Monasticon Praemonstratense

Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis

Tomus Primus / Volume II
Norbert Backmund, O. Praem. Auctore
Ecclesiae Windbergensis in Bavaria Canonico
Staubing, 1952

CIRCARIA BURGUNDIA
[Siglum huic circariae: BUR]

ELENCHUS MATERIAE:

Praefatio
Fontes
Litteratura
Domi:
Belchamps
Bellelay
Corneux
Fontaine-Andre
Gottstatt
Grandgourd
Humilimont
Lac de Joux
Posat
Rueyres
Ecclesia de Vallibus?
 
Praetermissa
Notae

PRAEFATIO:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Sita erat haec circaria in vertice duarum nationum, duarumque culturarum.  Nihilominus omnes canoniae eius praeter unicam Gottstatt erant linquae gallicae, etiamsi relgiosi germanicae stirpis in abbatiis Bellelagiensi, Humilismontis et Fontis Andreae numquam defuerint.  Extendit se circaria super Helvetiam occidentalem, dua abbatiae tamen erant sitae in partibus finitimis Galliae, medio aevo vero non in ipso regno Gallico, sed in "Comitatu" (France Comte) qui anno 1672, et in Comitatu de Montbeliard, qui anno demum 1801 Galliae sunt uniti.

Haec pars Helvetiae ab anno 1127 fuit sub dominatione ducum de Zahringen, qua stirpe exstincta ab anno 1218, in ditione diversorum dominorum saecularium inter se contendentium, maxime comitum Sabaudiae, et etiam ecclesiasticorum.  In fine multis in locis praevaluerunt civitates, dominatio helvetica vero definitive nonnisi post suppressionem canoniarum.

Aliquid omnino speciale fuit in hac regione sic dicta "comburgensia" (combourgeoisie, Burgrecht), quam contraxerunt abbatiae cum pluribus civitatibus vicinis, cuiusque vigore civitates tenebantur tueri monasteria brachio suo saeculari, illa autem solvere tallias civitatibus in casu belli.  Sic Gottstatt contraxit comburgensiam cum Biel, Nidau et Solothurn.  Omnis abbas neoelectus tenebatur ad renovationem huius contractus.

Hierarchice circaria pertinuit ad dioceses Lausanensem, Basiliensem et Bisuntinensem.

In sua evolutione et indole canoniae huius circariae, etsi ad imperium Germanicum pertinerent, illis Galliae potius sunt similes.  Ab initio erant abbatiae, titulus praepositi non existebat.  Commendae vero non erant in usu.  Decretum abolitionis monasteriorum duplicium rigorose ipso anno 1140 in praxim est deductum, moniales sunt translatae in loca remotiora et ibidem saeculo XIII extinctae.   Monasteria paulo post annum 1140 fundata ut Fons Andreae, Bellus Campus, probabiliusque etiam Bellelagia, non amplius erant duplicia, nec umquam in posterum parthenones separatim a canoniis virorum fundati tolerabantur.

Ordo noster in Helvetia occidentali maximi erat ponderis, ex abbatiis eius praesertim Bellelagia et Lacus potentia et divitiis praecellebant. In Burgundia gallica vero Cisterciensium ordo adeo praevalebat, ut pro fundatrionibus in favorem nostrum vix amplius esset locus. Duae vero domus, quas ordo ibi possedit, erant conspicuae, et Corneolum considerabatur ut domus primitialis totius circariae. Anno 1523 abbatia Portae Coeli (Himmelpforten, cf. circariam Sueviae) tamquam prioratus abbatiae Bellelagiensi est subdita et ideo a suevica ad burgundicam circariam transiit.

Saeculo XVI non tantum maior pars Helveitae occidentalis, sed etiam comitatus Montis Biligardi ad protestantismum transiit, ita ut annis 1528-36 circaria abbatias Lacus, Bellicampi, Locum Dei et Fontem Andreae amiserit. Humilis Mons, in catholica republica Friburgensi situs, anno 1580 a Societate Jesu est abreptus, ideo in fine illius fatalis saeculi nihil superfuit nisi Bellelagia et Corneolum. Prima anno 1672 cum Porta Coeli circariae suevicae se aggregavit, secundum iam anno 1622 circariae Campaniae nomen dederat, et ita circaria Burgundiae exstincta est.

Floruerunt ambae hae canoniae, praesertim Bellelagia, usque ad revolutionem gallicam. -- De canoniis saeculo XVI suppressis praeter Locum Dei, qui integer quasi subsistit, nonnisi pauca rudera supersunt, quae parum valent quoad artem et historiam. Quae supersunt in Corneolo, aeque sunt parvi momenti, sed elegantes aedes Bellelagienses cum pulchro suo templo -- proh dolor profanato -- integra fere supersunt.

Apud series abbatum omisimus abbates titulares. Saeculis XVII et XVIII nempe pluries tales sunt nominati sub titulo Fontis Andreae, et praesertim Belli Campi, quo fere omnes procuratores ordinis Romae sunt insigniti.

 <<ELENCHUS MATERIAE>>


FONTES:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

BRACKMANN

Helvetia Pontifica (voll. II 1 et 2 operis P. KEHR, Germania Pontifica)

FRerBern

(E. BLOESCH et alii) Fontes Rerum Bernensium. Berns Geschichtsquellen, 9 Bände, Bern 1883-1908

J. TROUILLAT, Monumens de l'ancien évêché de Bâle, 5 voll. (-1500), Porrentruy 1852-67

K. ZEERLEDER, Urkunden für die Geschichte der Stadt Bern und ihres frühesten Gebietes, 2 Bde., (-1300), Bern 1853-54

<<ELENCHUS MATERIAE>>


LITTERATURA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

DORMIER, Répertoire des fonds monastiques des Archives D

J.D. GALBREATH, Inventaire des Sceaux Vaudois, (in MDSRom) 1937

J. GREMAUD, Mémorial de Fribourg, 4 voll., Fribourg 1854-57

H.J. HOLZHALB, Supplement zu dem allgemeinen helvetischen Lexikon von Leu, 6 Teile, Zürich 1788 ff

H. HUEFFER, Die Abteien und Priorate Wälachburgunds unter den Zähringen, in: Zschr.Sch.KG XV (1921)

C.F. LOHNER, Die reformierten Kirchen und ihre Vorsteher im eidgenöss.   Freistaat Bern, Thun 1864

A. LOYE, Histoire de l'Eglise de Besançon, 6 vol. Bes. 1902

E. MOTTAZ, Dictionnaire historique du canton de Vaud, 2 voll. Lausanne 1914-21

A. RICHARD, Histoire des diocèses de Besançon et de St. Claude, 2 vol., Bes. 1851

J. de TREVILLERS, Sequannia Monastica, Vesoul 1950

Ann.Frib.

Annales Fribourgeoises (Revue Fribourgeoise d'Histoire ed d'Archéologie) Fribourg 1913 sv.

Arch.Soc.

Archives de la Société d'Histoire du canton de Fribourg (Fribourg 1850-1941)

CTravEmJur

Coup d'oeil sur les Travaux de la Société jurassienne d'Emulation (Porrentruy 1849 sv.) ab anno 1857 vocatur:

ActSEMJur

Actes de la Société Jurassienne d'Emulation, ibidem

Dict.Geogr.Suisse

Dictionnaire géographique de la Suisse, edd. KNAPP, BOREL, et ATTINGER, 6 voll., Neuchatel 1902.  Item aequalis omnino editio germanica:

Geogr.Lex.Schw.

Geographisches Lexikon der Schweiz

MSEMontb

Mémoires de la Société d'Emulation de Montbéliard, 1872 sv.

MDSRom

Mémoires et documents publiés par la Société d'histoire de la Suisse Romande, Lausanne 1845 sv.

RVH

Revue Historique Vaudoise, Lausanne 1893 sv.

Sol.Woch.

Solothurner Wochenblatt 1810-34, Neueres So. Woch. 1845-47

Zschr.Sch.KG

Zeitschrift für Schweizer Kirchengeschichte, Fribourg

Cf. apud circariam Sueviae:  Gaudy, Leu, Mülinen, HGLSchweiz (quod existit etiam in lingua gallica).  Apud Galliam vide: Du Tems; apud Germaniam (p. 33) Wichner, Bünger.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

 

NOMEN:

BELCHAMPS  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Bellus Campus, Belchamp

LOCUS:

Non longe ab origine fluminis Doubs, Commune de Voujeaucourt, Dép. du Doubs. Dioc. Besançon, Gallia.  Usque ad an. 1801 sita erat in comitatu Montbéliard, qui, quondam sui juris, anno 1407 per hereditatem addictus est duci Württemburgensi.   Vitetur confusio cum Belchamp prope Luneville, qui fuit canonia O.S.A.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia, fundata inter annos 1142 et 45 a Theodorico III comite de Montbéliard, filia Corneoli.  Anno 1183 dedicatio ecclesiae.  Authentice probari nequit, Bellum Campum umquam fuisse monasterium duples, nec moniales deinde fuisse translatas in Vaux-le-Vernoy, de quo vide infra (Eccl. de Vallibus).  Aliae ecclesiae, incorporatae et administratae: Exincourt, Chevremont, Voujeaucourt, Hérimoncourt, Vaneloncourt, Valentigney et Brévilliers.  Abbates ineunte saeculo XIV (1311) iam videntur fuisse infulati.  Anno 1536 comes de Montbéliard, qui protestantismum erat amplexus, suppressit canoniam.  Conventus secessit in Corneolum, ubi anno 1584 adhuc abbatem elegit.  Bona extra comitatum Montis Biligardi sita abbatiae Corneolensi postremo sunt addicta.  Belchamps facta est praedium, dein anno 1615 fabrica.  Anno 1631 per editum restitutionis de jure ordini est restituta, sed illa jura sua de facto recuperare non potuit.  Anno 1725 omnia sunt combusta, et anno 1768 alienata.   Pauca tantum rudera de canonia supersunt.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM

(ultimi quattuor abbates electi sunt Corneoli in exilio)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BELLELAY  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Stus. Himerius, postea B.M.V. et Stus. Petrus

ANTIQUITUS:

Bele-, Bell-, Bellilagia, -lai, -laye, -lae, -le, Bellale, Bella Lagia, Balelaia, Belleläen.

LOCUS:

Prope Tavannes, in Jura Bernensi, Dioc. Basel, Kant. Bern, Helvetia.  Usque ad annum 1793-97 sita erat in territorio saeculari principis episcopi Basiliensis.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia insignis, una de praeclarissimis omnium ordinum in Helvetia occidentali.   Fundata est a Siginando praeposito ecclesiae collegiatae de Moutier Grandval, et quidem secundum traditionem anno 1136, revera autem potius inter annos 1140 et 42 [BUR-01].  Filia Lacus Jurensis.  Filiae eius erant Grandgourt et Gottstatt.   Parochiae incorporatae et administratae eius erant numerosae; usque ad saeculum XVI tantum sequentes: Tavanes, Neuveville, Longeau, Perles, Bévilard, Chindon (in quas vero jus praesentationis etiam in posterum exercuit), usque ad suppressionem vero: Boécourt, Bassecourt, les Genevez, Montignez.  Parochus in Bassecourt titulo prioris erat insignitus, sed abbatia habuit insuper duo prioratus maiores, quondam abbatias: Grandgourt, de quo vide infra, et Himmelpforten in Baden (Circ. Sueviae).  Anno 1415 abbates, qui usque ad annum 1743 praesidebant synodo cantonali Basiliensi, infulati sunt.   Annis 1417, 1499 et 1556 igne combusta est canonia, quae anno 1672 se adiunxit circariae Sueviae.  Saeculo XVIII optime floruit, et habuit generatim 40 canonicos.   Anno 1772 instituit collegium celebre cum gymnasio pro juventute nobili.  Anno 1782 ei commissum est insuper collegium in Porrentruy, antea a Societate Jesu directum.   Abbatia quae usque in finem semper enituit bona disciplina, in culmine splendoris et prosperitatis suppressa est a Gallis invasoribus anno 1797.  Communitas tunc erat 35 canonicorum, quorum maior pars dein cum abbate aufugit in prioratum Portae Coeli (Himmelpforten), usque ad suppressionem et illius anno 1807.  Vastae aedes canoniae successive profanatae sunt in fabricas horologiorum, vitreorum et cerevisiae, ab anno 1899 vero usque hodie inserviunt tamquam manicomium.  Ecclesia perpulchra et ampla, annis 1706-19 constructa, nunc spoliata et evacuata, pessumdata est in horreum.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

CORNEUX  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Corneolum, -neuil, -nul, -nulium, -neyolum, -niolum, -nuel, Courneux, -nuel, -neuf, -neul.

LOCUS:

Commune de St. Broing-Corneux, canton de Gray, arr. de Vesoul, Dép. de la Haut Saône, Dioc. Besançon, Gallia.  (Antiquitus Franche Comté)

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia.  Anno1131 Rainbaldus canonicus regularis Ord. Sti. Augustini, abbatiae Sti. Pauli Bisuntinensis, fundaverat prioratum ordinis sui in Corneolo, quem anno 1134 Ansericus archiepiscopus Bisuntinensis, consentiente fundatore, tradidit Praemonstratensibus e Sto. Martino Laudunensi [BUR-02], qui ibi erexerunt abbatiam.   Dotatio facta est per Reginaldum III comitem, fratremque eius Gulielmum, per nobiles de Pesmes et alios.  Confirmatio pontificia anno 1141.  Filia: Belchamps, Ecclesiae incorporatae jure patronatus: Gy, Bucey les Gy, Champtonnay, Cresancey, Motey sur Saone, Pesmes, Sauvigney les Pesmes, Vadans les Planches, Vénerè.   Incorporatae simul et administratae: Gray, Saint Broing, Battrans (prioratus simplex, probabiliter vero numquam domus formata), Velesmes, Sornay.  Ex amplo archivo superstite nullo modo patet Corneolum initio fuisse monasterium duplex, attamen hoc hobis videtur esse probabile.  Vide infra sub voce: Ecclesia de vallibus.   Abbatia, quae videtur medio aevo primum locum habuisse in circaria, erat potens et spectabilis, magna habuit merita pro cultura terrae hac in regione et per saecula direxit insigne collegium cum gymnasio in Gray, quod tradidit tamen Societati Jesu anno 1653.   Habuit abbates regulares usque in finem.  Anno 1622 aggregata est circariae Campaniae. 1663: 8; 1768: 12 canonicos habuit.  Redditus annui 8349 librarum.   Anno 1708 in locum vicinum salubriorem est translata, anno 1753 novae aedes fuerunt perfectae.  Anno 1790 suppressa est.  Ecclesia mox est subversa, cetera subsistunt tamquam castellum et praedium. 

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM:

Inseri nequit: Bartholomaeus, abbas (15 XII obit. Prém, ed. Waefelghem)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

FONTAINE-ANDRE  <<ELENCHUS MATERIAE>>

SS. Michael et Andreas

ANTIQUITUS:

Fons-, Fontana-, Funtana Andree, St. Andreasbrunnin, Gotzhaus zu sant Andreas, Fontanandré, Fontanne-, Fontainne Andrez, -Andrey.

LOCUS:

Amoenissime sita in colle supra lacum Novocastrensem, prope vicum La Coudre, hodie suburbium civitatis Neuchatel.   Usque ad annum 1848 in principatu Neuchâtel-Valangin, helvetico ab anno 1814.  Dioc. Lausanne.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia fundata anno 1143 a Manegaldo et Rudolpho comitibus de Neuchatel.   Filia Lacus Jurensis.  Non videtur fuisse monasterium duplex, de putatitio parthenone dependente in Neuchatel vide infra sub praetermissis.  Abbates erant infulati.  Parochiae incorporatae et administratae: Cressier et Meyriez.  Aedificia medio saeculo XIV amplius et venustius sunt de novo erecta, dedicatio ecclesiae anno 1358, sed anno 1375 ab irruentibus Anglis duce Ingelramo de Coucy omnia sunt devastata et combusta.   Conventus ad tempus alibi refugium quaerere coactus est (in Val de Ruz?).   Anno demum 1450 reconstructio aedium erat perfecta.  Anno 1518 ad intus reformata est canonia, et anno 1530 a gubernio Novocastrensi suppressa.  Maior pars communitatis novatoribus restit.  Anno 1538 bona et aedes sunt alienata, canonia paulatim concidit in ruinam.  Saeculo XVIII adhuc existebat pulchra ruina ecclesiae.   Medio saeculo XIX turris tamquam ultimum eius residuum est destructa.  Hodie Fons Andreae est praedium privatum, in specioso horto situm, subsistunt adhuc dua alae, domus abbatis (1526), stabulum (saec. XIV) et puteus quidam gothice exornatus, vulgo "Fons Andreae", qui canoniae nomen dederat et qui medio aevo tamquam miraculosus habebatur.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (Jeunet)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

GOTTSTATT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Gotstat, Locus Dei

LOCUS:

Prope Biel, versus orientem, ad flumen Zihl, juxta vicum Orpund.  Kanton Bern, Dioc. Lausanne, Helvetia.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia fundata in "loco antiquitus dicto Stadowe" a Rudolfo I comite de Neuenburg-Nidau.  Primum tentamen fundationis anno 1247, quod abbatiae Weißenau fuerat commissum, non successit, post annum 1255 cuctanter tamen est coepta et quinquennio post circiter terminata.  Filia Bellelagiae, in posterum vero videtur fuisse sub paternitate Lacus Jurensis.  Non erat ibi parthenon ordinis, ut falso autumat verbi gratia Leu in opere suo infra citato.  Ecclesiae incorporatae simul et administratae: Nidau, Mett, Arch, Täuffelen, Selzach, Büttenberg, Dotzingen et Sutz., quae omnes sitae erant in diocesi Constantiensi.  Anno 1375, quo fuit devastatum in bello ab Anglis, ultimus comes de Nidau multa ei legavit bona ea sub conditione, ut praeter abbatem continuo 12 canonici ibi residerent.  Saeculo XV disciplina erat valde collapsa.   Advocatia primo erat apud familiam fundatorum, ab illius exstinctione canonia habuit comburgensiam cum vicinis civitatibus Biel, Nidau et Solothurn.  Anno 1528 a gubernio Bernensi est suppressa.  Aedificia fere omnia supersunt.  Modesta ecclesia gothica nunc est parochialis protestantium, in canonia sunt variae habitationes privatae.  Subsistit in ea pulchrum capitulum gothicum.  Abbates huius canoniae non videntur fuisse infulati. 

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

GRANDGOURD  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Grandigurgis, Grantgours, Grandgourt. 

LOCUS:

Commune de Courtemaiche, juxta flumen Allaine, prope Porrentruy, Helvetia.   Usque ad annum 1780 dioecesis Bisuntinensis, abhinc Basileensis.  Vitetur confusio cum prioratu Grandecourt prope Gray in Gallia, qui fuit Cluniacensium (cf. Trévillers p. 119 et Cottineau 1326)

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia, dein prioratus.  Origines sunt incertae.  Referunt quidam (Mülinen, Gall. Christ) hoc coenobium primo pertinuisse ad Cluniacenses, alii canonicos ord. Sti. Augustini ex canonia vicina Lanthenans [BUR-03] fundatores laudant (Hugo, Vautrey), quae secunda opinio nobis videtur esse probabilior.  Huch prioratum acquisivit abbatia Bellelagiensis anno 1180.  Annis 1182-89 authentice occurrit Grandigurgis tamquam abbatia, sub unico abbate Ranulfo seu Rudolfo.  Deinde usurpata est a Cluniacensibus monachis de Altkirch, qui tamen anno 1208 eam Bellelagiensibus restituerunt.  Abhinc apparet ut prioratus ab abbatia illa dependens, et semper ibi erant expositi aliqui canonici.  Parochias vel ecclesias incorporatas nullas habuit hic prioratus.  Annis 1595-1629 iterum ab alio ordine erat usurpatus, hac vice a Collegio S.J. Bruntrutensi.  Suppressa est Grandigurgis anno 1793.  Ecclesia profanata est et demolita circa annum 1860.  Superest domus prioratus valde pulchra, saeculo XVIII de novo erecta, quae hodie est proprietas privata.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

Speciatim vero:

Haec domus invenitur in nullo antiquo indice.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

HUMILIMONT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

SS. Petrus, Paulus et Martinus

ANTIQUITUS:

Humilis Mons, Humblemont, Niederberg, Marsens, Marcens en la fosse d'Ogo, Marsans, Marsing, -en, Machin.

LOCUS:

Ad pedem montis Gibloux in valle fluminis Gerignoz, prope Friburgum Helvetiorum versus aquilonem, Dioc. Lausanne, Helvetia.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia, initio monasterium duplex, fundatum anno 1136.  Fundatores non fuerunt, ut communiter usquedum fuerat admissum, nobiles "Anselmus, Guido et Burchardus de Everdes-Vuippens, domini de Marsens", sed, ut probat Courtray in articulo suo citato, nobiles de Corbières, quorum progenies saeculo sequenti nuncupata est Everdes-Vuippens.  Filia Lacus Jurensis.  Moniales anno 1140 translatae sunt in curiam Posat.  Status personalis huius canoniae exiguae numquam numerum 12 canonicorum excessit.  Anno 1580: 6 religiosi.  Ecclesiae incorporatae et administratae: Vuippens et Villarsvollard.  Anno 1442 abbates sunt infulati.  A saeculo XV disciplina est collapsa.   

S. Petrus Canisius, Superior Collegii S.J. Friburgi, a Sancta Sede impetravit anno 1580 suppressionem canoniae et unionem illius cum collegio suo in dotationem.  Post suppressionem ordinis Jesuitarum anno 1780 ecclesia, et postea etiam cetera aedificia demolita sunt.  Hodie nihil de ea superest.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM:  (Jordan)

Inseri nequeunt (ex necrologio.  Probabiliter vixerunt ante annum 1350):

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

LAC DE JOUX  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V et Sta. Maria Magdalena

ANTIQUITUS:

Leona, Domus Dei, Cuernens, Lacus Jurensis, -Jovis, Cuarnensis, Abbatia de Lacu.   Hodie dicitur simpliciter: l'Abbaye.

LOCUS:

Juxta lacum eiusdem nominis, Canton de Vaud, non longe a limitibus Galliae.   Dioc. Lausanne, in comitatu Sabaudiae, ab anno 1536 Helvetia.  Aliquando confunditur erronee cum Interlaken, quod tamen erat canonia O.S.A. in ditione Bernensi.

FUNDATIO / HISTORIA:

Abbatia insignis, prima fundatio ordinis in Helvetia.  Initio monasterium duplex.  Fundata et amplissime dotata est anno circiter 1126 ab Ebalo II de Sarraz et de Grandson, mediante probabiliter fratre eius Bartholomaeo episcopo Laudunensi, amico et fautore Sancti Norberti fundatoris.  Moniales circa annum 1140 translatae sunt in curiam Rueyres, de qua infra.  Filias genuit sequentes:   Bellelay, Fontaine André, et Humilimont.  Postremo etiam Gottstatt paternitati Lacus videtur fuisse subditum.  Parochiae incorporatae et administratae: Cuernens près de l'Isle, Saint Didier, Orny, Saint Saphorin sur Morges, Ependes. Per saecula abbatia contendit cum illa Sancti Eugendi in Gallia (O.S.B., vulgo Saint Oyen de Joux), quae possederat iam antiquitus multa bona et prioratum in altera ripa Lacus Jurensis, nomine Lieu Poncet [BUR-04], et quae dominium totius vallis et lacus sibi vindicavit.  Anno 1480 monachus quidam O.S.B. abbatiam nostram a Sixto IV Papa obtinuit in commendam, sed jubente duce sabaudiae iterum debuit renuntiare.   Anno 1521 prioratus Cluniacensis Romainmotier cum abbatia de Lacu est unitus.   Iam saeculo XIV ineunte disciplina erat valde collapsa.  Anno 1536 ultimus abbas uxorem duxit, reliqui canonici, praeter unum, paternae fidei fideles, emigrarunt.   Anno 1542 gubernium Bernense bona sequestravit, et canonia suppressa est.   Nihil de ea superest nisi turris quadrata.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM: (Mottaz, HBL Schweiz)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

POSAT  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.M.V.

ANTIQUITUS:

Poja. Saeculo XII vocabatur "Villar Aldiert".

LOCUS:

Prope Farvagny (Favernach) non longe a Friburgo Helvetiorum.  Dioc. Lausanne, Helvetia.

FUNDATIO / HISTORIA:

Parthenon, ortus per translationem monialium monasterii duplicis de Humilimont, in cuius necrologio occurrunt 58 sorores.  Translatio perfecta est certe circa annum 1140.  Secus nihil scitur de hoc parthenone, quiprobabiliter mox cessavit.  Fuit in posterum, quod iam fuerat ante, curia enim abbatiae Humilismontis, sub titulo prioratus.  Societas Jesu eum acquisivit anno 1580 una cum bonis illius abbatiae.   Superest capella, ad quam floret peregrinatio.

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

Fontes ordinis nesciunt.  Speciatim:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

RUEYRES  <<ELENCHUS MATERIAE>>

ANTIQUITUS:

Rueria, Ruveri, Riuori, Ravoire

LOCUS:

Duo sunt loca huius nominis, non longe inter se distantia, in pago Valdensi (canton de Vaud, Dioc. Lausanne, Helvetia).  In utroque abbatia Lacus Jurensis habuit domum dependentem.

FUNDATIO / HISTORIA:

1--

Rueyres inter Chardonne et Corsier, prope Vevey.  Parthenon, ortus per translationem sororum de Lacu, circa annum 1140.  Occurrit in diplomatibus annis 1141, 1168, 1193 et ineunte saeculo XIII, deinceps de eo non amplius fit mentio.   Probabiliter saeculo XIII exstinctus est, et bona eius sunt unita sequenti, cum quo saepius confunditur:

2--

Rueyres sive Rueret, commune de Puidoux, in ripa lacus de Bret.  Primitus etiam appellabatur "Bellavuarda du Jorat".  Anno 1140 Guido Episcopus Lausannensis abbatiae de Lacu multa bona dedit hoc in loco, ad aedificandam ibi domum ordinis.  forsitan initio fuit domus formata (prioratus).  Anno 1249 nempe Sancta Sedes voluit requirere taxas de hoc prioratu.  Abbas Lacus tunc prtestatus est, pretendens hanc domum esse nil aliud nisi curiam ruralem cum capella, ab uno sacerdote et uno converso administratam.  Exinde sacerdos ille non amplius "prior", sed "magister" vocatus est.  Ultimis saeculis bona ibi sita ab abbatia laicis locata sunt.  De parthenone Bellevaux vide infra sub praetermissis. 

ARCHIVALIA:

LITTERATURA:

Fontes ordinis hanc domum nesciunt.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ECCLESIA DE VALLIBUS  <<ELENCHUS MATERIAE>>

FUNDATIO / HISTORIA:

Hugo annalista noster praetendit, abbatias Belli Campi et Corneolensem initio fuisse monasteria duplicia.  Moniales Belli Campi, secundum eundem auctorem, mox translatae sunt in "ecclesiam de Vallibus", illae autem Corneoli, eodem tempore in "Vallem monialium" non longe a canoniis virorum distantes.

In cunctis fere antiquis catalogis, etiam recentioribus, revera invenimus illam "ecclesiam de Vallibus" [BUR-05], immo in catalogo Ninivensi primo qui ceteroquin asceteria omittit.  Atqui in archivis, quae apud Corneolum sunt satis ampla, ne vestigium quidem invenitur, quod probet haec monsteria umquam extitisse.  Quid ergo censendum, si pondus insertionis in sex indicibus, simul ac traditionis ordinis, vix praeterire possimus?  Eam fuisse canoniam virorum, est parum probabile, quia secus certe in archivis vestigia reliquisset.

Bellum Campum numquam fuisse monasterium duplex, iam eo ex facto patet, quod post annum 1140 est fundatum, quo rigorose hac in nostra circaria omnes moniales esse remotas iam in praefatione exposuimus.  Scimus canonias Bellelagiensem et Fontem Andreae, eodem fere tempore esse fundatas, aequaliter absque monialibus.  Vaux-les-Vernoy prope Montbéliard, prioratus Belli Campi, revera in instrumento quodam anni 1278 occurrit sub voce "Ecclesia de Vallibus", et ideo a plerisque auctoribus cum nostra "ecclesia" aequiparatur.  Sed aperte nil aliud fuit nisi mera curia, quae medio saeculo XV a relaxato abbate fraudulenter est erecta in prioratum titularem propris e bonis provisum. 

Aliter res se habet apud Cornelolum.  Illud est fundatum anno 1134, et quidem probabilius, ut tunc generatim de more, tamquam monasterium duplex.  Supponere ergo licet, has moniales alioquin esse translatas anno 1140, et quidem in ecclesiam quandam "de Vallibus", seu de "Valle monialium".  Quaenam ecclesia haec fuerit, et ubi sita, nescimus.  Probabiliter vero fuit curia abbatiae, in vicinitate illius sita.  Morey et Trevillers putant hunc parthenonem fuisse in Vaux-le-Moncelot, non  longe distantem a Corneolo.  Sed haec hypothesis caret probatione.   Constat ibi numquam fuisse "ecclesiam", vel parochiam.  Fertur tamen ibi fuisse eremitorium in honorem Sti. Joannis Baptistae, cum capella.  Saeculo XVII ibi erant adhuc rudera aedium antiquarum.  Forsan parthenon ibi erectus mox interiit, et postea prioratus virorum ei est substitutus, quem indicibus saeculi XIII insertum invenimus. 

Quidquid sit, res manet dubia.  Certum videtur esse tantum, monasterium quoddam "de Vallibus" hac in circaria saeculo XIII extitisse.  Probabile videtur esse insuper factum, hanc domum non esse eandem ac Vaux-les-Vernoy prope Montbéliard.  Eam esse aequiparandumparthenoni cuidamin vicinitate Corneoli sito -- forte Vaux-le-Moncelot -- est autem hypothesis, quae maiorem probabilitatem prae se fert.  

LITTERATURA:

1 - Vaux-le-Moncelot:

2 - Vaux-les-Vernoy:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


PRAETERMISSA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

BELLEVAUX

Prope Lausanne, Helvetia.  Mülinen II 163, et post eum Waefelghem 28 eronee identificat Bellum Vuardam cum Bellevaux.  Atqui Bella Vuarda idem est ac Rueyres, de quo vide supra, et Bellevaux semper fuit parthenon ordinis Cisterciensis.

MÜNCHENWYLER

(Villars les Moines).  Prope Biel, Dioc. Lausanne.  Revera fuit monasterium Cluniacensium, non vero ordinis nostri, ut autumat J. F. Engelhard in articulo suo "Die Prämonstratenser-Propstei Münchenwyler" in Berner Taschenbuch 1857 pp. 195-208.  Cf. de hoc monasterio apud Brackmann Helv. Pont. 205-06.

NEUCHATEL

Civitas in provincia et juxta lacum eiusdem nominis in Helvetia.  Dioc. Lausanne.

Samuel de Chambrier in suo opere "Description topographique et économique de la mairie de Neuchatel avecd des notes historiques" (Neuchatel 1840) p. 49 praetendit praeteritis temporibus iuxta vetus castrum et juxta ecclesiam collegiatam in illa civitate extitisse monasterium "monachorum alborum", contiguum parthenoni cuidam "Ursulinarum" (sic!) ambo fundata ab Ulrico comite de Neuchatel, sed propter scandala ab ipso fundatore anno 1206 suppressa.  Mera traditio est haec, nullo modo authentice probata.  Quoad parthenonem est apparenter falsa, quoad "monachos albos" forsan fundamentum quoddam habet in refugio, quod possedit abbatia Fontis Andreae hac in civitate.  Mülinen II 164 putat, etiam moniales illas "Ursulinas" fuisse ordinis nostri, sub paternitate abbatis Fontis Andreae.   Ideo etiam invenitur apud Waefelghem p. 176.

Cum ergo nullum aliud argumentum pro existentia huius parthenonis habeamus nisi vagam illam traditionem, et hypothesim Mülinen non magis fundatam, jure merito est rejicienda, eo magis quod abbatia Fontis Andreae post annum 1140 est fundata, et circaria nostra, ut in praefatione diximus, ad amussim et statim decretum capituli Generalis anni 1140 de derogatione monialium videtur esse exsecuta.  Quo accedit factum, in necrologio Fontis Andreae sorores omnino desiderari.

Optime est exarata historia civitatis Neocastrensis, ampla exsistit de ea historiographia, sed nullibi invenitur aliquid de putatitio parthenone ordinis nostri.

Prope Lausanne, Helvetia.  Mülinen II 163, et post eum Waefelghem 28 eronee identificat Bellum Vuardam cum Bellevaux.  Atqui Bella Vuarda idem est ac Rueyres, de quo vide supra, et Bellevaux semper fuit parthenon ordinis Cisterciensis.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOTAE:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

[BUR-01]  <<BACK TO THE TEXT>>

Confirmatio papalis anni 1142 prima est mentioauthentica canoniae Bellelagiensis.   Neque in illa, neque in aliis documentis invenimus vestigium ullum de sororibus, vel de translatione earum in alium locum.  Atqui si esset fundata revera anno 1136, certe fuisset initio monasterium duplex, ut Lac de Joux et Humilimont.  In regione Basiliensi generatim confirmationes pontificiae mox fundationem ipsam sunt secutae (exempli gratia apud ecclesiam collegiatum de Moutier Grandval, cf. Trouillat), ergo possumus concludere fundationem Bellelagiae ope Siginandi Praepositi e minimis initiis anno 1136 fuisse coeptam, sed de facto annis 1141-42 per Ortliebum de Froburg, episcopum Basiliensem, quem antiquius necrologium nuncupat fundatorem, esse perfectam. 

[BUR-02]  <<BACK TO THE TEXT>>

Lairuelius scribit p. 394: Corneolum filia Sti. Martini, vel ut alii volunt, Ecclesiae Vitis.  Certe occurrit hic quaedam confusio, quia Vitis, id est La Vid in Hispania, decennio post Corneolum, anno nempe 1144 est fundata.  Cf. etiam infra notam sub voce Grandgourt.

[BUR-03]  <<BACK TO THE TEXT>>

Non autem Lantenac, ut habet Brackmann 1. d. Lantenac enim fuit abbatia O.S.B. in Gallia septentrionali (cf. Cottineau 1558), Lanthenans autem dependebat ab abbatia Sti. Pauli Bisuntinensis, e qua processit Corneolum.  Saeculo XII in Gallia orientali arctus fuit nexus inter Praemonstratenses et canonicos ord. Sti. Augustini. Vide in vol. II praefationem ad circariam Lotharingiae. 

[BUR-04]  <<BACK TO THE TEXT>>

Cf. Trévillers p. 136

[BUR-05]  <<BACK TO THE TEXT>>

Deest in H et T tantum.  Lairuelz p. 395 habet: "Ecclesia de Vallibus, filia Sti. Martini, coenobium".  Probabiliter hic, ut facit saepius, fabulatur.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


<<LIMES CIRCARIA BURGUNDIA  ||  END OF CIRCARY OF BURGUNDIA>>


Posted unconditionally on this website with the permission of both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Abbot Thomas Handgraetinger, Windberg Abbey, 1999.  All rights reserved by both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Windberg Abbey, Order of Canons Regular of Prémontré.