia saeculo XVIII constructa tamquam primarium patronum habuit Sanctum Norbertum.

LOCUS:

In civitate eiusdem nominis in provincia Masoviae, sedes episcopalis.   Numquam fuit capitulum cathedrale ordinis, ut falso asserit Cat. Lepaige: "Plocensis olim moniales, nunc ecclesia cathedralis".

FUNDATIO / HISTORIA:

Monasterium duplex (abbatia), dein parthenon et praepositura.  Fundatum est inter annos 1160 et 79 a Vito Chotel, Episcopo Plocensi et comite Zivo, duce (voievoda) Masoviae.  A saeculo XIV praevalebant moniales.  Filia primitus de Bebdow, anno 1477 tamen Vitoviae est incorporata.Quae cum esset sub commenda, Plockensis parthenon saeculo XVII directioni ordinis est subtractus et episcopo subditus.  Praepositi eius erant "anulares" tantum.  Ecclesias habuit incorporatas: Budzanow, Barczyce, Bronislaw, Narusew, Ostrowody, Briwilno, Slupno et Plocko, quae fere omnes a sacerdotibus saecularibus erant admiistratae.  Anno 1775 in Plock erant duo canonici Vitovienses tantum (1 provisor, 1 concionator).  Anno 1623 monasterium in locum salubriorem est translatum.  Anno 1782 instituit scholam pro puellis nobilibus.   Suppressum est anno 1819.  Ecclesia et conventus mutata sunt in castra militum.  Moniales vero translatae sunt in antiquam abbatiam canonicorum Ord. Sti. Augustini in CZerwinsk, in districtu Ciechanow sitam, ubi direxerunt scholam pro puellis, Quia receptio novitiarum a Russis fuit prohibita conventus paulatim est exstinctus.   Anno 1884 ibi erant adhuc 10 canonissae, ultimae sex anno 1902 migraverunt in Imbramowice.

Czerwinsk, quod adhuc occurrit in catalogo ordinis anni 1900, hodie occupatur a congregatione Salesianorum Don Bosco.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

STRZELNO  [POL-14]  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Sta. Crux (ab anno 1216 Ssma. Trinitas) et B.M.V.

ANTIQUITUS:

Strelnensis, Strebna, Srelno

LOCUS:

Dioc. Cujaviensis, nunc Gniezno-Poznan.  Prope Inowraclaw.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon, in initio mon. duplex, Praepositura.  Fundatum a Petro Dunin Wlast, comite de Skrzynz (cf. Breslau St. Vincentii).  Annus fundationis, a traditione monasterii relatus est 1124, sed vix credi potest.  Fundatum est, ut fertur, primo in Cholin, et dein translatum in Strzelno.  Secundum necrologium Succoviense (Zukowo, v. infra) fundatum est anno 1149.  Facta est fundatio haec ab abbatia de Koscielna Wies. Maior, ut videtur, pars monialium illius canoniae translata est ad ecclesiam Stae. Crucis de Str., quae iam anno 1133 consecrata erat.  Strzelno vero, quod fuit sub paternitate Sti. Vincentii in Breslau, facta est mater domuum de Czarnowasy, de Krzyzanowice, de Zukowo et de Leczyca.  Anno 1593 divisio mensarum in conventualem et praeposituralem.  In hunc ultimum partenonem praepositi Strzelnenses, qui ab anno 1600 erant infulati et qui pluries immo dignitatem vicarii generalis circariae sunt adepti, plenum jus patris abbatis exercuerunt.  Strzelno habuit duas ecclesias incorporatas, inter eas etiam parochiam loci quam ipsa administravit.  Status personalis erat generatim 7 canonicorum et 50 canonissarum (anno 1726 5 resp. 30) Anno 1795, definitive anno 1838 a gubernio borussico fuit suppressum.  Ecclesia romanica, quae est ecclesiae Stae. Mariae Magdeburgensi valde consimilis, nunc est parochialis, monasterium est domus parochialis. 

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

WITOW  [POL-15]  <<ELENCHUS MATERIAE>>

SS. Martini et Margaretae

ANTIQUITUS:

Vitoviensis

LOCUS:

Ad flumen Pilica, prope Piotrkow Tribunalski, Dioc. Gniezno, dein Wloclawek, nunc Lodz.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia fundata ut monasterium duplex inter annos 1160 et 79 a Vito Chotel.   Episcopo Plocensi et fratre eius Dzierzykraj, Vojevoda de Sandomierz (cf. Busko et Plock).  Filia de Brzesko-Hebdow.  Moniales postea translatae sunt in Plock, Busko et Krzyzanowice.  Ab anno 1241, post devastationem per Tataros, a canonicis tantum fuit habitatum.  Tres parthenones supra laudati ab abbatia Vitoviensi dependerunt.  Krzyzanowice vero annis 1418 usque ad 1767 praepositura virorum fuit, a Vitrovia aeque dependens.  Sed saec. XVIII abbates commendatarii rapaces de Hebdow omnia haec sibi arripuerunt.  Witow anno 1657 a Suicis fuit devastatum, nova ecclesia nonnisi anno 1784 fuit completa.  Parochias administravit sequentes:  Milejow (1282), Reczno (1698) et saeculo XVIII insuper Kruszyna, Slupno, Naruszew et Barcice 1761: 19 DD in domo, 1775: 39 universim.  Anno 1819 canonia suppressa est cum 8 canonicis.   Ecclesia quae est valde pulchra, hodie est parochialis, in canonia habitat parochus. 

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM:

Commendatarii:

Iterum Regulares:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ZUKOWO  [POL-16] <<ELENCHUS MATERIAE>>

Assumptio B.M.V.

ANTIQUITUS:

(germanice Zuckau) - Succowe, Succovium, Stolpa

LOCUS:

Prope Kartusz, in provincia quae polonice Pomorze, germanice Pommerellen dicitur, Dioc. Wloclawek, nunc Chelmno (Kulm).

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon, initio forsan monasterium duplex, praepositura.  Fundatum anno 1209 a Mestvino Duce de Pomorze in loco dicto Stolpa, quae nequaquam confudenda est cum Stolpa in Pomerania Orientali, ubi in fine eiusdum saeculi ab alio quodam duce Mestvino alius parthenon Ordinis Praemonstratensis est fundatus.  (Vide apud Circ. Slaviae).   Nostra Stolpa filia fuit de Strzelno, sub paternitate Sti. Vincentii de Breslau.   Anno 1224 a Borussis ethnicis fuit devastatum, circa annum 1228 nova plantatio facta est in Zukowo per Swantopolkum II Ducem Pomeraniae.  Anno 1505 reformatum.   Saec. XVI ab haereticis destructum, anno 1604 denuo constructum.  Anno 1834 fuit suppressum.  Aedes monasterii anno 1864 sunt solo aequatae, Ecclesia est hodie parochialis. 

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES PRAEPOSITI (Knapinski):

abhinc usque in finem praepositi commendatarii. 

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ZWIERZYNIEC  [POL-17]  <<ELENCHUS MATERIAE>>

SS. Joannes Bapt. et Augustinus

ANTIQUITUS:

Zvernitia, Avernitia, Svirincia, Zwirzinecium, Werinciacum, Werintia.

LOCUS:

Juxta, nunc intra urbem Cracoviensem, in eadem Dioecesi.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon adjuc florens, forsan initio monasterium duplex.  Fundatus est versus annum 1162 tamquam primum asceterium virginum in diocesi Cracoviensi, "diu desideratum", a comite Jaxa Gryff de Miechow, genero Petri Wlast, fundatoris de Koscielna Wies.  Filia de Brzesko-Hebdow, sub cuius paternitate semper stetit.   Primae moniales venerut e Doksany.  Saeculo XIII vixit ibi Beata Bronislava, consobrina Sancti Hyacinthi, ex clara stirpe Odrowaz.  Pluries combustum et deletum est, ita a Tataris annis 1241 et 1259, iterum annis 1494, 1528, 1587, et 1657.   Primitus regebatur a praeposito, priore et priorissa, a saeculo XVI loco priorissarum ab abbatissis, quae ad tempus, sicut et praepositi, erant triennales tantum.   Cum esset omnino collapsum et numerus religiosarum ad decem fuisset diminutus, ab abbatissa Dorothea Kacka (1591-1643) relevatum est.  Dorothea tempore sui regiminis aedes funditus novas exstruxit, accepit 150 religiosas in ordinem, fundavit scholam et hospitale, sicut et asceterium filiale ad Stum. Norbertum intra muros Cracovienses, de quo vide supra.  Sed anno 1596 iurisdictioni ordinis subtractum est monasterium, et illi episcoporum Cracoviensium subditum.  Anno 1655 moniales a Suicis expulsae, per triennium absque tecto erraverunt.  Asceterium Zwierzynecense numquam quidem est suppressum, sed saeculo XIX a Russis imperatoribus omnibus fere bonis est destitutum. Status personalis: 1853: 36, 1920: 46, 1948: 42 religiosae.  Anno 1900 fundavit tertium ordinem regularem pro sororibus in Moravia (Svaty Kopecek), et anno 1928 simile institutum in Hungaria (Kü;sovat).  Ecclesia monasterii, in qua ferventer coluntur reliquiae Sanctae Bronislavae, simul est parochialis. 

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DUBIA: <<ELENCHUS MATERIAE>>

 

BYTOM -- St. Margareta

germanice Beuthen. Dioec. Wratislaviensis, nunc Katowice, Silesia Superior

Ecclesia haec fuit de bonis fundatitiis Sti. Vincentii Wratislaviensis.  Anno 1294 (?) Casimirus Dux de Bytom abbatiae Sti. Vincentii, quae iam ab anno 1201 patronatum fabuit in ecclesiam Stae. Margaretae ibidem, et patronatum tradidit de ecclesia B.M.V. in eadem urbe.  Huic ecclesiae voluit adjungere monasterium ordinis, ad quod dotandum dedit terras quasdam juxta montem Suczaly [POL-018].  De facto in posterum ecclesia B.M.V. erat parochialis abbatiae Sti. Vincentii incorporata, dum apud illam Stae. Margaretae esset mera praepositura absque jurisdictione parochiali, ab eadem abbatia dependens.  Ecclesia B.M.V. dotata est ex bonis praepositurae Stae. margaretae [POL-019].  Certe fundatores intenderunt hanc praeposituram erigere in canoniam sui juris, et forsan initio de facto hoc fuit.  Quod eo magis licet suspecari, quod illa praepositura semper est considerata tamquam persona iuridica.  Anno nempe 1415 praepositis de Strzelno, de Czarnowanz et de Sta. Margareta in Bytom traditur jus paternitatis de Abbatia Sti. Vincentii [POL-020].  De hoc monasterio quod "jussu Margravii Brandenburgensis protestantibus fuit traditum", vuse narrat Visitator Kazimierski in fine saeculi XVI [POL-021].   Haec omnia innuunt ibidem veram canoniam extitisse.  Fontes ordinis vero plane tacent de ea, historici locales omnino non consentiunt hac de re, et ideo res manet dubia.  Forsitan  latet haec domus sub una ex illis mysticis denominationibus (Sclicasia, Oleboch) quas invenimus inter canonias polonas in indicibus antiquissimis.

Archivalia:  vide Breslau St. Vinzenz, idem dic de

Litteratura:  Cf. etiam J. KNOSSALLA, Das Dekanat Beuthen in seinen schlesischen Teilen, Kattowitz 1935.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


PRAETERMISSA: <<ELENCHUS MATERIAE>>

 

Quoad hanc circariam catalogi quidam antiquissimi -- Lairuelz, Scheftlariensis, quibus nunc accedit et Vincentinus [POL-022] -- aliquam causant difficultatem.  In catalogis supradictis nempe circaria videtur esse partita in duas partes.  Una pars adducitur sub voce "circaria polonie", sed ibi invenimus sequentes canonias tantum: Stus. Vincentius, Vitovia, Presca = Hebdow, Domus Dei = Czarnowas, Swirincia = Zwierzyniec, Busca, Ztrielna = Strzelno, et "Sclicasia".  Circariae Scotiae vero apponuntur quaedam monasteria certe in Polonia sita, et quidam partim in prima parte omissa [POL-023]:  Ibelnia (?), Calis, Sancta Maria, Oleboch, Strelma, Werincia.   Per hanc confusionem, fidentes Lairuelio, auctores usquedum has canonias in vanum quaerebant in Scotia vel in Anglia boreali.

Strelma (alias Strebna) et Werincia apparenter sunt duplicationes Swirinciae et Ztrielnae in prima parte adductarum.  Manet nobis solvendum enigma aliarum domuum.   Non putamus sub illis latere monasteria usquedum ignota, sed potius illa, quae circa medium saeculum XIII iam extitisse scimus, quae autem in hisce catalogis desiderantur.

Catalogus autem Ninivensis secundus problema nostrum elucidat circa multa, ut statim videbimus.

BRESLAU -- St. Martinus

Octavus episcopus Wratislaviensis, Walter (1149-61), natione Wallownus, reformationis zelo flagrans, capitulum suum cathedrale apud Stum. Martinum Praemonstratensibus tradidisse fertur.  Quam vero hypothesim sat debilem esse moderni auctores affirmant.  Aut est confusio cum parochia Sti. Martini, in eadum urbe, quae revera abbatiae Sti. Vincentii ad tempus erat incorporata, aut quidam habuit "abbatiam Sti. Martini" (scilicet Laudunensem), unde venerant primi Praemonstratenses in Kocielna Wies (DHGE X 604), pro ecclesia cathedrali, quae numquam cum ordine aliquid habuit commune.  Historiographys Sti. Vincentii, Nicolaus Liebental, vir criticus et optimis fontibus fretus, in sua chronica Episcoporum Wratislaviensium (vide supra apud Breslau St. Vinzenz) nihil scit de capitulo cathedrali regulari, quod si umquam extitisset, certe alta voce exaltare non omisisset.  Confer:

BRESCHA

Idem est ac Brzesko-Hebdow

CALIS

Lairuelz 400, Hugo I 431, Waefelghem 49.  Primo intuitu dicamus hoc idem esse ac Kalisz = Koscielna Wies.  Sed cum catalogus Ninivensis expresse dicat: "claustrum sororum in Polonia: Calis", et Koscielna Wies iam diu ante redactionem omnium indicum esset derelicta, probabilius idem est ac unum ex asceteriis, quae in catalogis illis antiquissimis desiderantur, nempe Zukowo, Imbramowice, aut Krzyzanowice.  Forsan idem est ac Sclicasia, de qua infra.

IBELNIA

(Ibelma, Ibelna) Lairuelz 400, Hugo I 863, Waefelghem 119.  Si haec domus revera polonis est addicenda, forsan est corruptela pro "Lubena" seu "Dlubnia", ut Imbramowice pluries nuncupatur.  Probabilius vero est, ut habet Catalogus Ninivensis II immediate post canonias Poloniae: "filia Praemonstrati, in provincia arelatensi, massiliensis dyocesis: Ibelna".  Vide de hac abbatia sub voce Huveaune apud circariam Gasconiae.

OLEBOCH

seu Oleboc.  Lairuelz 400, Hugo II 437, prob. 521.  Waefelghem 186.   Nequaquam idem est ac Okebroke sive Dale, ut infra videbimus apud circariam Angliae mediana.  Sub respectu quidem palaeographico, haec, optime posset esse corruptela pro Welbeck in Anglia.  Sed catalogus Ninivensis II nos certiores reddit dicendo:   "claustrum sororum in Polonia: Oleboc".  Forsan est corruptela pro Plock, forte est falsa lectio pro Olkusz, oppido iuxta quod situm est Imbramowice, sed probabilius lated sub hac designatione unum ex asceteriis citatis supra apud Calis.

SANCTA MARIA

Lairuelz 400.  Idem habent Scheftlariensis et Vincentinus.  Invenimus in catalogo Ninivensi saepe allato:  "iuxta civitatem plocensem claustrum sororum: sancta maria".  Addendum esset: Magdalena.  Idem ergo est ac Plock.

SCLICASIA

Slicasia, Sclicasva.  Lairuelz 416, Hugo II 781, Waefelghem 274.  Haec posset quidem esse corruptela pro Svitavia (Circ. Moraviae), sed potius credimus, cum in tribus catalogis (L, S et V) adducatur apud circariam Poloniae, hanc domum ibi fuisse sitam ac idem esse ac unum ex tribus asceteriis sub Calis supra notatis.  Forsan idem est ac Bytom, forte etiam duplicatio pro Calis, praesertim cum catalogus Ninivensis hanc formam solam referat.

WLOSTOWICE

Secundum Völker, p. 47, abbatia Wlostowice ab archiepiscopo Petro Gottlieb II, de consensu legati apostolici tradita est Praemonstratensibus anno 1193.  Plane ignota est talis abbatia.  Probabiliter agitur hic de canonia Sti. Vincentii.  Vox Wlostowice significat "vicus Wlastii".  Atqui Petrus Dunin Wlast revera erat fundator et abbatiae benedictinae, qui ordini nostro ibi praecesserat.  Forsan designatio germanica "auf dem Elbing" polonice sic appellabatur, vel etiam abbatia ista primitus fuerat fundata in Losswitz prope Breslau, vico qui reapse polonice dicitur Wlostowice, Quae hypothesis alliciens vero authentice probari nequit.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOTAE:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

[POL-01]  <<BACK TO THE TEXT>>

Confer supra praefationem ad circariam Bohemiae, in qua res similiter se habuit.

[POL-02]  <<BACK TO THE TEXT>>

Electionibus abbatum et praepositorum delegati episcoporum praesidere solebant.

[POL-03]  <<BACK TO THE TEXT>>

Materia historica, quam pro hac circaria praesentare possumus, est valde differens pro singulis canoniis, saepeque tenuis et incompleta.  De sirte et de deposito archivalium verbi gratia nonnisi pauca et haud semper certa reperire potuimus.   Series praepositorum, quas sicut apud circariam praecedentem libenter tamquam magni momenti referre vellemus, aut desunt, aut sunt valde incompletae.  Quod indulgeat benevolus lector, respectis modernis circumstantiis politicis, quae accessum qualemcumque, seu litteris seu itinere, ad has regiones impediunt.

[POL-04]  <<BACK TO THE TEXT>>

Pronuntiatur more gallico:  Bolesouavietts.

[POL-05]  <<BACK TO THE TEXT>>

In necrologio occurrunt nomina 66 sororum.

[POL-06]  <<BACK TO THE TEXT>>

Vide etiam infra apud "Praetermissa" sub voce Wlostowice.

[POL-07]  <<BACK TO THE TEXT>>

Unicum residuum ecclesiae, quae erat pulcherrima, est speciosa porta romanica, post demolitionem illius ecclesiae Stae. Magdalenae Wratislaviae apposita.

[POL-08]  <<BACK TO THE TEXT>>

Pronuntia modo gallico: Tcharnovonze.

[POL-09]  <<BACK TO THE TEXT>>

Pronuntia more gallico: Hebdouve.

[POL-10]  <<BACK TO THE TEXT>>

Pronuntia modo gallico: Kjijanowittsè.

[POL-11]  <<BACK TO THE TEXT>>

Pronuntia more gallico: Ouengtchittsa.

[POL-12]  <<BACK TO THE TEXT>>

Pronuntia more gallico: Novisangtche.

[POL-13]  <<BACK TO THE TEXT>>

Pronuntia modo gallico: Pouottsque.

[POL-14]  <<BACK TO THE TEXT>>

Pronuntia modo gallico: Stjelno.

[POL-15]  <<BACK TO THE TEXT>>

Pronuntia more gallico: Vitouve.  Antiqui catalogi valde deturpant hoc nomen, inter alia in Vilhoviam, Voconiam.  Inde confusiones sunt ortae cum Vicogne in Gallia (Circ. Flandriae).

[POL-16] <<BACK TO THE TEXT>>

Pronuntia: Joukovo.

[POL-17]  <<BACK TO THE TEXT>>

Pronuntia modo gallico: Zviergignetts.

[POL-18]  <<BACK TO THE TEXT>>

GÖRLICH (vide apud Breslau St. Vinzens) I 57

[POL-19]  <<BACK TO THE TEXT>>

Nicolaus Liebental scribit anno 1504: "Wladislaus archiepiscopus Strigonensis . . . qi tutor fuit ducatus Bythomensis, fundavit . . . ecclesiam Beate Marie ex consensu abbatis monasterii Sti. Vincentii Wratislaviensis ordinis Praemonstratensis anno Domini 1231, quam dotavit ex praepositura sancte Margarete supradicti ordinis, extra civitatem in monte sita . . . "

[POL-20]  <<BACK TO THE TEXT>>

Cod. Diplom. Siles. I 97.

[POL-21]  <<BACK TO THE TEXT>>

M. WOJTAS, Visitationsberichte der Dekanate Pleß und Beuthen, Kattowitz 1935, p. 10.

[POL-22] <<BACK TO THE TEXT>>

Catalogus ille, qui nobis adjuc erat ignotus cum in primo fasciculo huius operis de antiquis indicibus retulerimus (vide supra pp. 15-18), invenitur in libris copialibus Nicolai Liebental, canonici Sti. Vincentii Wratislaviensis, cum quibus est publicatus a L. SANTIFALLER in MIÖG Ergbd. XV 1947, pp. 255-76.  Catalogus, quem volumus nuncupare "Vincentinum (V)" quia ex abbatia Sti. Vincentii est ortus, est copia saeculi XVI ineuntis alicuius indicis qui Scheftlariensi est valde similis, et qui igitur inter annos 1260 et 90 est conscriptus.  Habet notitias speciales haud parvi momenti, verbi gratia de jure pontificalium abbatum singularum domuum.

[POL-23]  <<BACK TO THE TEXT>>

Quomodo tales errores sint orti, vide supra pp. 253 et 275.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


<<LIMES CIRCARIA POLONIA  ||  END OF CIRCARY OF POLONIA>>


Posted unconditionally on this website with the permission of both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Abbot Thomas Handgraetinger, Windberg Abbey, 1999.  All rights reserved by both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Windberg Abbey, Order of Canons Regular of Prémontré.