Monasticon Praemonstratense

Id est Historia Circariarum atque Canoniarum Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis

Tomus Primus / Volume II
Norbert Backmund, O. Praem. Auctore
Ecclesiae Windbergensis in Bavaria Canonico
Staubing, 1952

CIRCARIA DANIAE ET NORVEGIAE
[Siglum huic circariae: CDN]

ELENCHUS MATERIAE:

Praefatio
Fontes
Domi:
Vä/Bäckaskog
Börglum
Dragsmark
Lund
Öved (Öfved)
Tommarp
Tönsberg
Vrejlev
Praetermissa
Notae

PRAEFATIO:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Circaria illa, "in margine Europae", sita, repraesentat quidem ordinam nostrum in Scandinavia, sed complectitur Daniam et Norvegiam tantum. hodie quidem maior pars pristinarum eius domuum sita est in Suecia, sed est notandum provinciam meridionalem istius regni, Skaane, usque ad anuum 1658 pertinuisse ad Daniam, idem dic de pago suecico Bohuslan, qui usque ad eundem annum ad Norvegiam spectabat. In antiquo regno Sueciae, sicut in reliquis territoriis septentrionis ordo noster nullas habuit domus.

Pauci fuerunt tunc temporis habitantes in istis regnis septentrionis, vix evangelio tunc subiectis, exiguusque relativus numerus monasteriorum, ideo unaquaeque domus religiosa illic fundata multo maiorem influxum habuit quam in ceteris partibus continentis nostrae, monasteriis innumeris iam a saeculis consitis, coenobia singula solebant habere.

In Dania proprie dicta ordo noster habuit ecclesiam cathedralem de Börglum, quae fuit una ex ditissimis ac insignissimis coenobiis totius regni, cum dependente vicino parthenone Vrejlev. Ex antiquioribus catalogis patet, circariam Norvegiae primitus a Danica fuisse separatam. Cum vero ordo duas canonias haberet in illo regno tantum (nequaquam septem, ut fabulantur Lairuelz et Hugo) probabiliter anno 1290 ambae circariae coadunatae sunt in unam, quae postremo cum parvis circariis vicinis Slaviae et Livoniae cumulative videtur esse administrata.

In Suecia vero meridionali, quae, ut supra dixi, tunc ad Daniam pertinuit, quattuor abbatias habuit, quarum una, SSmae, Trinitatis in Lundis, certe quidem extitit, sed post breve tempus in prioratum fuit redacta et adhuc saeculo XIV probabiliter est exstincta. Praeclara fuit inter illas praesertim Tommarp, canonia splendida atque spectabilis, Parthenones haec circaria duo habuit tantum, praeter Vrejlev supra laudatum, etiam (ut unicum monasterium duplex) Öved, cuius moniales, quarum existentia ex obituario Capituli Cathedralis Lundensis probatur[CDN-1], paulo post fundationem iterum videntur desiise.

Ordo noster translatus est in has regiones versus annum 1155 ab Eskillo Archiepiscopo Lundensi[CDN-2], omnium religiosorum fautore eximio, cui revera nomen fundatoris totius fere circariae Daniae competit. Sex, vel minus quinque ex octo domibus Circaria ab eo, vel eo favente sunt fundatae.

Superiores hac in circaria non fuerunt praepositi ut in vicina circaria Saxoniae, sed abbates ab initio; nequidem parthenon Vrejlev a praepositis, ut alibi de more, sed a prioribus fuit gubernatus. Ecclesias incorporatas canoniae illae habuerunt relative paucas, saeculo XIV et XV iam complures ex eis ipsae administraverunt per canonicos in domibus parichialibus, ab illis extructis, residentes. Abbates regulariter initerfuerunt solemni coetui provinciali, vulco "Landthing" nuncupato.

De vita interna harum domuum haud multa scimus, quia maior pars archivorum periit[CDN-3], nec umquam aliquis studio earum historiae expresse incubuit. Pretiosum tamen est nobis "Relictum Visitationis" abbatis de Pudagla, de anno 1443[CDN-4], ex quo vidimus disciplinam tunc temporis satis fuisse relaxatam. Sed nihilominus constat, hanc circariam, ut aliae, per saecula optime floruisse, ac fidelitas, qua canonici Burgilavienses simul cum monialibus de Brejlev suppressioni restiterunt, malentes pauperes ac despecti in coenobiis suis suppressis vitam finire quam haeresim amplecti, optimum testimonium est pro excellenti eorum spiritu.

Relationes circariae Daniae probantur fuisse vivae cum Gallia (a capite ordinis se numquam, ut alii, separaverunt, vel obedientiae se subtraxerunt), et praesertim cum vicinis circariis Slaviae, Saxoniae et Frisiae. Propter nimiam distantiam abbas generalis iam anno 1289 praesules huius circariae ab annua visitatione capituli generalis dispensavit, decretum est nempe hoc anno, quod omni quadriennio tantum abbas Tönsbergensis, praepositus Burgilaviensis, et unus ex ceteris abbatibus capitulum adire deberent.

Religiosi sanctitati vel scientia excellentes de hac circaria nominatim non sunt nobis noti, praeter aliquos doctores et scriptores spectabiles canonia Burgilaviensis. Notandus est vero anonymus auctor "Historiae de profectione Danorum in Terram Sanctam" (circa annum 1190), qui erat canonicus Tönsbergensis, non vero Burgilaviensis, ut usquedum putabatur[CDN-5].

Tota circaria extincta est per protestantismum annis 1529-38. Aedificiorum, quorum studio architecturali, dedicavit lepidissimum opus modernus quidam auctor[CDN-6], maior pars ad solum usque est deleta. Structurae illa fuerunt, et partim adjuc sunt, eximii valoris pro historia artis, ut ecclesiae in Tönsberg, in Dragsmark, in Börglum, et in Vä. Splendidissimu ex eis aedificii, canoniae nempe de Tommarp, totalis interitus, pro dolor, est plangendus.

Nostris diebus ordo reversus est in Scandinaviam: Abbatia Averbodiensis administrat duas parochias in Dania, Esbjerg et Vejle.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


FONTES:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

APontDan.

Acta Pontificum Danica, Pavelige Aktstykker, vendrörende Danmark 1316-1536, vdg. af L. MOLTESEN, A. KRARUP, J. LINDBAEK, Köbenhavn 1904/43.

Bull.Dan.

Bullarium Danicum, ibid. 1932.

Dipl. Dan

Diplomaticarium Danicum, R. 2, ibid. 1938-46

Dipl.Dioec.Lund.

Diplomatarium diocesis Lundensis, Lund, 1900-39.

Dipl.Norw.

Diplomatiarium Norvegicum, edd. C. A. LANGE, C. R. UNGER, H. HUITFELDT-KAAS, A. BUGGE, 20 voll. Christiania 1847-1914.

Dipl. Suec.

Diplomatarium Suecanum. Holmiae, 1829-1936.

RDRDM

Repertorium diplomaticum Regni Danici mediaevalis (1a series), Hafniae, 1895-1912, (2a series) ibid. 1928-1938.

LANGEBEK

Scriptores Rerum Danicarum tom I-VIII. edd. J. LANGEBEK et P.F. SUHM, Havniae, 1772-1834, 2 voll. Registra 1878.

N. BACKMUND

Circaria Daniae et Norvegiae, in. Anal. Praem. XXIV, (1948) pp. 97-114.

A. CHR. BANG:

Udsigt over den Norske Kirke Historie under Katholicismen, Kristiana, 1887.

IDEM:

Den Norske Kirke Historien i Reformations Aarhundredet, ibid. 1895.

J. B. DAUGAARD

Om de Danske Klostre i Middelalderen, Köbenhavn, 1830.

B. ERICHSEN, A. KRARUP

Dansk historisk Bibliografi, 3 voll., Köbenhavn, 1917, 2e udg. 1929.

L. P. FABRICIUS

Danmarks Kirkehistorie, 2 voll., Köbenhavn, 1934-36.

L. HELVEG

Den Danske Kirkes Historie til Reformationen, 2 voll., ibidem, 1862-70.

K. HILDEBRAND

Sveriges medeltid, Stockholm, 1898-1903.

Hj. HOLMQUIST et H. PLEIJEL

Svensk Kyrkohistoria, Stockholm, 1933, sq.

R. KEYSER

Den Norske Kirkes Historie under Katholicismen, 2 voll. Christiania, 1856

H. KOCH

Danmarks Kirke id den begindende Höjmiddelalder, 2 voll. Köbenhavn, 1936.

Ch LANGE,

De Norske Kostres Historie i Middelalderen, Christiania, 1856.

V. LORENZEN

De Danske Praemonstratenserklostres Bygningshistorie, Köbenhavn, 1925 (recens. in Anal. Praem. II, 1926, pp. 91-95).

J. MASSENIUS

Scondia Illustrata.

A.O. RHYZELIUIS

Monasteriologia Suiogothica, eller Kloster-Beskrifning uti hwilkens upräknas . . . Linköping 1740. (De ordine Praem. pp. 392).

C. WEEKE

Libri Memoriales Capituli Lundensis, Köbenhavn, 1884-89.

L. WEIBULL

Bibliothek och arkiv i Skane under medeltiden, Lund, 1901.

IDEM,

Skanes kyrka fran älsta tid till Jakob Erlandsens död 1274, Köpenhamm, 1946.

P. WIESELGREN,

De claustris suiogothicis disquisitio historico-ecclesiastica, Dissert. Uppsala 1832 (De Ord. Praem. pp. 53 sq.)

H. WIJKMARK,

Svensk Kyrkohistoria, Köpenhamn, 1928, sq.;

Kirke Leksikon for Norden, 4 Bde., Aarhus/ Köbenhavn 1900-29

Kyrk. Arsk. Kyrkohistorisk Arskrift, Uppsala

<<ELENCHUS MATERIAE>>


DOMI:

 

NOMEN:

VÄ / BÄCKASKOG  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.V.M.

ANTIQUITUS:

Auue, Uwe, Wa, Vue, Abbio?

LOCUS:

Abbatia prope Kristiansstad, Prov. Skane, Dioc. Lund, Suecia.

FUNDATIO:

Haec abbatia fundata est circa annum 1170 in Vä. Fundatores fuerunt Waldemarus I., Rex Daniae et Eskil Archiepiscopus Lundensis. Filia de Tommarp. Langebek VIII 316 dicit eam filiam fuisse de Börglum. Combusta est anno 1213. Ecclesia romanica, adhuc subsistens habuit usque ad annum 1810 duas pulchras turres. Versus annum 1250 translata est in Bäckaskog (vide infra)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

Bäckaskog (sic dicunt Sueci, forma danica est - Baekkeskov)  <<ELENCHUS MATERIAE>>

BMV

ANTIQUITUS:

Balkiaschogg, Bekkeskough, Bekkeschov, Saltus Stae. mariae, Marieskog

LOCUS:

In parochia Kiaby prope Kristiansstad, Dioc. Lund, amoene sita, inter duos lacus.

INCORPORATA:

Vä facta est parochia incorporata, sicut Skepparslöv et aliae.

HISTORIA:

Ecclesia adhuc subsistens, annis 1270-90 in stylo transitionis erecta, est parva.

ARCHIEVALIA:

perpauca in Bibl. Universitat Hafniae.

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (Arch. Reg. Holmiense)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

BÖRGLUM  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.V.M.

ANTIQUITUS:

Burlina, Byrlum, Burgillam, Burgilavium, Börlum, Burglanensis.

LOCUS:

Prope Hjörring, in extremo septentrione Daniae

FUNDATIO:

Ecclesia Cathedralis. Sylvester, Episcopus de Vestervig (Vendsyssel) circa annum 1135 sedem episcopalem inde transtulit in Börglum, quod antea fuerat eastrum regium, et ubi anno 1176 successor eius Tycho I, instigante archiepiscopo Lundensi, cathedrali suae capitulum regulare adjunxit ac Praemonstratensibus e Steinfeld advocatis tradidit. Prima vice tamen authentice anno demum 1209 occurrit.

 PARTHENON DEPENDENS:

Vrejlev

FILIAE:

Dragsmark, postea etiam Tönsberg (et Bäckaskog?)

HISTORIA:

Bona episcopalia a conventualibus ab initio erant separata. Titulus abbatis competebat eposcopo, qui nonnisi raro ex ordine fuit desumptus, conventui praefuit praepositus. Capitulum fuit ditissimum, unum ex maximis ac insignissimis coenobiis totius regni, propria iurisdictione civili gaudens, praeclaraque schola praedita. Fuit vere centrum christianae culturae in Dania. Catalogus Ninivensis II scribit de ea: "Opulentus episcopatus, tamen caret civitate cathedrali. Filia Steinveldensis. Fratres nostri ordinis eligunt episcopum, seed aut numquam aut raro gaudent electione sua, impediente regia potestate. Domus episcopalis est juxta claustrum ad dimidiam leucam." Propter coelum asperum canonicis ab anno 1403 habitus niger fuit concessus. Inter capitulum et episcopum saepe et diu viguerunt rixae, anno 1330 conventus ab episcopo ad tempus fuit expulsus. Praepositus Antonius de Fürstenberg (1509-33) e nobili genere Germaniae, fuit unus ex praeclarissimis praelatis in septentrione, irruente haeresi lutherana, ac forsan insignissimus doctor iuris canonici sui temporis. Anno 1540 canonia fuit suppressa, canonicis fuit permissum, ut in domo sua vitam communem continuarent. Adhuc 1559 eligitur prior. Abhinc est pssessio privata, ad quam adhuc multa bona pertinent. Ecclesia cathedralis, turri carens, in stylo romanico extructa, ac duae alae conventus adhuc supersunt. Protestantes in posterum sedem episcopalem transtulerunt in Thisted, dein in Hjorring, anno 1554 vero in civitatem Aalborg.

ARCHIEVALIA:

Arch. Reg. Hafniae.

LITTERATURA:

SERIES PRAEPOSITORUM (Arch. Reg. Holmiense)

(Nonnulli praepositi saec. XV ex supra allatis videntur fuisse potius provisores seu forsan priores)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

DRAGSMARK  <<ELENCHUS MATERIAE>>

B.V.M.

ANTIQUITUS:

Draxmarcheniuim, Silva Sanctae Mariae, Mariskogr

LOCUS:

In valle silvestri amoene situm in provincia Bohuslän, in districtu Läneharad, in Suecia. Uusque ad annum 1658 ad Norvegiam et ad diocesim Osloensem pertinuit.

FUNDATIO:

Abbatia, fundata tamquam ultima fundatio ordinis in septentrione, ut quidam dicunt, circa annum 1260, probabilius vero iam antea, anno enim 1234 a rege Norvegiae Haakon Haakonson. Rex iste ecclesiam, quam suo sumptu aedificaverat Toensbergae pro Fratribus Minoribus amovere et transferre iussit in Dragsmark, ubi instituit Praemonstratenses ex Burgilavio advocatos.

PAROCHIA INCORPORATA:

Morlanda, Bokenäs.

HISTORIA:

Canonia tum "O.S.A.", tum O. Praem." nuncupatur. Tres tantum abbates nominatim novimus: Nils: 1423-34, Thorer 1489-92, Helge 1500-10. Post mortem abbatis Helge circa annum 1510 Christianus II Rex novam electionem impedivit et administratorem saecularem instrusit. Ex quo vero nequaquam concludere licet abbatiam iam tunc fuisse saecularisatam, saepius enim tale quid fecerunt principes. Bona anno 1532 cuidam Petro Störle sunt locata, conventui vero permisit rex Christianus II, ut in domo sua maneret ea conditione, ut praedicatorem luthericum sustentaret. Post annum 1561 ultimi Praemonstratenses expulsi et bona a fisco regio sequestrata sunt. Superest pulchra ruina ecclesiae.

ARCHIEVALIA:

In Arch. Regiis Osloensi et Hafniensi, et in Goteborg Museum.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

LUND  <<ELENCHUS MATERIAE>>

SS. Trinitas

LOCUS:

In civitate ac sede archiepiscopali in Suecia.

HISTORIA:

Catalogus Le Paige adducit: SS. Trinitatis olim Ecclesia Cathedralis. Hugo, II, 114 scribit archiepiscopum Lundensem Eskillum, magnum fautorem ordinis, ecclesiae suae cathedrali capitulum regulare O. Praem. adiunxisse. Atqui haec Cathedralis ecclesia patronum habet Stum. Laurentium, ac omnes historici indigenae in eo consentiunt, quod capitulum eius numquam fuit regulatum. Allii admittunt existentiam abbatiae SSmae Trinitatis in civitate Lundensi, ab ecclesia Cathedrali independentis, incerti vero ordinis; alii vero dicunt allusiones huiusmodi in documentis factas revera dictas esse de canonia Öved, quae in eadem diocesi sita, eodem patrocinio gaudet.

Respectis vero circumstantiis, "conversi SS. Trinitatis in Lund" qui in necrologio Capituli Cathedralis Lundensis occurrunt[CDN-7] existentiam canoniae huius probant, et obituarium Praemonstratense (ed. V. Waefelghem, ad 7 Sept. et ad 19 Nov.) praesertim vero Epistola Abbatis Wilhelmi de Aebelholt[CDN-8] omne dubium excludunt.

Videtur ex his omnibus hanc abbatiam fuisse fundatam circa annum 1164 ab Archiepiscopo Eskillo ut filia archiecoenobii Praemonstratensis. Unicus abbas e documentis notus est Joannes 1164-89. Constat primam fundationem abortivam canoniae Belbogensis circa annum 1180 ex hac canonia Lundensi fuisse peractam. Post annum 1180 vero surgunt in ea abusus, de quibus abolendis curat, licet in cassum, mater Praemonstratensis. Probabiliter hac de causa fundatio in Belbog non successit.

Ex catalogis de Tongerloo et de Ninove reperimus sortem huius domus, habetur nempe in eis: "Sta. Trinitas in Lundensi metropoli, Filia Praemonstratensis, modo prioratus est de ewide." Ex quo constat, hanc pristinam abbatiam saeculo XIII modeste adhuc extitisse tamquam prioratus abbatiae de Öved. De hoc tantum potest scribere annalista Hugo, dicens: "Saeculo XIV vigebat adhuc in Lunde3nsi ecclesia ordo noster, sicut ex capitulorum et indicum testimonio constat." (HUGO erronee putabat indices praebere statum saeculi XIV Quando desierit haec domus, nexcitur, deinceps non amploius de ea fit mentio.

In documento quodam anni 1340 abbatia 00. SS. in civitate Lundensi ordini nostro attribui videtur[CDN-9], sed evidens est error, quia hanc abbatiam semper Ordinis Sancti Benedicti fuisse abunde ex documentis probatur.

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

ÖVED  <<ELENCHUS MATERIAE>>

SS. Trinitatis

ANTIQUITUS:

Öfved. Danice Övid, Övith; Ouedecloster, Ovedkloster, Ewid, Ewithensis, Öwed, Insula SS. Trinitatis

LOCUS:

Ad lacum Vomb, non longe a civitate Lundensi, Suecia, Dioc. Lund.

FUNDATIO:

Abbatia, fundata versus annum 1155 ab Eskillo Archiepiscopo Lundensi ut monasterium duplex. Filia Praemonstratensis. Monialis mox abrogantur. Filia Tommarp.

PAROCHIA INCORPORATA:

Öved.

PRIORATUS DEPENDENS:

Lund SS. Trinitatis (vide supra).

HISTORIA:

Anno 1535 suppressa, anno 1680 adhuc in ruinis, hodiernum nil amplius superest.

ARCHIEVALIA:

Perpauca in Arch. Regio Hafniae

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (Arch. Reg. Holmiense)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

TOMMARP  <<ELENCHUS MATERIAE>>

SS. Petri et Pauli

ANTIQUITUS:

Tommentorp, Tumetorp, Tommerup, Tomatorp, Tommar, Tumetolph (falso etiam Tupholm, inde apud Hugo confusio cum abbatia anglica huius nominis).

LOCUS:

Abbatia, prope Simrishamn, non longe a mari, in Suecia, Dioc. Lund.

FUNDATIO:

Fundata versus annum 1155 ab Archiepiscopo Eskillo, filia Premonstrati, de facto vero fuit sub paternitate abbatis de Öved, ut patet ex catalogis Windbergensi et Tongerloensi. Mater de Vä -Bäckaskog. Usque ad annum 1230 exercuit paternitatem in abbatiam Usnamensem (Grobe-Pudagla, Circ. Slaviae). Die 22 Nov. 1155 confirmation papalis. Adnexum ei fuit hospitale ad Stum. Laurentium.

PAROCHIAE ADMINISTRATAE:

Gladsax, Jarrestäd, Tommarp BMV, Simrishamn, Östra Vemmerslöv.

HISTORIA:

Saepius combusta, v.g. anno 1304. Abbas Joannes Isakson (1397-1433) et successor eius nova aedifica splendissime erexerunt. Ad hoc obtinuit canonia indulgentiam, et permissum fuit ut "tabula monasterii circuiret in tota diocesi". Anno 1529 suppressa est, ac a Rege burgimagistro Malmoensi, Georgio Kvik donata. Hodiedum nil de ea superest, sed evacuati lapides, artificiosissime sculpti, probant hanc canoniam medio aevo de pulcherrimis aedificiis fuisse totius Scandinaviae.

ARCHIEVALIA:

40 Chartae in Arch. Regio Hafniae, cetera in Arch. Regiis Osloensi et Holmiensi.

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (Arch. Reg. Holmiense)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

TÖNSBERG  <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Olavus

ANTIQUITUS:

Tunsberga, Olewyn, Oleuum

LOCUS:

Mari adiacens, in civitate eiusdem nominis, non longe ab Oslo. Dioc. Oslo, in Norvegia.

FUNDATIO:

Abbatia fundata, ut fertur, versus annum 1180 ab Eskillo Archiepiscopo Lundensi. Sed e documentis hoc probari nequit. Prima vice nominatur anno 1190. Filia de Börglum.

PAROCHIA INCORPORATA:

Tönsberg St. Michael.

HISTORIA:

Ad constructionem et ad dotationem canoniae multum contribuerunt episcopi Osloenses. Anno 1289 Capitulum Generale decrevit, quod Abbas Tunsbergensis omni quadriennio tantum, propter nimiam distantiam, Capitulo se presentare deberet. Ecclesia, e duabus rotundis in stylo romanico consistens (aedificata circa annum 1200) maximi momenti est pro historia artis in Septentrione. Anno 1532 fuit suppressa. Episcopus Osloensis anno sequenti in vanum eam ordini conservare conatus est. Anno 1536 igne combusta est, ruina vel potius fundamenta ecclesiae, nuper evacuata, sola supersunt. Loco monasterii nunc est diversorium.

De Grafergos parthenone, et de fabulis Hugonis et Lairuelii de fundatione Tunsbergae vide infra.

ARCHIEVALIA:

Archivum periit.

LITTERATURA:

SERIES ABBATUM (Arch. Reg. Holmiense)

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOMEN:

VREJLEV   <<ELENCHUS MATERIAE>>

St. Nikolaus

ANTIQUITUS:

Ureklefenium, Wrechlööf, Uralöf, Wreglöff.

LOCUS:

Prope Hjörring, Jylland, in extremo septentrione Daniae, Dioc. Börglum.

FUNDATIO:

Parthenon, dependens a Börglum. Anno 1215, haec ecclesia misit canonicum Romam, ut erectionem parthenonis dependentis impetraret. Quae petitio primo negata est. Sed postea nihilominus successit, iam anno 1253 prima vice in documentis apparet parthenon. qui, a priore et a priorissa rectus, per saecula floruit.

ECCLESIA INCORPORATA:

Hastrup.

HISTORIA:

Anno 1538 suppressus, factusque est praedium regium. Moniales in eo vitam suam finire potuerunt, adhuc anno 1560 verbum fit de conventu. Aedificia partim supersunt. Ecclesia est romanica, gotice fornicata anno 1500, quo tempore etiam aedificia claustralia erecta sunt.

ARCHIEVALIA:

in Arch. Regio Hafniae

LITTERATURA:

<<ELENCHUS MATERIAE>>


PRAETERMISSA:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

Annalista noster Hugo, Lairuelio fidens, septem alias canonias huius circariae adducit, quarum sex in diocesi Osloensi collocat. quae vero omnes de facto numquam extiterunt vel confusioni cuidam suum esse debent. Dicit apud Sigeberg, Beatum Evermodum, Episcopum Raceburgensem, fidem in Norvegia praedicasse, primo ibidem canoniam Tunsbergensem, dein circa annum 1149 Sigebergam ac postremo per discipulos suos quinque alia monasteria fundasse. Fontes indigenae vero probant Tunsbergam reapse inter annos 1180 et 1200 esse fundatam, alteramque canoniam norvegicam, Dragsmark, multo serius.

Ex chronico Gratiae Dei[CDN-10] quidem suspicari possumus iam medio saeculo XII Praemonstratenses ex Saxonia evolasse in Scandinaviam, sed de praedicatione Sancti Evermodi, qui anno 1178 obiit, et de aliis quinque canoniis, ne verbum fit quidem, nec aliunde aliquid de hac re probari potest. Atqui Sigeberg idem est ac Langen in Frisia. Ideo totum est rejiciendum, probabiliter inventum est postea, ad augendam gloriam Beati Evermodi.

Sequuntur monasteria fictitia quae suo loco omnia citantur etiam apud Van Waefelghem, Backmund et Cottineau:

BUSCHA

(HUGO, I, 429) Probabiliter = Busko, parthenon circariae Poloniae.

GRAFERGOS

Hac vice assentire debemus Lairuelio, qui recte eam in Hibernia collocat. Idem nempe est ac Goodborn-Carrickfergus, canonia virorum in pago Antrim. Hugo I, 759 vero de ea facit parthenonem prope Oslo, a Tunsberga dependentem, et ut dicit, a Friderico Rege (1534-88) suppressum. Antiqui indices usquedum noti, hibernicam Grafergos tantum adducunt.

IBURG

(HUGO, I, 863) Unum coenobium solum huius nominis in tota Europa est notum: Abbatia O.S.B. prope Osnabrück in Germania.

MERNA

(HUGO, II, 241) Probabiliter non est idem ac Marne, monasterium duplex prope Groningen in Frisia, ut primo aspectu dicere velimus, sed potius, ut ex infra dictis videbimus, idem ac Ripa Marnae = Aland, aliud monasterium duplex in Frisia orientali.

ROESKILDE

(HUGO, II, 985) Praetendit quod Absalon. Episcopus Roskildensis in Dania, anno 1177, ab Eskillo Archiepiscopo Lundensi instigatus, capitulo suae ecclesiae cathedralis consuetudines Praemonstratenses iniunxit. Revera e fontibus indigenis apparet Absalonem probabiliter -- nequaquam certe -- vitam canonicam ad normam Regulatorum Sti. Augustini quam ipse postea amplexus est, in capitulo suo cathedrali introducere conatum esse, sed in vanum, vel absque successu manenti.

SIGEBERG

Hoc de conventu HUGO, II, 803, sat minuta praebet. Expresse dicit non esse idem ac canoniam huius nominis in Holsatia (Holstein) sitam quae a Sancto Vicelino fundata, Ordini canonicorum St. Augustini fuit aggregata[CDN-11] Quid sentiendum vero sit de hoc monasterio, quod in Norvegia numquam extitit, iam supra dixi. Secundum Hoogeweg[CDN-12] Sigeberg idem est ac Langen in Frisia Orientali. Tria monasteria huius regionis (Aland, Langen, Barthe) in nonnulis antiquis catalogis, ut in Ninivensi, apud Circariam Frisiae sunt omissa, alio loco vero separatim sunt adducta absque ulteriore additione, sub nominibus Merna, Sigeberg, Werethe. Probabiliter in iis indicibus, quos sonsulebat Lairuelz, casu haec tria eodem modo post circariam Daniae fuerunt scripta, ita ut suspicari posset has domus ad illam circariam pertinuisse. Tali modo nempe multi errores sunt orti. Ergo probabiliter[CDN-12, hic repetitus est auctore].

WERETHE

(HUGO, II, 1161) Idem est ac Barthe in Frisia. Adducit Hugo noster, I, 121 monasterium ABBIO, filiam de Tumetolph, quod collocat vero in circariam Saxoniae. Multi historici in Germania, praesertim Winter (p. 319) hoc de problemate in cassum insudarunt, quia nullibi in Germania tale monasterium umquam inventum est. Puto vero Abbio esse idem ac Vä in Circaria Daniae, quod revera fuit filia de Tumetolph-Tommarp, et quod in antiquis indicibus (v. g. in Cat. Ninivensi) Auue nuncupatur.[CDN-13]

<<ELENCHUS MATERIAE>>


NOTAE:  <<ELENCHUS MATERIAE>>

[CDN-1] -- <<BACK TO TEXT>>

WEEDE, opus infra citatum, sub 1 Febr., 15 et 24 Mart.

[CDN-2] -- <<BACK TO TEXT>>

Eskillus (Eschyllus) Eskil, recte Eskild e regio stirpe ortus, fuit episcopus Roskildensis annis 1134-38, dein archiepiscopus Lundensis 1138-79. Metropolita ac Primas Daniae et Sueciae, Legatus apostolicus ac Vicarius perpetuus ab Hadriano nominatus. Resignavit anno 1179, senio fractus, obiit tanquam monachus cisterciensis in Claravalle (Clairvaux) in Gallia anno 1182. Obituarium Praemonstratense laudat eum ut benefactoren ordinis sub die 7a Septembris.

[CDN-3] -- <<BACK TO TEXT>>

Anno 1634, cum Skaane adhuc pertineret ad Daniam, Christianus IV Rex iussit comburere fere omnia archivalia, quae e medio aevo in ecclesiis supererant -- ad illustrandas nuptias filii sui per artes pyrotechnicas! Propter hunc defectum documentationis notitia ordinis et pristinarym domuum eius in hisce regnis tantopere disparuit, ut historici suecici saeculis XVII et XVIII (Masseniius et Rhyzelius) unam tantum canoniam ei attribuerent, nempe Öved -- de qua ceteroquin nonnisi pauca et falsa narrare potuerunt -- et alias domus (Tommarp et Bäckaskog) erronee ordini Cisterciensi adscriberent.

[CDN-4] -- <<BACK TO TEXT>>

Publicatum est in RDRDM III pp. 619-21, et apud BACKMUND pp. 111-114.

[CDN-5] -- <<BACK TO TEXT>>

Cf. Langebek VI, 431, de nova vero sententia vide M. Cl. Gertz, Scriptores Minores historiae Daniae aevi (Köbenhavn, 1922), II, 457-92.

[CDN-6] -- <<BACK TO TEXT>>

LORENZEN (opus infra citatum) tractat historiam canoniarum in antiqua Dania sitarum sub visu architecti tantum. Putat inter alia, canonias illas moenibus non fuisse circumcintas, ac ideo clausuram in eis ad aedes ipsas fuisse restrictas. (Cfr. Recensionem in An. Praem., II, p. 94) -- opinio, cui aegre fidem praebere possumus.

[CDN-7] -- <<BACK TO TEXT>>

WEEKE, o.c., p. 208, nota. (Unicus ex historicis indigendis, qui, etsi per transennam tantum, canoniam hanc ordini nostro attribuit).

[CDN-8] -- <<BACK TO TEXT>>

Beatus Wilhelmus, natione Gallus, abbas canoniae Aebelholt in Dania, Ordinis Sancti Augustini Congregationis Sancti Victoris Pariensis, scripsit paulo post annum 1180 ad amicum suum Hugonem II abbatem premonstratensem: "Amantissimo Patri et Domino Hugoni, Dei gratia Praemonstratensi Abbati Frater Wilhelmus de Paraclyto, minister indignus, intimum dilectionis effectum. Dilectio, qua nos quondam invicem dilexisse probamur, nos ad scribendum constanter impellit, quae non renovari recentioribus possit officiis, quia, nisi fallimur, nullo tempore consenescit. Neque enim fas est studium torperre, quod aequa benignitas compensatione gratiae muneratur. Pro venerabili autem fratre et Coabbate nostro Joanne de domo Sanctae Trinitatis in Lundis suscepimus aput clementiam vestram agendum, quia quem benignioris familiaritatis gremio confovemus, nec precibus eius nec necessitatibus deesse volumus vel debemus, maxime cum eius opinio a justitiae tramite non excedat. Vir siquidem simplex et rectus est, et recedens a malo. Nec apud paternitatem vestram eum velut ignotum commendamus, qui de vestri testimonii plenitudine gloriatur. Quod si forte quispiam auribus vestris quidpiam intulerit ore blasphemo, quo laedi debeat eius opinio, ad vestram memoriam veniat, quod beatus Hieronymus dicit . . . unum est igitur, carissime Pater, quod et rogamus, quod et supplicamus, ut honori ordinis vestri providentes malos tollatis de medio, per quos domus defamatur, et quos, ut audivimus, domus substantia deperit et confunditur ordo . . . At vero, si, quod absit, vestrae discretionis examen animositatem contradictorum atque rebellium in eadem domo non reprimat, Dominum Archiepiscopum, cuius est frequens et sollicita circa domus religiosas industria, noveritis manus scelerum ultrices apponere, et mediante judicio praedictae domus enormitates sollicitudine paterna corrigere. Vae igitur eis, per quos scandalum venit . . . " (Diplom. Suecanum, I, 114).

 [CDN-9] -- <<BACK TO TEXT>>

Petrus de Vae, Petrus Omnium Sanctorum Lundis, Michael de Götho in tomathorpe, praemonstratensis ordinis monasteriorum abbates, Petrus Prior . . . in Dalby, ac conventus locorum et ordinum predictorum . . . " (Dipl. Suecan., IV, Nr. 3500).

[CDN-10] -- <<BACK TO TEXT>>

Vide supra apud Circ. Saxoniae (Gottesgnaden).

[CDN-11] -- <<BACK TO TEXT>>

Haec canonia Segebergensis misit circa annum 1186 primos canonicos in Rigam, ad capitulum regulare juxta ecclesiam cathedralem ibi instituendum. Postea hoc capitulum ad ordinem nostrum transiit, de quo vide infra apud circariam Livoniae.

[CDN-12] -- <<BACK TO TEXT>>

Die Klöster Niedersachsens S. 77.

[CDN-13] -- <<BACK TO TEXT>>

Vide supra apud "Praetermissa" circariae Saxoniae.

<<ELENCHUS MATERIAE>>


<<LIMES CIRCARIA DANIA ET NORVEGIA || END OF DENMARK & NORWAY CIRCARY>>


Posted unconditionally on this website with the permission of both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Abbot Thomas Handgraetinger, Windberg Abbey, 1999.  All rights reserved by both DeGruyter Publishing Company, Berlin, Germany and Windberg Abbey, Order of Canons Regular of Prémontré.